Rationes Nostras cum Bodmilcare pariamus.
Satis iam advesperaverat quum ad brevia fluminis perveni, sed quum tempore nocturno iter tentandum non iudicarem, satius duxi sub anchoris pernoctare. Quædam minora Chaldæorum castra nobis in conspectu erant. Ego tamen, nequid Belesys insidiarum nobis moliri posset, diligentiori curá cavi.
In ripa fluminis haud pauca tabernacula e ramentis confecta stabant, in quibus aliquot mercatores Phœnicii a militibus prædas mercabantur et cambiebant erga vinum. Himilco et Gisco compluresque alii, impensiori se aiebant prodeundi desiderio flagrare, quibus ego copiam votis potiundi, tametsi sciebam eos nihil nisi potaturos, ac de rebus suis gestis gloriari velle, nullo pacto negare poteram. Unum nonnisi stipulabar, ne extra auditum discederent. Binis circiter horis post, cupidus sciendi quid rei in emporiolo tam alacri ac strenuo, plurimisque lampadibus collustrato, gereretur, accitis Bichri atque Ioná, in cymba ad ripam remigavimus. Iam in ripam egressurus animadverti duas naves secundum flumen vectas, et e medio flumine versus ripam tendentes, quasi prope nos, paullo infra, anchoras essent iacturæ. Eas minores secutus est gaulus, qui prope adversam ripam sequebatur; sed quod et flumen nimis latum erat, et crepusculum perquam opacum, formam eius discernere haud poteram. Præterea, quum ignarus non essem frequentissimam híc mercaturam servorum vigere, minus curiosus, rem neglexi.
Himilconem et Gisconem ferventissimas cum Chaldaicis militibus loquelas conserentes reperi. Milites horum res gestas, mirabiliaque omnia, de ingentibus cervis, de putido oleo piscario, de sole ex adverso latere lucente, cæterasque idgenus, absque dubitatione tamquam fabulas Milesias, si non ut audacissima mendacia, æstimaverunt. Quidam eorum asseverabat prorsus neminem illi persuadere posse, plane ullam gentem adeo esse ab omni humanitate alienam ac remotam ut Ionam, hominem mortalem, sui omnino similem, in numerum Deorum retulerit, eumque ut Numen venerata sit. Ad hæc Bichri respondit, nec sine contemptu, sibi non liquere quare Ionæ minus quam Nisroch ab ullo cœtu tribui posset, aut deberet. Gisco autem subiunxit se iam omnia credere doctum esse, quum intelligeret Assyrios, nullo adversante, tolerare ut ipsis ab eiusmodi hominibus velut Belochus, eiusque Dux Belesys, ad arbitrium imperetur.
Chaldæus tanto probro Deo, regique suo, illato in furorem actus, dira ei minabatur, fore ut cuncta eius sub cuti latentia ossa comminueret; ad quæ Gisco responsum regessit se prorsus paratum ab eo in pugnam, vel singulare certamen, provocari, et cum eo, quo demum cunque modo visum esset, decertare, sive ut incolæ Prydhayn, sive vero ut incolæ Ar-Mor, uti libuerit.
“Ego vero,” inquit Himilco, “consultum non duco ut tu nobiscum armis decertes: nos, enim, quocunque nos divertimus, vincimus; Siculos, Garamantes, Suomi, Germanos, omnes ex ordine profligavimus. Peragravimus terras ad flumen Illiturgis, Montes Pyrenæos, Carpentum Deorum, Insulas Fortunatas, ubi quantum cupivimus auri comparavimus. Nihil prorsus est quod nobis non e sententia succedat. Quamobrem nihil tibi satius esse arbitror quam a molestando nos desistere.”
Exstupuit Chaldæus tantá nominum eluvione auditá, quæ Himilco volubili linguá effundebat, et quasi sui purgandi causá, sic ei leniori voce respondit:
“Vos, Sidonii, certe miri estis viatores. Ipse Cardax sum, et mirum mihi molimentum perfecisse videbar, quum e dissitissimis montibus nostris hucce venissem. Ergo terrarum orbis longe maior est quam ego existimavi.”
Alter quidam Chaldæus, auditis sermonibus, ex sua parte adiecit, se quidem Tartessi nunquam fuisse, modo tamen Tartessium quemdam vidisse.
“Tune ais modo Tartessium vidisse?” mirabundus quærit Himilco, “ubinam, rogo?”
“In regiis castris. Ipse in societate erat navarchi Phœnicii, qui sub rege Belocho servitium iniit.”
Tremor mihi omnes artus percurrit. Ictu oculi gaulus duæque barcæ mihi in mentem venerunt, ac tota prorsus res in animo mihi clarescere cœpit.
“Quidnam nomen ei est? obsecro,” Chaldæum interrogo, “efferto eius nomen, siclo te donabo.”
“Fac binos, tum dicam tibi.”
Proieci illi nummos, quos ipse collegit et in crumenam abdidit. Hoc facto abire cœpit, quid opus esse dictitans nomen navarchi nunc effutire, quum iam sibi solutum esset. Ob hominis proterviam furore abreptus iam violentas illi illaturus eram manus, quum quidam Phœniciorum mercatorum se ingessit:
“Quid attinet ob insolentiam nebulonis furere? Iam ego dicam quod velis: nomen navarchi Bodmilcar est; estque Tyrius.”
Nomen ipsum audire satis habebam. Idem omnes mei mox exceperunt, ac temporis momento iter ad naves nostras habebamus. Simul ac stegam attigeramus, consilium omnium præfectorum inivimus, eisque confestim patefeci Bodmilcarem infra nos, spatio paucorum remulcalium longitudinis in insidiis iacere; eum cum regio exercitu iunctum armorum societate, esseque perquam verosimile ut Belesys nos a tergo adorturus esset. Quam triste id futurum esset, monere meos pergebam, si nostra cœpta, hactenus tam prospera, ab exsecrando inimico nostro denique frustrarentur.
Sammai atque Hanno verbis contendere cœperunt uter eorum Bodmilcarem occisurus esset.
“Modo ego illi in longitudinem manus occurram!” minatur Sammai.
“Quin ego eius rivalis sum, et manu meá illi cadendum erit,” animo accensus ruboreque perfusus clamitabat Hanno.
“Nolite fatuari, ephebi!” interpello eos; “mittite nugas; multo graviora nobis impendent. Curate vestra officia. In alveum nobis enitendum est.”
Omni cautelá adhibitá solvimus et ad ostium fluminis ire maturamus. Itaque Astarte medium fluminis cursum intrat, Adonibal sibi a recto, Cabiri autem a lævo. Lumina cuncta restinximus. Nautæ omnes, sanguine concitato, armati sua quisque loca tenuerunt, oculisque intentis tenebras intuebantur. Bichri sagittas in constrato prope ad manus disposuit, ipse conquiniscens inter Dionysum atque Ionam arcum intentum tenebat. Tubicen asciolá grandiori in cingulo erat armatus, ephebus autem Phocæus arcu sagittisque pro subitaneo usu apparatis erat munitus. Himilco, machærá scutoque in manibus, in puppi stabat, præceptaque gubernatori impertiebat. Hannibal atque Sammai suas quisque ante copias stantes suspensis pedibus adventum hostium speculabantur.
Circa diluculum sonitum percepimus aquarum e regione syrtis ruentium; et per rarescentes tenebras satis clare perspiciebamus tres Bodmilcaris naves, ut eæ exitum in ostio præcludere nobis nitebantur. Melcarth in medio erat posita. Constrata omnium trium turbá hominum armatorum scatebant, cunctis eorum galeas gerentibus. In littoribus prorsus nulla hominum vestigia cernebantur.
“Profluvium nobis favet,” inquam, “aggrediamur itaque opus, si ita videbitur, succensoriis.”
Sine mora aliquot tabulæ flagranti materiá oneratæ aquis mandatæ sunt.
Eodem fere tempore Ionam ad impetum faciendum tubá signum dare iussi. Nec hostes segnes se præbuerunt, et provocantibus nobis celeriter responderunt, ac brevi post tela versus nos provolarunt, quibus nos pari grandine telorum respondimus et sic pugna ipsa hoc in modo initium cepit.
Quandoquidem Melcarth meá curá ædificata erat, non eram nescius ita firma robustaque eius statumina lateraque esse, ut arietando nostrá prorá nullum detrimentum illi inferre possemus, nec minus habebam exploratum insolitam laterum eius altitudinem ipsis præ nobis ad obruendum nos telis ingenti commodo esse; probeque sensi eam a nostris ad comminus pugnandum nullo pacto conscendi posse. Verumtamen, vicissim, et debilitates eius mihi probe cognitæ erant. Ipse ego experientiá edoctus eram ingentem molem onusque segnem ad movendum ac tardam reddere; quamobrem statui, si id fieri posset, usum huius debilitatis capere. Postquam itaque sciscitando a Himilcone, qui de alveo fluminis satis cognoverat, certior fuissem factus tantum aquæ a Melcarth calcari, ut in longitudinem remulcæ ab eo, quo nunc sita esset loco, ad rectum recedere non posset, omnes meas naves, quæque quantum par esset, materiam flammificam in eo coacervare iussi. Hoc constituto, per signa Cabiros accersi iussi; quæ quum ad latus nostrum pervenisset, accito Himilcone, eam conscendo, Astarten autem curæ Hamilcaris concredo.—Dum hæc gerebantur, sagittæ circum nos cadere nunquam desinebant. Manifestum quoque nobis videbatur Bodmilcarem a Belesy, ad tergum nostrum, auxilium exspectare, itaque pugnare acsi de victoria sibi iam certo constaret.
Gisco Himilconi in prora Cabirorum stanti se adiunxit, quorum in medio et ipse locum cepi, indeque mandata dedi. Nunquam quoad memini, quisquam tantá diligentiá tamque scite rexit quam modo Cabiri regebatur. Postquam alias duas naves stupis subiunxeramus, materiamque flammificam, quæ in singulis erant, succenderamus, rectá in Melcarth invecti sumus; atque, quum fere ad dimidium iactus sagittæ accessissemus, Bodmilcar nos animadvertit nosque deridere cœpit.
“Heus, Mago, salve! Perquam opportune advenis; quædam inter nos negotia supersunt parianda: illud nempe negotiolum in Ægypto; item, illud alterum Tartessi; necnon denique, illud in Freto Gaditano. Iuvabit hæc omnia hoc ipso die pariare ac dirimere. Spero futurum ut ante solis occasum ex istis antennis te pendentem oscillare cernam. Te videre multum gaudeo.”
Verbum ultimum proferentem sagitta eum feriit.
“Ictus est! tactus est!” magná voce clamavit Bichri, quæ universum tumultum superavit.
“Minime vero!” reboat Bodmilcar, “cataphracta mea sagittis impervia est.”
“Videamus!” reclamo ego, “utrum naves tuæ igni sint imperviæ.”
Nunc Cabiri magná vi incitata irruit inter Melcarth barcamque a dextro eius. Gaulus, ubi nos vitare tentat, capitur inter rates ardentes. Sagittis inter nos cadentibus, quarum una genam meam vulneraverat, ego stupam helciariam discidi. Flammæ subito erumpebant, aterque fumus in altum prorumpere cœpit. Gisco in fœmore vulnus accepit, nec ob id pedibus stare valebat, tamen in genua provolutus, alacri animo gubernare non destitit. Tam celeriter prætervolavimus hostes, ut missilia eorum ex magna parte in undas pone nos consurgentes inciderent. Vertentes nos in adversum navis hostilis latus, æquá celeritate recurrimus, inclamoque Bodmilcarem, me eodem modo eum tractare velle, quo Ægyptios Tanidi tractavissem. Et Himilco eum aliquot iocis mordacibus in discrimine suo lacessivit.
Ad primam navim reversus Adonibalem Cabirosque mecum uná in alteram barcarum impetum facere iussi, inde autem alteram antevertere. Impetum omni quá pares eramus celeritate instituimus. Barca quoque nihil non tentavit ut nos eluderet; sero tamen. Nam, antequam quidquam tentare potuisset, unum latus eius infregi, eamque ingenti impetu, quo navim nostram ei impuleramus, lateri Melcarth impegi, et inter duas rates ardentes intrusi. Sub velamine ingentis fumi, animadverti quemadmodum nautæ Melcarth desperato conatu in constratum Adonibalis, quæ iam inter se alteramque barcam penetraverat, desilire tentarent, sicque cunctas sex naves in unum globum solidum collatæ essent, cuius in una extremitate flammæ sævirent, in altera autem asciculæ, gladii, machæræ, aliaque arma librarentur.
“In Adonibalem concurrite!” inclamo meos, “ibi iis potiemur.”
Tum mei, tum nautæ Cabirorum simul eo concurrunt, et in constratum Adonibalis perveniunt. Bodmilcar iam ibi erat. Hanno versus eum currit, et:
“Denique, tandem, Bodmilcar ades; iam te virum esse probes!”
“Quin accede, lactisuga, mucose, iam me paratum senties. Tuum primum componam negotium, tum vacabit ad cæteros vestrum procedere.”
Gladii eorum confligunt, et comminus agunt; sed quum turbá undique essent circumclusi, ex oculis mihi eripiuntur.
Subito Himilco, qui hactenus ad latus meum perseverarat, proruit magnáque voce maledicit:
“O, monstrum tæterrimum, o scordale sceleste ac patibulande, en te iam habeo!”
Nam hominem, quem annos quaternos et denos quæsierat, agnovit, illi insiluit, cumque eo in constrato volutabat.
“Egregie factum, Himilco! tene eum!” inquit Bichri, gladio cruore manante præteriens.
“Bellua ista brachium mordicat; potesne subvenire?”
Bichri ictu oculi sicam illi subministrat, qui eam protinus in latus eius intinxit; is recidit et gravi halitu moribundi singultat.
“Ulcisci dulce est,” suspirat gubernator, “ista mors, cane digna, tibi nimis bona est.”
Interea Ionas, Aminocle adstipulante, machærá suá præclara virtutis facinora edidit. Hannibal atque Sammai, cataphractis suis multum tusis, in prora decertabant, et unum post alterum proruentem hostem ictum in mare præcipitabant. Hasdrubal male quidem vulneratus, clavo suo firmá manu hæsit. Interim ego ipsi opem tuli, iunctisque viribus effecimus ut navim in tutum a flammis flecteremus. Astarte interim perinde atque Cabiri paulisper a nobis avulsæ erant, earumque nautæ mandatum meum ad revertendum et ad prœlium redintegrandum præstolabantur; una vero hostium barca, licet incendium evasisset, a fluctibus abrepta fluitabat.
Res itaque in hoc ancipiti dubioque statu versabatur, quum ego meos ad redintegrandum prœlium accersivi. Hanno gladio fracto, vestibusque tritis, ac cruore madentibus ad me accurrit, et:
“Effugit!” inquit halitans; “in turba eum amisi.”
“Bono es animo!” respondi illi, “haud ipse procul fugit.”
Denique et ego pedem retrahere, et ad alias meas naves recedere statui; proinde, simul atque copia eius rei dabatur, meos inclamo:
“Retro, ad Astarten!”
Pedem itaque retracturi omnem proram Adonibalis copiis Bodmilcaris reliquimus ita tamen ut duplici acie præsidii causa contra eas relictá, puppim vacuam ad recedendum nobis linqueremus.
Bodmilcar itaque sui omnino impos, in fovea captus est, in constrato nempe Adonibalis, quæ sagittarum et catapultarum nostrarum ictibus patebat; sua enim navis furni instar ardebat, altera barcarum depressa, altera, ut iam ostendimus, fluctibus abrepta erat.
Plus dimidiá horá Bodmilcar iacula nostra æquo animo tulit; deinde statui Adonibal iterum conscendere, eique obviam ire. In prora stantem eum reperimus, copiarum reliquiis, vix ultra tricenos armatos, circumdatum. Vultus eius cruore erat infectus.
“Visne eum sagittá transfigam?” quærit Bichri.
“Nullo pacto!” inquam, manu humerum iuvenis attrectans, “ipsi multo probrosiori morte erit pereundum.”
Ultimum certamen cohortis prætorianæ Tyrii breve ac desperatum erat. Extremo molimine in me se præcipitare tentabat, quum Ionas eum giganteis manibus apprehendit.
“Ecce hominem tuum, Navarche!”
Bodmilcar eluctari tentat.
“Tenta modo evadere,” admonet eum classicus, “vitam tibi e corpore exagitabo!”
Spumans furore ac rabie subactá, sese fato ineluctabili dedit.
Immotus silensque stabat. Ad labia aperienda nullo pacto induci poterat. Quæstiones meas pervicax audivit; responsum omne recusat. Itaque laqueo ex extremo fune ligato, mox post ex extremo fine antennæ Adonibalis collo pendebat.
Rationes itaque meæ cum Bodmilcare pariatæ erant.
Rebus his peractis, mox iter domum versus ingressi sumus.
Primum reginæ Sabæ, quæ experti eramus, retulimus; deinde secundum canalem Pharaonis Tyrum profecti sumus, tantum sub itinere morati dum regi Salomoni nostra obsequia præstitissemus.
Sidoni denique cum triumpho excepti eramus. Ingentes popularium turbæ nobis obviam gratulatum processerunt. Ipse rex Hiram in nostri gratiam epulas lautissimas publice parari iussit, cui et ipse interfuit, meque historiam nostram peregrinationis in publicum enarrare mandavit.
Rex, quá erat munificentiá, naves tres, quas salvas et incolumes domum revexeram, mihi donavit, populus autem universus suffragio omnium me Suffetem Navalem urbis Sidonis consalutavit.
Eo munere functus Hannibalem copiis meis centurionem præfeci, cæteris autem navalibus muneribus condigná mercede Himilconem, Gisconem, Hasdrubalemque præposui. Famam, quæ de Hamilcare in pugna cæso circumferebatur, factum comprobavit.
Parum superest quod dicam.
Nemo Phœnicum est quin sciat quemadmodum cedros, cæteramque materiem, quibus ad exstruendum Hierosolymis rex Salomon templum magnificentissimum indigebat, eo navibus devehi et in urbem comportari curaverim. Sammai modo centurio est in exercitu regis Salomonis, et, quandocunque me, cum uxore Abigail, visum venit, in Palatio Præfecturæ Navalis dignis honoribus excipitur. Perinde Bichri universis notissimus est ut vinearum maximarum cultor, qui statis temporibus Sidonem frequentare consuevit, ut generosissima sua vina venderet, quique Himilconem, ad hæc primum degustanda unquam non invitare solitus sit; item Paphos Hannoni dolium mittere solere, ut ipse, qui ibi Summo Sacerdotio cum præclara uxore Chryseide, Deæ Astartes fungitur, in æde metropolis splendida rite libare posset. Non raro et Dionysus, qui gentis suæ institutor factus est artis navigandi cum patre unà, iam provectæ ætatis, subinde etiam huc visendi causá ventitare solet.
In omni huiusmodi eventu Cabiri aulæis ac paradis in honorem hospitum meorum adornari solet, eosque in mea crepidine privata devehere, ubi, ut mei quondam itinerum socii ac sodales, quibuscum Cassiterides, oras succiniferas, Fortunatasque Insulas repereramus, mecum laute agere solent.
His nostris solemnibus consuetudo grata fert ut caveamus ne Himilco æquo ac solito rectius domum ambulet, cuius rei diligens observator Bichri esse consuevit, quod cantilenam Beniamiticam, vel Cimbricam sibilare, et eo sibilo hunc prodere solet. Ac, denique, quum hospites iter domum ingrediuntur, Ionas, classicus noster regius, qui nunquam desideratur, muneris sui esse ducit iis ad navim itantibus sonoro tubæ cantu anteire.
Finis. Notæ auctoris. Ad caput I.
Phœnices.—Quod tota hac narratione ficta nomen Phœnicum, auctoribus Græcis atque Romanis usitatum adoptavi, quod quidem sive ut “homines rubri,” sive vero ut “homines terræ dactyliferæ” interpretari potest, solius simplicitatis causa feci. Ipsi enim se “Canaanitas,” sive a “gente montana,” sic appellaverunt.
Omnino præter rem esset hic de vocabulis Khna, et Aram, a quibus Canaanitæ atque Aramæi nomina sua traxerunt, in criticam disceptationem descendere.
Siclus.—Vocabulum hoc, quod Hebraice certum pondus significat, tam ad nummos cusos designandos adhibetur, quippe quum nummi idgenus primum a Phœnicibus inventi fuerunt, quam ad certa, lege statuta, pondera.
Elenchus Pretiorum hostiarum.—Ritus, perinde atque pretia hostiarum, ad sacrificia oblatarum, ex opere Cl. Sacerdotis Bargès, de Phœnicibus inscriptionibus, Massiliæ repertis, desumpta sunt.
Gaulus.—A principio vocabulum istud quamlibet rem rotundum et cavam sonabat. Phœnices eo insulam Gozzo “Gaulo Melitta,” sive Melitam Rotundam designarunt; unde facile intelligetur, quare idem, pedetentim, ad naves mercatorias, specie rotundas, quæ quidem potissimum a Tyriis mercatoribus originem traxerunt, designare cœperit. “Onerariam navim Hippus Tyrius invenit.” (Plin., Hist. Nat.)
In describendis Phœnicum navibus, sequentium usus sum auctoritate:
1. Cælaturæ in Layard.
2. Vaticinium Ezechielis contra Tyrum (Cap. xxvii, 7).
3. Xenophontis descriptio in Œconomia, grandis navis Phœniciæ,
\ quæ in Piræum quotannis venire solita sit.
4. Cælaturæ in Wilkinson.
Præterea licere existimavi, per analogiam, ex allegatis Genuensium, Pisanorum, Venetiorumque sæculi tredecimi navibus, a Chiliarcho Yule, in suo de Marco Polo libro, nonnulla inferre.
Laminæ Cupreæ.—Quamvis anachronismus id videri possit, tamen quodam gradu ac mensura certitudinis licebit asseverare Phœnices laminis cupreis eo proposito usos fuisse. Id enim et Vegetius (Rei Militaris iv, 24), et Athenæus (v, 40) indicare videntur. Ut e vetustate traditum tenemus, eius rei inventio Melcartho, Herculi Tyrio, attribuitur: “Hercules...navi ænea navigavit...navem æneam habuit” (Servius).
Cæteram materiam in struendis navibus adhibitam fuisse, vates Ezechiel auctor est.
Præter gaulum etiam barcam, actuariam, longam, atque bellicam quinquaginta remorum induxi.
Quin sit in minutissima inquirendum, asserere licebit barcam, propria sua natura Phœniciam esse. Namque barec, sermone Hebraico, flexi quid et curvi significat, uti plancam. “Barca est, quæ cuncta navis commercia ad littus portat” (Isidorus, “Origines”). Idiomate Berberorum moderno eadem “ibarca” appellatur.
Navis expedita a Græcis Hippos vocabatur, sive propter celeritatem, sive vero ob simulacrum equi, quod plerumque in prora effictum gerebat. Strabo dumtaxat hanc esse causam allegat. Ea igitur navis species, quam nos in textu describimus, coloniæ Phœnicum Gadensi fuit maxime usitata, et ob eam rem etiam “Gaditæ” nomen ei impositum fuit. Non pauci Phœnicum nummi, quos in littoribus Africanis satis certe constat in usu fuisse, equino capite fuerunt insigniti. Item, in ruderibus Carthaginis inscriptio capitis equini inventa erat, cuius origo, haud dubie, a symbolo Phœnicum gentili, quod naves eorum gesserant, repetenda est.
Vera navis Sidonia quinquaginta remorum barca est:
ναῦν πεντηκόνιορον Ειδóνιαν; Eurip. Hel. 1141.
Quanti oneris navis huiusmodi fuerit, aut quo potissimum modo quinquaginta remis acta fuerit, aut qui, denique, quadringentos homines toleraverit, sunt quæstiones, quibus respondere mihi supersedendum censeo; non enim meum est in particularia artis nauticæ inquirere.
Si exemplum huius rei postularetur, non abs re esset ingentia Serum navigia in mentem revocare, quæ Ibn Batuta, scriptor Arabicus sæculi quarti decimi se vidisse memorat, veluti quæ sexcentos homines vexerint, et quæ quinquagenis, vel sexagenis grandibus remis, octonis remigibus, ope funium in adversas vicissim partes tractis agerentur. Ea vero, quæ Marco Polo se vidisse allegat, quaternis remigibus agebantur. Haud absonum igitur putandum est Phœnices quoque simili quodam modo naves suas impulisse.
Purpurea vela.—Mea festivarum navium descriptio non est prorsus ficta. Imagines etenim earum in opere Wilkinson (vol. iii) exhibentur, omnesque fere vetustatis auctores, ab Herodoto ad Plutarchum, has ad minutas partes adumbrant. Sic Herodotus Sidoniam describit navim, ex qua Xerxes classem suam lustravit, veluti quæ tegetibus auro pictis, nempe bysso Babylonico, auro textis, fuerunt constratæ. Ad caput II.
Columbæ. Corvi.—Consuetudinem volucres secum in iter maritimum ferendi, quæ volatu iter situmque terrarum proderent, priscis temporibus viguisse, annales veterum perhibent. Huius rei documento esse possunt posteriorum temporum, apud semi-barbaros exempla, uti Ingolfi, regis marium, aut Flocii Vilgedarson, anno 868, quem in itinere suo, quo Islandiam quærebat, tres corvos secum tulisse fama est.
Flos lilii.—Tiara cum hoc emblemate adumbrata, inter imagines, sub calce operis Bottæ conspicitur. Ad caput V.
Pharao.—Quis Pharaonum tempore nostræ fabulæ regnaverit in Ægypto, lacuna, quæ inter finem sæculi undecimi, initiumque decimi, intercedit in Ægyptiorum annalibus, obstat quominus eius nomen indicare queam.
Ex essedis Ægyptiorum milites Libyci, hoc est, Berberii, tribus Tamesec, quorum posteri Cabyli atque Tuareges sunt, pugnare consueverunt. Hæ essedæ atque equitatus, perinde Libyci, summum erant robur exercitus Ægyptiorum. Ad caput VI.
Cydonii. Pelasgi.—Fusius hac de re disserere operæ pretium non duco; satis esse arbitror memorare per totam Europam gentes fuisse diffusas, quæ genere linguarum ab Ariis, quos antecesserant, prorsus diversas exstitisse. Duæ potissimum dignæ sunt ex his quæ memorentur: altera cum cranio, sive calvaria, pæne rotunda, specie Tatarorum Mongolicorum, qui vulgo Turanii appellantur; altera vero cum calvaria paullo longiori, quæ species Australoides apte vocabuntur. Hæ species gentium quaquaversum uberrima reliquerunt vestigia tam suæ quondam præsentiæ, quam sui sequioris cultus atque humanitatis. In insula Creta Græci memoriam Cydoniorum iis dumtaxat in paucis verbis, quæ ego in textu allegaveram, præservarunt. Ad caput VII.
Homerus.—Veniam mihi ob illatum hic nomen Homeri flagitandam esse haud ambigo. Illecebræ enim arcana vitæ illustrissimi Poetæ, currente mea fabula quodam dumtaxat modo revelandi, perquam mihi arriserunt. Quandoquidem tempus Belli Troiani, etiam post lucubrationes Schliemann, usque est incertum, licere mihi arbitrabar eam quæstionem prorsus patentem iudicare. Ad caput IX.
Tyrrhenicæ naves prædatoriæ.—Descriptio navium huiusmodi figuris in vase, nunc in Museo Campana servato, cælatis nititur.
Scylla. Charybdis.—Poetarum fabulæ, quas narrationi meæ intertexeram, prorsus Phœniciæ sunt. Proinde et mihi fas esse arbitrabar eiusmodi ficta adducere, quibus proderem, quemadmodum navigatores Phœnicii peregrinos deludere, quum eius rei copia dabatur, consueverint. In fidem huius rei liceat mihi memorare locum Herodoti, ubi de fabula agitur de puella, aurum in profluvio quodam insulæ Cyraunis legente, quam fabulam ipse Phœniciam appellat. “Narra hoc Græcis,” iam in proverbium abiit. Pontivagi Phœnicii non parum voluptatis ex hoc genus fabulis percipere soliti sunt, quum narrando itinerum memorabilia, pretia quoque mercium suarum adaugere possent.
Nergal.—Superstitio de ingenti gallo gallinaceo e figmentis Rabbinorum, quæ a Movers allegantur, desumpta est. Ad caput XI.
Adonibal.—Fabulam meam iam ad finem perduxeram, quum e disquisitionibus Cl. Sainte-Marie comperi nomen Adonibal suffetibus navalibus Uticensium solemne fuisse, vel constare dumtaxat longam magistratuum seriem eo nomine insigniri solitam. Casu mihi prorsus fortuito contigit ut illud, velut aptissimum, quod mihi in mentem venisset nomen Phœnicium, adhiberem.
Cæterum animadvertendum hic censeo me in toto hoc opere nomina propria eo, quo lectoribus familiarissima sunt modo, exscripsisse. Litterionem enim atque Græcum me sapere mihi viderer si Hanna-Baal (charus Diis), aut Bod-Melcarth (vultus Melcarth), loco Hannibal, et Bodmilcar, scripsissem. Sufficiat quemque lectorem, qui linguis Semiticis nullam operam dederit, monuisse, nomina Phœnicia atque Iudaica, perinde ac nomina Arabica moderna plurima in particulas discerpi posse; uti, v. c., Hamilcar est Abd-Melcarth (servus Dei Melcarth); vel Abd-Allah (servus Dei). Studiosis vero linguarum Semiticarum gratia eruditionis ad meum recurrere opus haudquaquam necessarium erit.
Quod vero ad nomina locorum propria attinet, nonnihil difficultatis expertus sum. Quare non more Semitico hæc nomina exscripserim, rationes mihi trifariæ sunt:
1. Non cuncta eorum sunt nobis iis formis cognita.
2. Quæ sunt, lectoribus communibus sic ignota sunt.
3. Eorum veritas, scribendi modus, sonusque dirimi ac declarari,
\ sine minuta disquisitione, quam locus hic abhorret, non
\ posset.
Paucis itaque demptis, statui, etiam periculo censuræ, more lectoribus magis usitato, scribere, uti Creta pro Caphtorim, Ægyptus, pro Mitzraim, Libya pro Massovia, &c. Ad caput XII.
Hic induxi Magonem veluti sacra super lapidem planum in tortuosa caverna subterranea facientem. Res ista cum minutis eius partibus ex opere Cl. Bourguignat, Monuments Mégalithiques du Nord de l'Afrique deprompta est. Cl. Daux quoque exhibet exemplum templi eiusdem generis. Fateor tamen me ab sententia Cl. Bourguignat, lapidea ista monumenta rudia in species anguium, scorpionum, aliarumque rerum conformata fuisse, longissime discrepare, nec eam comprobatam accipere. Quin etiam cæteris quæ de templis ante-historicis relata circumferuntur, omnino diffido, tutioremque Fergussonis sententiam sequor, ea omnia monumenta ad sequiora spectare tempora.
Atlantides.—Opinio, qua intra fines Algiriæ olim mare mediterraneum exstitisse creditur, quod textus noster suadet, a sententia mea haud abhorret. Tantundem tamen de exsistentia Atlantidis asserere non ausim, sed quum de migrationibus Libyum agerem, quæ teneremus de his tradita, commemorare haud iniquum iudicavi. Ad caput XVI.
Ar-Mor.—Multum, profecto mihi dubitationis datur, utrum eo ævo, quod hic pertracto, Celtæ ad Occidua Galliarum littore usque penetraverint, quamvis certum sit eos iam in partibus ad Orientem, perinde atque ad Rhodanum præsto fuisse. Ætate anteriore hominum genera, veluti Mongoloides, atque Australoides in iis regionibus versata fuisse, disquirendo reperi, ut tam hic loci, quam in posteriori capite memoraveram. Reum quoque me anachronismi et quaternorum quidem sæculorum, esse non diffiteor, quod nisi fecissem, insolens quid lectoribus communis sortis me patrare visus essem, si Phœnices in terras Galliarum descendisse facerem, quin ullam gentem notiorem convenissent. Ad extenuandum flagitium nihil iustius et acceptabilius me allegare posse fateor, quam studium efficiendi, ne anachronismus meus iusto flagrantior videretur. Ad caput XVII.
Suomi.—nulla subest causa, quare hoc ævo ad ostia Albis Fennos exstitisse dubitemus. Quoniam nullum nomen vetustum Fennorum mihi cognitum erat, placuit e moderna lingua Fennica derivatum vocabulum Suomi comminisci, et in usum adhibere. Ad caput XX.
Circumnavigatio Libyæ.—Vix dubitandum censeo fore, ut aliqui me, ob attentatum recursum ad istiusmodi figmentum, quo fabulam meam suffulcirem, ad minimum temeritatis arguant. At quis in dubium vocabit id a Phœnicibus revera perfectum fuisse? In neutram partem quisquam apte disputabit, tametsi Periplus Hannonis nostra memoria commentitius, et adulterinus esse ante oculos comprobetur; fabulam nempe intelligo a quodam Græco fabularum auctore cusam; tamen ego nonnulla eius lineamenta, a veritate non prorsus abhorentia, in hanc meam fabulam fictam adoptare minime dubitavi. Ad caput XXI.
Saba. Ophir.—Hæc loca cum oris Arabiæ Meridianis eadem esse præter omnem dubitationem positum est.
Disticha.—Elegia hæc e sequioris ævi poemate Arabico conversa est. Indoles gentium orientis tam parum mutata est, ut prorsus neminem qui me exprobret futurum censeam, quod in os commiserim Phœnicis, mille annis ante Christum, verba quæ ab Arabe, mille annis post Christum conficta et concinnata credantur. Notæ interpretis.
- Mago, -nis, nomen proprium viri, perinde atque cætera nomina sociorum expeditionis, ut infra, non sunt nomina ficta, nec proprie Phœnicia, sed imperatorum Carthaginiensium, ut ex historia Romana omnibus constat. Clarus ille Mago fuit frater Hannibalis, ut ex Corn. Nepote (Han. 7, 4), et ex Livio (21, 47, 4) liquet. Nomen mago e radice Hebraica מג, mag, derivatur, quod insignem, clarum significat, unde et Latinum magus, et magnus originem ducunt.
- Hiram, in Bibliis (II. Chron. 2, 11) חורם, Churam, alias (II. Sam. 5, 11, cæt.) חירם, Chiram, rex Tyriorum annis ante Christum 980-947, æqualis regis Salomonis, qui Templum Hierosolymitanum condiderat, cuius materiam rex Chiram naves Phœnicias undique conquiri et comparari curaverat. Fabula itaque hæc circa unam harum expeditionum ad Tartessum, Hispaniæ oppidum, texitur, cuius præfectus, sive navarchus, (vulgo capitaneus), Mago fuisse fingitur.
- Tyrus, -i, e Græco Tyros, hoc autem ex Aramaica forma טרא, Türa, vocabuli Hebraici צור, Tzór, sive צר, Tzor, derivatur, quod saxum sonat. Cæterum urbs fuit frequens et copiosa in littoribus Maris Interni (vulgo Mediterranei). Sequiori ævo in insula, e regione antiquæ, alia condita est, quam Alexander Magnus, mole interiecta, cum continente copulavit, et expugnavit.
- Sidon, -is, fuit urbs Phœnicum opulentissima, caputque gentis in littore eiusdem maris ad Septemtrionem, cum frequentissimo portu. Nomen Phœnicium erat צידון, Tziddon, quod piscationem valet. Quum sonus tz nec Græcis, nec Romanis domesticus esset, eum in s mutaverunt, ut alias semper. Omnes incolæ totius regionis ad Tyrum, et Montem Libanum usque, ab hac urbe Sidonii appellabantur, unde et צידון רבה, Tziddon Rabba, Sidon Grandis, vocari solebat; modo pagus est Saida.
- Phœnice, -és, -i, -en, nomen regionis inter Mare Internum atque Montem Libanum, in Occidua parte Syriæ. A sæculo IV. (Serv. in Virg. Mart. Cap.) iam “Phœnicia” cœpit vocari; in Vulg. (II. Macc.) autem, aspiratione deducta “Pœnice” scribitur, velut et incolæ Carthaginis “Pœni,” puni, appellabantur. Quisque unus mas erat “Phœnix,” fœmina quæque “Phœnissa.” Est tamen hoc nomen Græcum, et terram dactyliferam significat. Utrum tamen hoc ipsum vocabulum, cum suo derivato, quod colorem rosaceum, sive punicum, denotat, a פון, pun, occasu solis, sumptum sit, asseverare non ausim. Certum est colonos suos, Carthaginienses, sic appellatos esse. Gens Phœnicia, ut apud omnes constat, cæteras eius ævi nationes cultu, moribus, artibusque, præsertim navigationis, atque mercatura, longe superavit. Cadmus ab his litteras in Bœotiam intulisse perhibetur, et Græcos primus litteras ac scripturam instituisse.
Cæterum ipsi nec suam terram Phœnicen, nec se Phœnices sed patriam suam כנען, C’ná’an, ipsos autem se כנענים, C’na’-anim, sive Cena’anitas, vel Canaanitas appellarunt, ut in Genesi, terra eorum ארץ כנען, Eretz C’na’an, Terra Canaan, quod verbum terram planam ac depressam sonat, ad distinguendum a terra Syriæ, quæ, utpote editior, ארם, Aram vocatur, incolæ autem Aramaitæ. Cæterum nec hi, nec Philistæi, sive Pilishtim, a Iudæis lingua, moribus atque aliis institutis, multum inter se discrepant.
- Melita, -æ, v. Melite, -es, insula est, et nunc Malta vocatur.
- Byrsa, -æ, Chaldæis ברזא, Birza, et Barza, quæ respective foramen, et corium denotant (unde vox Latina bursa), Phœnicibus autem arcem, hoc in loco autem Arcem Carthaginiensem, atque adeo ipsam etiam urbem. Fabula de Didone, et de pelle bovina in fila secta, quibus agros sibi dono dandos emetita sit, satis nota, nullam fidem meretur. Ruæus, post Donatum, rectius explicat, eam nummis, e corio factis, ut quibusdam in locis iis temporibus moris erat, agrum illum præstinavisse; quod si valeat, ut verosimile videtur, byrsam, birsam, ac barzam, corium nempe atque foramen commodissime intelligemus.
- Carthada, nomen primigenium, et originarium Carthaginis esse putatur. Panormi olim numisma inventum est, cui in una facie inscriptum erat מחנת, machanoth, castra, in altera autem קרת חדשת, cereth chadesheth, urbs nova. Quoniam Panormus iis temporibus colonia erat Carthaginiensium, opinio usuvenit iis verbis Carthaginem significari. At mea longe aliter fert opinio. Vocabulum enim carth-ago a cereth chadesheth multum discrepat, carth-ada vero simillimum est. Nam קרתא, cartha, Chaldaica forma, urbs est, עדיא, (Hebr. עדי, adi) edia, autem ornatum quid, pulchram ædem, templum (unde vocabulum “ædes” derivatur) Chaldæis significat, ita ut carth’adi vel carth’ada, pulchræ ædes, pulchra templa, multo verosimilior derivatio esse videatur.
Quis, quoque tempore, Carthaginem condiderit, præter Virgilii de Didone fabulam, nihil certo constat. De tempore apud historicos non convenit. Appianus docet urbem 50 annis ante Troiam captam florentem iam urbem exstitisse. Iustinus perhibet (Lib. 18, 6) 72bus ante Romam fuisse conditam; Paterculus ait 65, Livius 93bus, hoc est, 296 annis ab excidio Troiæ. Satis certum igitur est nec Didonem, nec Ænean, si hi vel maxime exstiterint, ullam ibi partem capere potuisse. Præterea, eademne Dido, quæ Elissa fuerit, æque parum constat. Unde dido derivetur, ignoro; unde Elissa, suspicor. Est enim locus nomine Elis, unde purpura Tyrum vectari consuevit, qui Iudæis עלישה, El-Ishah, audit; si hoc minus sit, oportet esse אלאשה, El-ish-shah, ut Elisæus, Eleazar, &c., proinde “Mulier Divina,” agnomen Didonis.
Quin, denique, ne nomen ipsius quidem urbis Romæ sive Latinum sive Græcum manifeste est, sed omnino Phœnicium. Philologi Germanici iam pridem suspicabantur Romam ab Etruscis esse conditam; ego autem iis maxime adstipulor. Nam verbum רומה, rúmah, celsum locum denotat, רום, rúm autem celsum, elatum esse, רומה, rómáh, denique, celsitudinem, exaltationem, quin et, propter celsitudinem, salvum suffugium.
- Gades, -ium, Hispanis Cadiz, nunc caput Vandalitiæ (Andalusiæ), circiter 70,000-um incolarum, in parva insula Sancti Leonis.
- Tartessus, -i, oppidum in eadem insula, iis temporibus florentissima Phœnicum colonia, cuius regio, præsertim in continente, argenti, plumbi albi, ferrique, item gemmarum erat feracissima, quæ Tyrum, Sidonemque vectata, fructuosissimam mercaturam pepererunt. In Bibliis locus hic תרשיש, Tarshish appellatur. Rex quoque Hiram suam expeditionem, quæ in hac fabula narratur, huc misit.
- Suffes, -étis, apud Iudæos שופט, shófet, in plur. שופטים, shófetim, iudex, iudeces, summi quondam magistratus, sic apud Carthaginienses erant duo consules, quorum alter rebus sacris ac terrestribus, alter negotiis, ac rebus maritimis præerat.
- Gebal, Arvad, Byblos, oppida; Gebal, גבל, erat in regione Tripolitana, usque exstat, et ab Arabibus Dshebál, mons, vocatur. Locus situs est in colle, hinc nomen dsheble, Hebraice gebal, quod Arabes, per diminutionem etiam dshobail, colliculus, vel tumulus, appellant. Græci hunc locum Byblos vocant; itaque hæc duo nomina unum idemque oppidum significant. Arvád, ארוד, oppidum in insula minuscula, prope ad littora Phœnices sita, quod a fugitivis Sidonensibus conditum fuisse perhibetur.
- Adonai, אדני, dominus; sed cum hac terminatione titulus honoris Dei nonnisi est, nec hominibus adhiberi potest; ea enim forma est אדון, adon, uti, v. g. אדון המלך, דויד, Adon, hammelech David, Dominus rex David; alloquendo autem, particula possessiva adiungitur, sic: Adoni, Melech David, Domine mi, rex David.
- Hierosolyma, -orum, n., Hierusalem, indecl. (Accusat. apud Florum, et in Vulg., Hierosolymam); etiam Sólyma, -orum, Hebraice ירושלים, Ierúshálaim, quondam summa urbs et caput C’na’an, dehinc Iudæorum, sive regni Iudææ, cunctis notissimum, cum arce ציון, Tzijjón, super collem eiusdem nominis; ibidem, in colle Moriah, ubi et regia Davidis stabat, ædificavit Templum rex Salomon. Nota hic quoque sonos sibilos sh, et tz a Græcis et Romanis (in Hierosolyma, et Sion) in s commutatos fuisse.
- Ioppa, -æ. Romanis; Græcis Iópé, et Ióppé, ex Hebr. יפו et יפוא, Iáfó, pulchritudo, quod nomen est oppidi cum claro portu in littore Maris Interni, unde Hierosolyma ferrovia ducit; nunc Jaffa vocatur.
- Siclus, -i, nummus Iudaicus שקל, shekel, qui viginti גרה, gerah, complectitur. Genera eius erant duo, sanctuarii, et regis; valebant autem 4 drachmas Atticas, sive totidem denarios Romanos; hi, vicissim, circiter 16 libellas Americanas, exæquant, itaque 4 drachmæ, sive 1 siclus, circiter 65 libellas efficiunt.
- Hanno—Himilco, proprie nomina sunt imperatorum Carthaginiensium, et inde in hanc fabulam translata. Sunt autem ita composita ut Iohannes, ex Iehova et chan, vel chen, ut: יוחנן, Ióchánan, contractum ex יחוהנן, Iehochánan, gratia vel favor Dei. Itaque חננו, Chanano, sua gratia; Himilco autem verosimile est ex chén, clementia, vel gratia, atque melech, rex, compositum esse.
- Astarte, -és, עשתרת, Asthoreth, est nomen Deæ, Veneris apud Phœnices, patronæ navigationis, quæ Bibliis testantibus, etiam subinde a Iudæis coli solita est.
- Chalcis, -idis, v. -idos, est nomen oppidi in insula Eubœa (nunc Negroponte), adversus Aulidem, ubi ærea arma optima tunc fiebant.
- Apis, -is, (Hapi), est nomen Dei Ægyptiorum, quem sub specie magni bovis colere consueverunt.
- Lora, -æ, (o breve), est vinum e brisa obtineri solitum. Uva etenim primum proprio pondere succum exprimit, qui protropum vocatur, cuius generis nobilissimum in oppido Hungariæ Tokaj in omni orbe notissimum est. Tum pedibus exculcatur, nulla aqua admixta, et hoc Romanis merum est. Quod superest, torculari subiicitur, et exprimitur, quod usque vinum bonum est. Denique aliquantum aquæ infunditur, ac pressione aucta quod tum e brisa (quod nempe ex uvis superest) effluit, lora vocatur, et ab hoc etiam omne vinum minus generosum, iocose, vel per contemptum, “lora” appellatur. Quodsi vinum per neglectum, aut inscitiam, acescit, aqua temperari solet, ac tum posca more Romano vocatur, quod genus vini peregrinis, mendicis atque captivis, aliisque ignotis et servis solebat apud Romanos dispensari.
- Cambio, cambire, campsi, camptum, significat merces erga alias merces emutare sine pecunia, uti semper et ubique fieri solebat; hinc est Italorum vocabulum cambiare, Francorum changer.
- Báal Shámaim, Hebraice בעל שמים, Dominus Cœlorum. Verbum báal, quod Babylonii ut béel efferunt, significat regnare, vel quocunque modo præesse, et inde Deum, præfectum, maritum, dominum quemlibet, aut superiorem designat. Quædam Melitensis inscriptio sic se habet: מלקרת בעל צר, Malcereth Báal Tzor, Malcereth Dominus Tyri, h. e., Melcarth Deus Tyri. Istud malcereth est contractum ex melech, rex, atque קרת, cereth, urbs; est itaque Melcarth “rex urbis.” Ex hoc, et ex báal plurima nomina virorum conflantur, veluti חנבעל, Channibáal, Hannibal, Gratia Dei; עזרובעל, Azrúbáal, Auxilium Dei, Hazdrúbal, חנמלקרת, Chanmelcarth, Gratia Dei Melcarth, Hamilcar; בומלקרת, Bómelcarth, “in eo Melcarth,” Bomilcar, ita semper historici Romani, quamvis noster auctor Bodmilcar scribat; בּמלקרת, Bámelcarth, secundum Rosenberg, Phönikische Sprachlehre.
- Gaulus, -i, m., Græcis Galúlos, et gaúlós, ex Hebraica radice גלל, gálal, volvi, volutari, unde גלה, gelláh, crater, capis, lacus, labrum, vasa, ex rotunditate; res quæ volvi, non ferri soleant ob gravitatem, uti גלולים, gillúlim, trabes, stirpes arborum; גלם, gelom, golem atque gálam, volvo, convolvo, involvo, hinc glomus, globus, et Græcis gaulos, rotunda navis Phœnicia, item, alterum vas rotundum, quod Latinis est mulctra, ad lac ex uberibus vaccæ excipiendum, quod etiam gaulus vocatur, item ad portandam aquam, veluti situla. Est autem gaulus hic navis maior biremis, aut triremis, mercatoria, ad vehenda onera apta, cum lateribus rotundis; ab hoc derivantur variarum gentium nomina ad eiusmodi navim ampliorem, marinam significandam, uti: galéra, galère, galley, gálya, galeon, galioss, galion, galiote, et si quæ sint alia.
- Barca, -æ, ab Hebraica radice ברא, bára, excavare; secundum Isidorum navis est Phœnicia, Romanis ut suppetiaria nota, quæ onera e navibus maioribus ad littora solitæ sunt provectare.
- Chitonéta, -æ, Græcis chiton, ex Hebraico כתנת, c’thonet, est genus subuculæ lineæ, vel gossypinæ, cum manicis, plerumque ad genua usque, quandoque ad talos pertingens, eratque vestis apud Iudæos et Phœnices utriusque sexus.
- Moloch, indecl., מלך, Molech, rex, Deus Ammonitarum, cuius simulacrum speciem hominis, cum capite bubulo referebat; fuit plerumque ex ære, cum cavo trunco vastæ molis, quo victimæ pueri includebantur ope brachiorum mobilium, dein, igne subiecto, tympanistris ac buccinatoribus, ut eiulatus victimarum opprimeretur, concinentibus, in sacrificium immolabantur.
- Nergal, נרגל, Cuthæorum Deus, cum gallinaceo capite, tamquam gallus pugnax, significabat autem Martem, Deum bellorum. כותים, Cúthim, autem, sive Cúsim, erat gens, quam reges Assyriorum in devastatas regiones Iudææ invexerunt, quæ postea cum Samaritanis coaluerunt, erantque Iudæis adeo exosi Cuthæi, ut omnes, quos oderint, etiamnum Cúsim appellent.
- Gera, -æ, גרה, granum, nummus exiguus, una vigesima pars sicli.
- Nisan, indecl., ניסן, mensis florum, pars Martii et Aprilis.
- Syrus, -i, homo natione Syrius, terra Syria, res Syriaca; Syrus Iudæis est סורסי, sursi, eunuchus autem סרס, sarés, hinc etiam odium ac præiudicium horum contra illos.
- Hazaél, -is, חזאל, Chazáél,—“quem Deus contuetur,” est nomen regis Syriæ (I. Reg. 19, 15).—E familia Regia, e domesticis, servis, regis.
- Santalum, -i, adi. santálinus, -a, -um, e Græco, fortasse Hindicæ originis; est lignum odoriferum, rubicundum, durum, in Hindia et in Polynesia domesticum, tingendo aptum.—Cama, -æ, est lectulus; lumen, -inis, n., est pars vasis, tubi, cubiculi, interior, hoc est, vacuum, vel cavum.—Quadratura, -æ, est margo vel capulus ligneus, vel alterius materiæ, qui vitra fenestræ vel imaginem pictam undique complectitur.—Opus intestinarium est idem in opere ligneo, quod tessellatum est in marmoreo pavimento; alias opus musivum, mosaicum.
- Talentum, -i, (Atticum) aureum est summa pecuniæ, quæ nostra (Americana) æstimatione mille centum octuaginta duos centusses et novemdecim libellas ($1182.19), valet; cæteroquin hic anachronismus est, ut multa alia, passim.
- Vitreatus, -a, -um, quandoquidem vitreamen, -inis, iam Romanis usitatum vocabulum, vasa vitrea significat, novum arbitrabar fingendum ad significandum pigmentum plumbeum, vitreæ duritiei, quibus vasa ænea, diversissimaque metallica ornamenta variis coloribus distingui solent, quo candorem micantem, aut superficiem alterius coloris fulgidam rebus artefactis præbere solent, fiuntque tamquam myrrhinæ.
- Dagon, -is, דגון, dágon, piscis magnus, דג, dág, piscis, Deus gentis פלשתים, P’lishtim, Philistæorum, capite brachiisque humanis, reliquo autem corpore in piscem desinente. Azoti ei honor tribui solebat
- Cabirus, -i, nro. sing. apud Ciceronem tantum (Nat. Deor. 3, 23, 58), alioquin semper in pl., Cabiri, -orum, quos Pelasgi velut genios, seu Deos minores tutelares coluerunt. Proprie Deorum ministri esse existimabantur, revera tamen septem stellas Ursæ Maioris, quæ alias Septemtriones appellantur, significaverunt.
- Mare Algosum, Hebraice ים־סוף, iam-suf, mare algosum. Nomen Hebraicum est Maris Rubri, quod pars est Sinus Arabici: idem etiam vocatur ים־מצרים, iam-Mitzraim, Mare Ægyptiacum; algosum dicitur ab algis, quæ illic abundant; Ægyptiacum autem, quia ab Occasu Ægyptum alluit.
- Thogarma, -tis, תגרמה, Gen. x. 3, gens ex Gomer oriunda dicitur Thogarmah incoluisse, quae, secundum nonnullos auctores Cimmerii esse existimantur, ac de numero equorum memorabiles traduntur; alii tamen putant Armenios hoc nomine designari, utpote qui originem suam a Torgom, filio Gomer ducunt.
- Sanchoniathon, -is, nomen vetustissimi auctoris Phœnicii est; qua tamen ætate vixerit, minime constat. Scripsit Annales diversorum Phœnices locorum, e quibus pauca admodum fragmenta ad nostram ætatem pervenerunt, cætera iniuria temporum interciderunt.
- Luna dimidiata, insigne fortasse primum Phœnicum fuit, a quibus Byzantini adoptaverunt, sed stellam vespertinam, fortasse Veneris, ei adiunxerunt; quum vero Turcæ Byzantium in suam redegerunt potestatem, cum imperio etiam hoc insigne in hæreditatem acceperunt.
- Súta, -orum, (Virg., Æn. 10, 313), est eadem ipsa res, quam alias thoracem, (Liv. iv, 20, 7; Suet. Aug. 82; Virg., Æn. 10, 337, alii alias) appellavi, nempe operculum pectoris, cæterorum membrorum, e lamellis æneis, ad instar pinnarum piscium, ad resistendum ictibus telorum. Eandem rem etiam cataphractam (-ta, -æ, -phracte, -s), auctoritate Corn. Taciti, et aliorum, nomino, quæ tamen etiam munimenta equorum atque navium esse solent. Aliqui loricam eandem rem vocant, at ea res ex corio fiebat, atque militum Romanorum erat propria.
- Helbon, חלבון, Chelbón, pingue, ferax, est Syriæ oppidum, ob vina generosissima clarum, Ezech. 27, 18, Græcis, Chalubón. Reges Persarum vina inde comparavisse Strabo (XV) auctor est. In historia Arabum quoque oppidum celebre erat, vocabaturque Halebi, nunc est Aleppo.
- Filii, sive posteri Asher, אשר, ásher, beatus, felix, est nomen filii Iaacob (Gen. 30, 13, &c.), princeps tribus eiusdem nominis (Num. 1, 40), cuius provintia in Septemtrione Palæstinæ sita erat.
- Sammai, שמאי, Shammaj, sive Sammæus, est nomen Rabbini, qui temporibus C. Cæsaris atque Ciceronis vixit, fuitque caput ac princeps unius sectæ Pharisæorum, et cum duce alterius sectæ, Hillel, magna ei semper erat altercatio. Mortuus est ante Iesum natum. Auctor nomen huius attribuit ficto centurioni Iudaico.
- Moab, מואב, nomen gentis ex Orientali littore Maris Mortui. Hi in Bibliis Moabitæ (Ier. 48, 4, 11, 13; Deut. 34, 1, 8, &c.), nunc ab oppido suo Carrac vocantur.—Qui illi פּלשטים, P’lishtim, sive Philistæi, in Bibliis sæpe memorati (Gen. 26, 1; Iud. 10, 6; I. Sam. 4, 1, &c.) fuerint, nemo certo dixerit. Alii volunt eos posteros esse Ægyptiorum, alii כפתור, sive Cappadoces, denique recentiores eos Cretenses fuisse arbitrantur.
- El, fere semper in plurali, אלהים, Elóhim, phrasis autem est אלהים צבאות, Elóhim tzebáoth (sive ut Iudæi nostri efferunt, Elójhim tz’vóos) Dominum exercituum, nempe cœlestium.
- Ascalon, אשקלון, Ashkelón, oppidum maritimum Philistæorum, e Bibliis notissimum (Iudic. 1, 18; 14, 19, &c.); nunc pagus Arabum, ac nomen Ascalán usque retinet.
- Bichri, בּחרי, bichri, iuvenilis, nomen proprium, II. Sam. 20, 1, veluti בכרו, bochrú, bochér hú, primogenitus.
- Barzillai, ברזלי, Barzillaj; Talmudicis barzilla est pastor, subbubulcus, minister bubulci; hic loci nomen proprium est viri, estque desumptum a Gileadita quodam, qui II. Sam. 17, 27, &c., ob suam erga regem Davidem hospitalitem ac liberalitatem commendatur.
- Milcha, v. Milcáh, מלכה, milcáh (Chald.), nomen prop. mulieris, ductum ex Gen. 11, 29; 22, 20, ubi sic vocatur filia Haran, uxor Nahor.
- Sóba, Sobanus, צובּא, v. צובה, Tzóba, sive Tzóva, proprie, ut in Psal. 60, 2; II. Sam. 10, 6, 8, ארם צובה, Aram Tzóváh, regnum Syriæ, cuius rex cum rege Davide bellum gesserat (II. Sam. 8, 3, &c.), situm prope Damascum, quo etiam חמת, Chamath Tzóváh pertinere videbatur.
- Báal zebúb, בעל זבוב, Báal z’búb, v. z’vúv, more Babyloniorum Beél z’búb, Deus Philistæorum, quem Ecroni colebant, ceu persecutorem muscarum. Eiusmodi Deus et apud Græcos, sub nomine Zeus Apomyos (Paus. 5, 14, 2), et apud Romanos (Solin, Polyhist. Cap. I.) “Deus Myagros” exstitisse memoratur; Plin. H. N. 27, 106 myagros herbam medicinalem esse dicit.
- Moria, מריה, morijjah, v. Mórijjah, quod est, “Iah (Iehóvah) discrevit,” i. e. oculis, ac per intuitum selegit ac segregavit; locum nempe ut aptissimum, in quo sibi templum erigeretur.
- Iónas, -næ, יונה, jónah, columba; nomen vatis (Ion. 1, 1; II. Reg. 14, 25 ), item, nomen Apostoli Petri Iudaicum ac verum, Shim’on bar Jónah.
- Pillegesh, פּלגש, et פּילגש, pílegesh; Græcis pállax, Romanis autem pellex, -licis, ut Græcis pallacis, significat mulierem, quæ cum marito alterius mulieris tamquam uxor convivit, et Romani, utpote quorum mores inde a temporibus Numæ Pompilii severissimi erant, eas mulieres concubinas, per contemptum, appellarunt, sequiori tamen ævo amicas, sorores, pellices. At temporibus nostræ fabulæ mores utique erant prorsus diversi. Nullæ certæ leges monogamiam præscripserunt; nihil contra ius vel fas peccabat, qui pro suo arbitrio, plures aut multas uxores duxerunt, uti omnes Orientis gentes, quod in Islam usque valet, Lingua Hebraica terminum technicum uxor, ne novit quidem: אשה, plur. נשים, ish-sha, atque náshim, proprie mulierem significat, sed etiam pillegesh, quamquam interpres Latinus Vulgatæ uxorem fratris Abrahæ, Ramam, concubinam appellat (Gen. xxii, 24). Sed quum utrumque vocabulum promiscue adhibeatur, pillegesh eo ævo nihil contumeliosi, sed uxorem secundariam significabat in polygamia. Pellicem Latini sequioris ævi a verbo lacio, allicio, elicio, illicio, perlicio, h. e. perduco, seduco, derivarunt, quamobrem mulierem seductricem valebat, et auctor noster modernus eo sensu hic accipit. Idem pillegesh Chaldæis est פּילקתא, pilacta et פּלקתא, p’lacta, idemque valet quod Hebraicum; verumtamen radix et genus vocabuli nec Chaldaicum, nec Hebraicum, neque Græcum aut Latinum est, sed Hungaricum, ex eo nempe ævo, quum “quatuor nationes,” nempe prisci Chaldæi in Assyria cum Turaniis atque Ariis, velut unum Imperium, una vixerunt; inde est illis hoc (cum multis aliis vocabulis) verbum commune. Est autem verbum Hungaricum feleség, (effer feleshég), quod ad litteram veluti dimidietatem, h. e., dimidiam partem coniugii, quam mulier cum viro æqua sorte gerit, itaque uxorem ratam, ac probam, significat. Quod autem ad inscia et ignara deliramenta philologorum Germanicorum de paelex, loco pellex attinet, audiendi non sunt.
56.2 Iáván, יון, sic vocant Iudæi Ioniam, quæ provintia Asiæ Minoris est, mari Ægæo contigua, cuius urbs præcipua Smyrna est. Vocatur Ionia ab Ione, Atheniensi, qui eo coloniam duxerat. Quia vero Græci eius regionis Syris, Phœnicibus, Iudæisque proximi fuerunt, omnes Græcos Ievánim, sive B’né Hajvánim, appellaverunt.
- Dodánim, דדנים, est aliud nomen Græcorum, i.e., qui non sunt proprie Ievánim, sive Ionii. Quidam tamen interpretes existimant hic רדנים, Rodánim legi debere, eoque nomine Rhodios designari; at priores, rectius, nomen a Dodona derivandum putant.
- Posteri Israél epulabuntur.—Quamquam fabula Phœnicia esse, temporibusque Regum Davidis atque Salomonis gesta perhibetur, Auctor, ipse Iudæus, inducit hic Ionam tamquam Iudæum orthodoxum, et Talmudicum, Sammæum autem velut “liberalem,” duas divisiones iis temporibus prorsus ignotas. Quod autem ad “stultiloquia Danaitarum” attinet, atque “ebriorum Ephraimitarum,” ea, revera, doctrinæ sunt Talmudicæ, mille annis post fictæ, et etiamnum traditæ.
Quid de “Culina Nergal” Rabbini fabulentur, mihi non liquet.
Tyrrheni, et Rasennæ iidem sunt qui Etrusci, incolæ Etruriæ, potentissima quondam Italiaæ superioris gens, quæ insignia suæ artis monumenta reliquit, quæ et conditrix Romæ fuisse verosimile est, etiamsi Auctor noster nec nomen eorum memoret, nec stirpem, nec admodum laudibus Rasennas extollit, imo ut valde turpes ac deformes homines eos insectatur. Origine Etrusci Finno-Ugri fuisse modo creduntur, quod Prof. Iulius Martha e Sc. Universitate Parisiaca, novissimo opere, La Langue Etrusque, Paris, Ernest Leroux, 1913, e radicibus Fennicis, Hungaricis, Vogul, Ostiac, &c., luculenter demonstravit.
- Prydhayn, vocabulum mihi prorsus ignotum, rationeque omnino absona et absurda scriptum. Efferendum enim videtur esse Prüdhajn, ita ut y, quod secundum principia alphabeti Romani in Græcis tantum vocabulis adhiberi potest, hic partim Græcum ü valeat, partim vero barbaro more pro i, vel pro consonante eius j, ponatur. Hæc ratio scribendi sibi non consistit. Quidquid tamen sit, manifestum est Britanniam significare velle.
- Suómi, est nomen gentis Fennorum, qui propria lingua ita se vocant, patriam autem Fenniam, quæ Archiducatus est in littoribus Maris Baltici, atque Russorum imperio paret. Ratione stirpis, Fenni ad eas gentes pertinent, quæ vulgo Ural-Altaicæ appellantur de montibus, qui regiones eas continent, suntque Lapones, Mordvini, Zyrjéni, Vogules, Tsheremissi, Ostiaci, Samojedes (ut Russi curioso eos modo vocant, quasi sese edentes), ac, si quæ sint aliæ. Hæ gentes extrema Septemtrionalis pars est familiæ gentium, quarum Centrum Tatari sunt in Asia Occidua, ubi cum Turcomanis miscentur, quorum, vicissim, extrema pars Meridiana sunt Osmanli, sive Turcæ; inter has extremas autem partes medium tenent locum Hungari, qui sua lingua se Magyar appellant. Ipse adeo Russi, atque Bulgari ad eandem stirpem spectant, sed lapsu temporis idiomata Slavica susceperunt.
Utrum Suómi mille ante Christum annis eas sedes tenuerint, mihi quidem non constat, nec negare volo, sed dubitare licet.
Quo animo Auctor noster erga has varias gentes fuerit, clarum est. Ipse opus suum lingua Gallo-Francica pro Gallo-Francis scripsit; itaque Celtæ sibi formosi, affabiles, admodum humani, atque perquam amabiles fuerunt; contra, Etrusci, atque Suómi omnium mortalium turpissimi, informes, barbari, ridiculi describuntur. Quamobrem? Nescio. At linguæ omnium, etiam Celtarum, sunt mera cornicatio (linguæ corvorum et cornicum). Nemo sobrius de re sibi ignota ita scribit.
Quod ad oleum piscinum attinet, utique de potu accipiendum est, quod Franci de la bière, ac, post eos Germani Bier vocant, quod quidem e Latino bibere desumptum est, nec ii proprium vocabulum pro eo temeto habent. Idem Latine sabaia, cælia, camum, ac, minus apte, cervisia (quod verbum proprie aquam melleam, ex cera decoctam valet), vel cerevisia, appellatur. Etiam de ista re licet dubitare.
Præterire æquo animo nequeo, quod Auctor de sacris Suómi tam temerarias gerras et affanias effingit. Satis apud omnes cordatos superque constat apud has gentes Boreales Summum Numen sub nomine Thora cultum fuisse; utrum nomen hoc idem sit, quod apud Germanos Thor, sive Tonans, Iupiter, an vero Hebraicum vocabulum Thóra, Lex, nempe Mosaica, ceu persona, dicere nequeo. Sed Fenni suum Deum Júmala vocaverunt, et usque vocant. Quid opus erat Ionam eorum Deum constituere? Est hoc contra historicam veritatem, contra rationem sanam, æquumque gustum. An non satis erat hunc Iudaicum heroem ducem, aut regem statuere? Scimus tamen quo hæc colliment. Sapienti sat.
61.1 Circumnavigavimus Libyam.— Eius continentis, quem modo Africam nominamus, præter partes Septemtrionales, nullæ aliæ erant notæ vetustati. Ab Oceano Atlantico incepit Mauritania, proxima huic erat Numidia, quæ nunc partes sunt Algiriæ; hanc excepit Africa, quæ nunc Tunisia vocatur; inde se porrexerunt Tripolitana (h. e., regio trium urbium), Cyrenaica, et Marmaria, quæ nunc universim Berberia, falso “Barbaria” appellantur; denique Ægyptus. Cætera omnis regio uno verbo Libya vocabatur, quæ ad Meridiem ab his sita erat. Ultra Libyam, ad Meridiem, ab Oceano Atlantico ad Sinum Arabicum, itaque ad Meridiem ab Ægypto, omnis regio erat Æthiopia. Quum, ergo, Navarchus Mago “circumnavigarat Libyam,” intelligi debet modernam Africam circumnavigasse.
Clara urbs Utica sita erat in Africa eorum temporum, i.e. proprie sic dicta, in extremo Promontorio Apollinis, et ad flumen Bágrada; nomen oppidi nunc est Bushater, fluminis autem Medsherda. Non adeo procul ad Meridiem sita erat Carthago. Quoniam hæc urbs caput “Africæ” erat, inde omnis continens Africa vocari cœpit.
Numidiam et Africam a Libya duæ amplissimæ paludes seiunxerunt: altera Palus Libyca, Tritonia Palus altera; ultra has, ad Meridiem, Deserta Libyca incipiunt, quæ quondam fundus vastissimi maris fuisse creduntur, quamvis nunc altiora sint quam fundus Maris Interni. Hanc universam eversionem Auctor per servum senem Libycum enarrari curat.
61.2 Cus, כוש, cush, sic vocatur in Bibliis (Gen. 2, 13) regio, in qua fluit Gihon, et huius regionis incolæ erant nigri (Ier. 13, 18), et inde putatur per Cus Æthiopiam intelligi debere, hos autem homines nigros posteros esse Cham (Shem, Cham et Iepheth, vel Iefes, filii Núach). Ubi autem Æthiophia sita sit, supra narravimus.
61.3 Mitzraim, מצרים, est nomen Hebraicum Ægypti, estque in numero duali, quia Æ. Superior, et Inferior significantur; singulari numero est מצור, Mátzor.
62.1 Ophir—Saba.—אופיר, óphír, vel אופר, óphir, nomen regionis cuiusdam, auri, gemmarum, ligni santalini, aromatum, rerumque pretiosarum feracissimæ, unde Phœnices, ac per eos Rex Salomon, merces hoc genus comparare solebant. Ubi autem sita sit, apud interpretes ambigitur. Sunt qui Hindiam intelligi debere contendant, præsertim oras Malabar, et Goa; alii plures Meridianam Arabiæ Felicis partem, quondam auriferam eam esse volunt; multi denique adversas oras Africæ, præsertim Oman, Mozambicam, atque Zanzibar innui volunt, quod in Mozambica usque floret locus Fura, auri satis ferax.
62.2 Sába, Hebraice שבא, Shebá sive Sh’vá iis temporibus summum oppidum, et caput Arabiæ Felicis, sive Iémen, thuris, aromatum, gemmarumque fertilis locus atque opulentus. Sabæorum satis frequens fit in Bibliis mentio. Maxime tamen memorabilis est מלכת שבא, malcas Sh’vá, Regina Sabæa, sive Sabæ (nunc Hedshaz), nomine, ut aliqui historici tradiderunt, Balcis, quæ omnigenis opibus et magnificentia affluens, fama sapientiæ regis Salomonis ad se allata, non dubitavit ad eum visendum iter Hierosolyma suscipere, tametsi hic tantum de donis missis auctor refert, quæ Mago ad regem detulerit.
Denique, placet de Fortunatis Insulis hæc memorare: Nomen a Græcis acceptum est, qui eas Beatorum vocant insulas. Plinius (H. N. iv. 119) memorat: “Ex adverso Celtiberiæ complures sunt insulæ Cassiterides dictæ Græcis, a fertilitate plumbi; et e regione Arrotrebarum Promontorii Deorum sex, quas aliqui Fortunatas appellavere.” Eas ad Canarias Insulas spectasse, idem auctor meminit, qui (Libro vi., 202-4) plures insulas memorat cum Fortunatis, tum sic fatur: “Proximam ei (Ninguariæ) Canariam a multitudine canum ingentis magnitudinis, ex quibus perducti sunt Iubæ duo.” Hinc etiam palam est “Canarias” a multitudine magnorum canum sic appellari.
E-book notes
Transcriber’s Notes:
(Note for version 1) Since the transcriber did not feel confident to reliably transcribe the Hebrew characters of the original text, each of these has been replaced by a '#'.
(Note for version 2) The Hebrew characters have been added in this version.
The following typos in the text have been corrected:
* Præfatio Auctoris:
* nobis in libris pasim obviam → nobis in libris passim
\ obviam
* Caput I:
* notus erat, atquc → notus erat, atque
* experientá tibi par non sum → experientiá tibi par non sum
* “Haudquaquam;” inquit → “Haudquaquam,” inquit
* Animum ad id dadvertens → Animum ad id advertens
* Caput II:
* ducentos nonnonnisi nautas → ducentos nonnisi nautas
* habebat manunuum complementum → habebat manuum complementum
* sese iam collegise → sese iam collegisse
* et videoeum → et video eum
* cantica alto silentio absorbta → cantica alto silentio
\ absorpta
* quo comæ copiossisimæ → quo comæ copiosissimæ
* Caput III:
* ut soboles eius tribúsc revi → ut soboles eius tribús crevi
* erat, nonullas oves → erat, nonnullas oves
* peregrinatio in deserto. → peregrinatio in deserto.”
* caput quasstiva → caput quassavit
* vet fidem ultro dandam exegi → et fidem ultro dandam exegi
* benná erant tinctæ → henná erant tinctæ
* mempe domicilii pro → nempe domicilii pro
* Caput IV
* dena centupondia cassei → dena centupondia casei
* Caput V
* ad alvam navigationem → ad salvam navigationem
* Ibi scapha Ægytiaca → Ibi scapha Ægyptiaca
* e cingulis pugiones penedentes → e cingulis pugiones
\ pendentes
* Ad unum latus hius viri → Ad unum latus huius viri
* cancellis navis llidit → cancellis navis illidit
* duas maiores na ves → duas maiores naves
* usque erat occucupata → usque erat occupata
* sat frequens nostrumerat → sat frequens nostrum erat
* utrumgens etiam bellicosa esset → utrum gens etiam
\ bellicosa esset
* recita e cœpit → recitare cœpit
* Equidem facile hariolor → “Equidem facile hariolor
* formidine pæne iguerunt → formidine pæne riguerunt
* Caput VI
* nihil unqum audivi → nihil unquam audivi
* ad me ucurrit → ad me cucurrit
* Caput VII
* cornua caprina affere possent → cornua caprina afferre
\ possent
* sensum quorundum vocabulorum → sensum quorundam vocabulorum
* ac sempiternos esse.” → ac sempiternos esse.
* Ill enim fortissimos → Illi enim fortissimos
* Sub noct prætervecti eramus → Sub nocte prætervecti eramus
* une alacriorem nactus animum → unde alacriorem nactus
\ animum
* ___c subiunxit → either "nunc subiunxit" or "tunc
\ subiunxit"
* Caput VIII
* iterum-prope rectá ad Orientem → iterum prope rectá ad
\ Orientem
* cœteros gladio arcet → cæteros gladio arcet
* lagdiumque illi sub axillam → gladiumque illi sub axillam
* tres nostrumdenique → tres nostrum denique
* primá datá occassione → primá datá occasione
* Græci summus → Græci sumus
* Caput IX
* naves iterum censcenderet → naves iterum conscenderet
* iis subatis → iis sublatis
* se frustra quarere → se frustra quærere
* Caput XI
* multis partibus consilimis est → multis partibus consimilis
\ est
* prosecutos sermonem est → prosecutus sermonem est
* spadonem secum hadebat → spadonem secum habebat
* nautarum indicaverat, effere → nautarum indicaverat,
\ efferre
* fornices, promtuariaque → fornices, promptuariaque
* in loco feræ ebur → in loco feræ, ebur
* cum cociis meis → cum sociis meis
* ad aures prevenit → ad aures pervenit
* saltere eam docerem → saltare eam docerem
* Caput XIII
* cum iliis mercatoribus → cum aliis mercatoribus
* in nostrum honoremeum → in nostrum honorem eum
* Caput XV
* manus cunctorum seorsim prehendi → manus cunctorum seorsum
\ prehendi
* Caput XVI
* nequequam fuisse inculcatum → nequaquam fuisse inculcatum
* Caput XVII
* constabant e fusstibus → constabant e fustibus
* interpretatum acceptimus → interpretatum accepimus
* adeo lutulantæ → adeo lutulentæ
* dimidum horæ existimo → dimidium horæ existimo
* per vim tenteramus → per vim tentaremus
* facinus prælarum → facinus præclarum
* interim egomeos Suomi → interim ego meos Suomi
* Caput XIX
* intraque me condidedero → intraque me condidero
* quidnam rei geritur? → quidnam rei geritur?”
* Caput XX
* preperam fiebant → perperam fiebant
* “Risum tenere non poteram. → Risum tenere non poteram.
* tam insueto loco conuenisse → tam insueto loco convenisse
* Caput XXI
* munuscula se digna offere → munuscula se digna offerre
* huie regi donum trades → huic regi donum trades
* Caput XXII
* e manu proximi pocillatotoris → e manu proximi pocillatoris
* diuturnumque iter est Liybam → diuturnumque iter est Libyam
* quippe qui verberibus → “quippe qui verberibus
* Caput XXIII
* in longitudinem manus occuram → in longitudinem manus
\ occurram
* uunquam non → unquam non
* In omni huismodi eventu → In omni huiusmodi eventu
* Notæ Auctoris
* in Piræeum quotannis venire → in Piræum quotannis venire
* nonnula eius lineamenta → nonnulla eius lineamenta
* Notæ Interpretis
* verosimile est eq chén → verosimile est ex chén
* Quædem Melitensis inscriptio → Quædam Melitensis inscriptio
* Ashkelón → Ashlelón [error in original text]
Reviser’s notes [version 3]
Changes from version 2: the HTML code was simplified and improved. The layout has been improved. Page numbers have been added. The navigation between notes has been improved. Number of typos that were added in the process of transcription have been corrected. Typographical quotes have been added. The layout has been slightly changed (and periods added after the chapter titles) to be closer to what’s in Insula Thesauraria, which is the most elaborate in the Mount Hope series.
The reader should note that, given the large amount of typos in the original text, correcting the typos without altering the text led to some guesses and choices. The typos that were present in the original text and still in the version 2 have been corrected, and may be reversed if deemed necessary:
* Caput I
* Probe, Pol, harilaris → Probe, Pol, hariolaris
* Caput II
* conscedendi → conscendendi
* Egyptii → Ægyptii
* illa tamem respondit → illa tamen respondit
* múltifariam → multifariam
* attóllebat → attollebat
* Added a missing foot note call after Mare Algosum
* Added a missing end note call in the thorax note
* Caput III
* sagitariis → sagittariis
* “Bichrii est; → “Bichri est;
* Arnúpotens → Armipotens
* Caput IV
* collem olvetis virentem → collem olivetis virentem
* iám se ditent → iam se ditent
* commota. Milchæ → commota, Milchæ
* trium graduum e ligno sandalino → trium graduum e ligno
\ santalino
* Caput V
* Tanaitica → Tanitica
* Medecium → Mendesium
* dicesserunt → discesserunt
* prostridie omnes → postridie omnes
* orsitabat → torsitabat
* stratagema → strategema
* copiá vini → copia vini
* Caput VI
* Onossum → Cnossum
* proclinis → proclivis
* taurum ax alia → taurum ex alia
* continenter crepentibus → continenter crepantibus
* Caput VII
* Chrysidem → Chryseidem
* ___c subiunxit → nunc subiunxit: the English version has
\ “now observed”, so “nunc” fits best.
* ædis Astartis, Sidoni → ædis Astartes, Sidoni
* Placir → Placia (corrupt name due to a typo in the English
\ version)
* Caput VIII
* Added a missing footnote call after Dodánim
* obliverat → obleverat
* prælio legitimo → prœlio legitimo
* Caput IX
* affere posse → afferre posse
* panaificii → panificii
* iacet Iapyega → iacet Iapygea
* Caput X
* est Amistoclen huius → est Aminoclen huius
* in pedes exsiliit → in pedes exsiluit
* parimposterum → par imposterum
* Caput XI
* tergoris salagmate → tergoris salgamate
* occassio propriis → occasio propriis
* comtique → comptique
* Caput XII
* per me coram Numine → ter me coram Numine
* effunderant → effuderant
* multum peturbatus → multum perturbatus
* insumpseremus → insumpserimus
* Caput XIII
* agres Aitz contiguis → agris Aitz contiguis
* hostili ferrerentur animo → hostili ferrentur animo
* telorumque immiso nobis → telorumque immisso nobis
* Caput XV
* Circa dimidum temporis → Circa dimidium temporis
* Caput XVI
* tectis conicis → tectis coniectis
* eiusdam generis → eiusdem generis
* malum Astartis tolli → malum Astartes tolli
* Caput XVII
* animi comotione elisam → animi commotione elisam
* significantibus accomodat → significantibus accommodat.
* Caput XVIII
* rationem cominiscebar → rationem comminiscebar
* potu reperisistis → potu reperistis
* Lutulentam acquam → Lutulentam aquam
* Caput XIX
* adolescentem Phocum → adolescentem Phocium
* securos eos esse arbitor → securos eos esse arbitror
* sepo sitá machærá → sepositá machærá (missing hyphen before
\ new line)
* Ai’n tu → Ain’ tu
* Caput XXI
* dignandam occassionem → dignandam occasionem
* etiam portum Etzi Geber → etiam portum Etzion-Geber
* Caput XXII
* tam in syvlis → tam in sylvis
* Caput XXIII
* adulationem imítaturus → adulationem imitaturus
* Tartesium quemdam → Tartessium quemdam
* patefeci Bodmilarem → patefeci Bodmilcarem
* Notæ auctoris
* Austraolides → Australoides
* Notae interpretis
* Ashlelón → Ashkelón (fixed bad correction of the
\ transcriber)
* אשקלון → אשללון
* Malcereth dominuus → Malcereth dominus
* Isidorem → Isidorum