Belesys Comperit Bichri Paullo Graviusculum Esse.
Iter ad ostia Euphratis haud plus unius mensis navigatione absolvimus, quamquam partem itineris cum Arabibus, partem autem cum Gedrosiis Ichthyophagis adversæ oræ feceramus.
Sammai popularesque sui auditá senis regis Davidis morte a me enuntiatá, luctum unius septimanæ, more gentis, instituunt: ieiunant, vestem scindunt, crines ac barbas nec pectunt nec tondent ac radunt; septimaná vero exactá, se lavando multum sunt, regisque Salomonis, filii regis mortui, successionem lauti celebrant.
Ad ostia fluminis primo mane pervenimus, nulláque morá factá, penetrare, iterque prosequi cœpimus, donec ad oppidum nomine Oannes veniremus. Hisce in regionibus nulli lapides inveniuntur, proindeque, ut in cæteris circa Euphraten vicis, cuncta ædificia e lateribus fiunt. Munitiones quoque e lateribus, partim coctis, partim sole siccatis exstructæ sunt, atque bitumine coagmentatæ. A dextro oppidi usque supersunt quædam vestigia ingentium sylvarum, quæ, ut opinio fert doctissimorum quorumdam, tribus ante sæculis domicilia elephantorum esse consueverunt. Ex adverso latere, quam longe oculis patet, planities ac prata agrique segetibus virentes visuntur. Flumen oculis persequentes centena tentoriorum in agris inter segetes et sub umbris sylvarum conspicimus, ut fumus e medio eorum exsurgit, et hinc atque illinc greges equorum deligati pascuntur. In flumine paucæ naviculæ, et aliquot naves maiores, arte Phœniciá factæ, in ripis destinatæ iacent. Conspectui tamen nostro maxime memorabiles videbantur turbæ militum, cum gladiis destrictis, alii cum hastis, qui quidem in manipulis tam in sylvis, quam in agris, pratisque, quam vero etiam secundum ripam fluminis dispositi erant.
“En exercitum Assyriorum!” docet nos Himilco.
“Diis denique sint laudes!” maximo gaudio eloquitur Hannibal; “iam nunc iterum licebit mihi oculos in exercitu quodammodo vero pascere. Vide sis, quem situm teneant! Videdum quum apte sciteque sint copiæ dispositæ. Officiales copiarum certe mihi cognoscendi sunt.”
Nec laudes ulterius texere poterat; nam clamores intervenerant equitatús versus nos ruentis, cuius præfectus sermone Chaldaico allocutus, nos naves confestim sistere, et qui essemus, edisserere iussit. E puppi navis meæ præfecto urbanissime quam poteram respondi, ipse vero, usque eo dum superiori responsum nuntiaret, locum, ubi steteram, tenere me mandavit. Circiter intra quadrantem horæ e castris quo iverat, cum turma equitum reversus est, cui robustus quidam vir præerat, cataphractá plená indutus, quique manu hastam gerebat.
Hannibal interim amico suo Sammai concinnum ordinem instructionemque scitam copiarum extollere pergebat: equitatum quidem Assyriacum præstantissimum esse non negabat, sed peditatum Iudaicum illi haud secundum esse contendebat, nec peditatum Assyriorum Iudaicis copiis pedestribus anteponendum esse. Antequam tamen rem inter se dirimere potuissent, Chaldæus ille e regione navium constitit, nosque inclamavit, mandataque tradidit, nostros præfectos e navibus descendere, se coram Belesy, summo imperatore regis sistere, quidque nobis velimus, quo proposito venerimus, aperire et explicare oportere.
Hanno satis Chaldaice intellexit probeque norat “belesyn” eá linguá “terribilem” sonare, et secum mussabat nomen idgenus quolibet homine satis dignum, quin et formidabile esse.
Sumptis itaque litteris reginæ Sabæ, et evocatis octo nautis qui munera reginæ portarent, accitisque postremo meis officialibus, simul ac naves deligare poteramus, in terram descendi et ad præfectum illum accessi. Chaldæus iste procerus, vastoque erat corpore, amplo vultu maxillis solidis, largis ac profundioribus oculis, barbá spissá et hispidá, ut sociorum fere omnium, moribus autem prorsus erat agrestibus ac protervis.
“Heus vos marivagi, paullo celerius itate!” sic nos verbis procacibus lacessit; “mihi enim nequaquam lubet lentis gressibus equitare.”
Primum nos per spatium deduxit septem essedis multisque carris referctum; dein locum præterivimus tentoriis peditatús plenum, quorum maxima pars Mesopotamii, securibus, lanceisque armati erant, hi vero lineamentis vultús Iudæis admodum similes esse videbantur. Non multum ab his aberant legiones Medorum, qui quidem cives erant gentis nuper tantum subactæ, cuius tamen maiores seriem quondam regum Ninivitis tribuerunt. Hi staturá mediocri, sed ampliore ac rotundiore capite, rariore barba, oculisque parumper obliquioribus erant. Severitas vultús istorum, cum truci aspectu nobis protinus in notitiam venit; quibus si addimus gladios, breves, firmosque arcus, dubitare non licebit quin hi in prœliis maxime formidabiles habendi sint. Prætereuntes satis clare audivimus eos scommata convitiaque in nos iactare, ac risu nos prosequi. Mox turba obstreperúm linguosorumque Arabum seminudorum nobis obviam facta est. Isti cum suis camelis semper in comitatu regum Assyriorum deprehenduntur. Inter hos agnovi aliquot Midianitas, servorum mangones, perinde ac nonnullos mercatores Phœnicios, qui exercituum susceptores esse consueverunt, summum tamen lucrum e mercatu captivorum, et e præda militum conflare solent.
Hinc ad sedes equitatús progressi sumus. Ante tentorium stabamus rotundum, tapetibus laute pictis undique ornatum, cuius præsidium pedestres Cardaces erant, cum galeis cristatis et cataphractis, sutis cruralibus induti, parmis instructi, pro armis autem clavas manibus gerebant. Hoc erat tentorium Belesys terribilis.
“Intrate!” mandat præfectus equitatús, qui huc nos duxerat, ac per lusum subiungit: “Interim fore spero ut dux exercitús nostri belle excepturus, et pro re nata, vultum in comem mutaturus sit.”
Edito tum resonanti cachinno, tolutim abequitavit.
Custodes Cardaces minutá diligentiá nos perquisiverunt, tum, voce submissá, inter se consultabant. Vestimenta Hannonis videbantur eorum sollertiam singulari modo capere ac devincire, utpote qui pretiosis iis vestibus indutus erat, quas a regina Sabæ dono accepisset. Unus itaque eorum ad hunc conversus quæsivit ex eo:
“Dic velim, tune navarchus es?”
“Minime,” respondit illi Hanno, et me digito indicans, “iste Navarchus noster est.”
Cardaces stupefacti mirabantur.
Ego nempe habitu navali quotidiano eram indutus; quoniam vero Assyriis solemne est dignitatem e pretioso indumento æstimare, meam simplicitatem exteriorem aliunde quam e simulatione coniectare non poterant.
“Tune Belesyn convenire cupis?” quærit custos. Me probante, penetrale ingressus est, moxque reversus, facultatem nobis intrandi fecit.
Imperator exercitús Assyriorum in ulteriori parte penetralium tentorii, turbá officialium servorumque circumdatus, in grabato reclinis, vel potius porrectus, nos excepit. Lautissime erat indutus, nullam tamen cataphractam gerebat. Utrimque milites armati eum circumsistebant, duoque pocillatores vino parati aderant, quibus tamen in præsenti ipse vix egebat, quandoquidem iam utique plus satis ingurgitavisse videbatur.
Uno Bichri dempto tentorium ingressi, profunde nos inclinavimus; verum iuvenis sagittarius, qui non semper morem conciliatorium præ se ferre solebat, ad ostentandam urbanitatem parum videbatur, ut nos cæteri, proclivis.
Uno pocillatore submoto, nempe qui visui ipsi obstabat, Belesys protinus in nos invehitur. Vir ille erat procerioris staturæ, demissá hirtáque barbá, labiis tumentibus, maxillis firmis, crinibus denique unguento delibutis ac fulgentibus. Ad latus eius adiacebat genus scipionis, cum figura capitis taurini. Ut oculos in nos coniecerat, caput quassare, oculos retorquere, omnibusque vultús lineamentis in torvum distorquere cœpit, quod totus suus comitatus, veluti per adulationem imitaturus, prorsus idem fecit. Interea nos taciti exspectabamus donec ipse fari inciperet. Denique, ad confirmandam nostram suspicionem, eum prorsus ebrium esse, boare in nos cœpit:
“Videtisne hos duos grandes nebulones? Videtisne istum muculentum ephebum cum arcu? Apprehendite illos, numeretisque iis quinos et vicenos ictus scorpionum singulis; postea autem adnumerate eos meis sagittariis. Aspectum eorum minime aspernor.”
Plane attonitus, linguam refrænavi. Nullá ratione habitá Hannonis pugno gestientis oculisque micantibus eius, loqui singultiendo pergit:
“Iuvenculum illum cum aureo balteo humerali, nudum exuetis et inter servos relegabitis. Cætera avium terriculamenta nihil moror, pro arbitrio de iis statuetis; est tamen inter illos turpis quidam scordalus, luscinus, eum pendetis, vel detruncabitis, ut vobis videbitur, quo citius eo melius.”
“Quid?” furore abreptus vagit Himilco, “tune scordalum luscinum me vocitas? Quin et Navarchum nostrum, Præfectum classis Phœniciæ, audes contumeliis verborum lacessere, ac terriculamentum avium nominibus vituperare ac maledicere? Dii Deæque te omnes——”
Belesys in cachinnos effusus est; tum mandata ad suos, ut nos apprehendant, repetit, sumptoque e manu proximi pocillatoris poculo vim, eoque uno haustu deglutito, poculum in faciem hominis reiecit.
“Capistrate eos! inquam,” magno boatu eos adoritur.
Aliquot eorum ad imperata exsequenda accedunt. Ego manum eius, qui me attrectare tentabat, averti. Hannibal Chaldæum, qui eum prehendere tentabat, in terram deiecit, pugno illi celeriter inter oculos illato, haud absimili modo quo Cimbrum Prydhayniensem. Sammai Celtarum more, adversarium, medium stomachum eius arietando, prostravit. Bichri, omnium nostrum obstinatissimus, qui et pernicitate inter nos plurimum poterat, aliquid longe asperius et insimul efficacius audere statuit.
Tigridis instar sese in Imperatorem super grabatum præcipitavit, fixoque in pectore eius genu, alterá manu barbam eius prehendit, alterá autem sicam gutturi eius ita admovit ut mucronem eius dux sentiret.
“Capitale et egregium facinus, Bichri! bene fecisti!” clamat Hannibal, stricto gladio.
“Tenetodum fortiter, Bichri; et Dii servent Regem!” vociferatur Sammai, Hannibalis secutus exemplum.
Ego et Hanno, ex instituto nostro, tueri quam aggredi satius ducentes, gladios strinximus. Himilco, celeri dexteroque nautis proprio flexu manús, quo terricolas subvertere solent, alterum Chaldæum prostravit. Cæteri quoque nautæ mei, rerum statu cito perspecto, suis manipulis depositis, copides in promptu habuerunt.
“Visne eum iugulem?” quærit ex me Bichri placidus et compositus.
“Siste parumper,” respondi illi, “dum cum eo colloquar.”
Propius itaque accedens, ut dux me clarius audiat, sic eum alloquor:
“Belesys, si vel clamaveris, aut obstiteris, sica illa gulam tuam penetrabit.”
“Milites,” inquam, ad eos nunc conversus, “simul atque quisquam vestrum manum sustulerit, aut opem duci vestro ferre tentaverit, cadaver, non ducem vestrum cernetis.”
Propinquitas sicæ Bichri ad gulam eius ducem ex ebrietate ad sobrietatem videbatur revocare; ac proinde voce multo magis temperatá ac submissá, milites servosque suos, ut æquo bonoque essent animo implorabat, qui obsecuti ad latera tentorii pedes retraxerunt.
Bichri interea dum cantilenam quandam suæ gentis Beniaminiticæ incipit, alterum quoque pedem de industria sublevat genuque pectori ducis insistit,
“Ephebe,” gemit dux, “tu me suffocas; sine ut respirem, sine me spirare, obsecro.”
“O, tu nugas agis,” Bichri respondet, quin spatium unius digiti cesserit; “satis scio quid agam. Cæterum nec sum tam ponderosus.”
“Sine ut exsurgam!” ingemiscit Belesys; “quin etiam ego nihil nisi iocatus sum; si mihi libertatem concesseris, regio modo te munerabor; cededum!”
“Ad libertatem tuam quod attinet, nihil mei negotii est; id omne penes Navarchum Magonem esse scias; nemo apud nos mandata nisi Navarchus impertit: eum fac exores!”
Ad nutum meum, ut facultatem spirandi illi concederet, Bichri alterum pedem in terram demisit, quin tamen sive manum in barba relaxaret, sive vero sicam a gutture eius amoliretur. Belesys graviter halitabat; vultus vehementer expalluit, sudorque gelidus in fronte eius oboriebatur; unde nec amplius dubitandum erat quin iam omnino sobrius factus esset. Nunc demum de navarcho percontari cœpit, misereque eum implorare, ut aggressorem suum compesceret. Himilco nihil moratus dum ego eloquerer, eum ludificare cœpit:
“A, numquid tu tandem vetusculum avium terriculamentum videre concupisti? En et me, luscinum illum scordalum præsto habes. Longum, crede mihi, diuturnumque iter est Libyam omnem circumnavigare, ut collum tibi præcidamus, nihilo tamen secius pretium operæ erit id suscepisse, si vel inde didiceris saluti tuæ ita consulere, ut ipse tu ex omni turba tua solus ebrius ne fueris.”
His dictis, erepto poculo vini e manu alterius pocillatoris, illud exhausit, poculum autem vacuum in vultum ducis coniecit.
“Humanius, velim, agas!” rogo gubernatorem iracundum, manu humero eius illatá, “Belesys enim rerum nostrarum omnino ignarus fuit, ac prorsus præter se; nec sciebat nos regi suo dona tulisse.”
Assyrius auditis his verbis adeo contremuit, ut collum suum imprudens sicæ paululum illideret, quam Bichri gutturi suo usque imminentem tenebat. Protinus ipse aliquid de suo illustri rege clamitare cœpit, quem nomine Belochum II-um memoravit; ego tamen eum præstare commonefeci submissiori agere voce, quod monitum Bichri, manu in gula eius arctius compressá, ut clarius intelligeret, confirmavit.
“At ego iocabar solum; te autem iocorum patientiorem esse deceret;” respondit ille. “Modo iube hunc adolescentem manum in gutture meo laxare, ego autem iuro per omnipotentem Nisroch, me ne capillis quidem in capitibus vestris ullam noxam illaturum. Anne nunc iam fidem mihi habebis?”
“Necdum prorsus;” respondi leni risu.
Nunc iam mihi ius competere arbitrabar cum eo per ioca, affectatamque urbanitatem ac reverentiam agendi, proin sic eum alloquor:
“Nunc vero, vir fortissime, Belesys, serve potentissimi Belochi, visne mihi gratiam visendarum nostrarum navium largiri?”
“Volo, equidem. Sum paratissimus. Protinus veniam.”
“Sumemus otium,” prosequor ego. “Ausculta modo. Æquum esse, ut honores omnes tuæ dignitati debiti et condigni a nobis exhibeantur, tibi certe palam est. Quamobrem, eo profecturus inter Hannibalem atque Sammai ambulabis, qui gratiá honoris strictis gladiis te comitabuntur, Bichri autem te a tergo sequetur, quod æque honoris causá fiet. Quum vero navim ingressus fueris, illic permanebis donec ego regem convenire possim. In navi autem, ut iam probe audisti, solus navarchus mandata impertit.”
“Leges tuas me satis perspicere existimo,” respondit ipse. “Visne me tecum ire? Prorsus intelligo. Sum itaque tuus; si clamorem civero tu me interficies; quum vero in navi fuero, obses tenebor.”
“Recte intelligis,” inquam.
Himilco nequam eum iterum ludificare cœpit, quæsivitque utrum plusculum vini elicere nequiret; at bellidux nihil respondit, sed oculis clausis secum alte cogitare cœpit. Bichri interea in pectore sui captivi ulterius sedere perrexit. Hic, quamvis indignitatibus prorsus opprimeretur, tamen tantam iuvenis admirationem concepit ut maximis oblatis opibus eum ad partes suas trahere et in suum servitium illectare tentaret.
“At tu, age, descende! descende, inquam, te obsecro,” obtestabatur dux adolescentem; “mihi crede, tu longe onustior es quam tu ipse existimare videris.”
Bichri nihil quidquam respondit, sed sibilare cantilenam perrexit, seque interea in ventre ducis sursum deorsumque agitabat.
Himilco interim uni pocillatorum clam subduxit lagenam vini, obtestantem paucis pugni ictibus perdomuit veluti gratias illi relaturus, ac tunc demum se egregie delectare aiebat.
“Agedum, Bellidux, procedamus!” eum alloquor; “nihil attinet diem hic totum pessumdare; fieri enim poterit ut interea quis intret; iamne cepisti consilium?”
Loco respondendi incertum motum tentavit; Bichri truci aspectu sicam propius ad gulam eius admovit.
“Sic, Ædepol, ibo vobiscum,” respondit subito. “Profecto mea solius culpa fuit totum.”
Profectionem itaque quo statui modo et ordine paro. Salvá omni honoris specie, Hannibal atque Sammai ex utroque latere Belesys locum suum ceperunt, Bichri autem usque secum sibilans, a tergo solus subsecutus est. Ego cum Himilcone atque nautis, qui manipulos suos iterum collegerant, agmen clausi.
Relicto tentorio, ut in medium progressi sumus, castrenses omnes quos præteribamus, in summam Ducis reverentiam in terram se prostraverunt; ego vero, ob profundam inscitiam tantæ multitudinis veri rerum statús vix risum continere poteram. Belesys ne verbum quidem interea protulit, nec ullo indicio suam conditionem significavit, atque intra dimidiæ horæ spatium in stega Astartes ipse constabat, testis salutationis solemnis, quá me reducem nautæ excipere soliti sint, taciturnus.
“Ad loca vestra!” amice alloquor nautas; “en vobis illustrem Imperatorem exercitús Assyriorum qui nos visitando naves cohonestat.”
“Et in animo ei est,” subiungit Himilco, “vos duplici portione vini donare.”
“Dii servent regem Assyriorum! Dii servent illustrem suum Imperatorem!” magno clamore omnium vocibus consalutant eum nostri.
Belesys, qui usque pallido erat vultu, invitus subridebat, atque hilaritate quadam simulatá paratum sese spopondit non modo ad præstandas duplas portiones vini, verum etiam ad eos aliquot ovibus bobusque donandos. Nostri iterum cum magno clamore plausuque verba Ducis exceperunt, et Hannibale præeunte cum militari salutatione illi gratias reddiderunt. Sammai nihil nisi humeris gestiebat, Bichri vero facere non poterat quin Dionyso patefaceret hunc hominem, qui nunc ante se staret, nihil esse nisi ignavum et ebrium heluonem, qui quinquaginta hominum millia ad nutum et voluntatem plagis et flagellis regeret ac terreret.
“Illi igitur Græci non sunt;” iuvenis Phocæus respondet, “quippe qui verberibus minime obtemperarent.”
Belesys erubuit: casu enim exceperat verba quæ híc serebantur, eademque admodum ægre tulit. Offensionem quidem animi dissimulare conabatur, mecum tamen collocutus annotabat se arbitratum esse Phœnices negotiis mercatoriis adeo esse deditos ut ea, quæ ad regendam Rempublicam pertinerent, nihil omnino curarent. Hannibal iam prope exempla Adonibalis, Suffetis Navalis Uticensis, in adversam partem allegaturus erat, quum protinus animadvertimus partem exercitús Assyriorum ex una parte fluminis in alteram transduci. Universum flumen navibus atque ratibus erat opertum, quæ carros et essedas vehebant, in puppibus autem milites videbantur, qui frænis equorum tranantium capita sustinebant. Copiæ pedestres utribus inflatis transvehebantur. Cæterum res omnes summá confusione, nullo certo ordine ac discipliná gerebantur. Complures gregariorum miserorum undis absumpti erant, quod tamen centuriones, qui in ripa flagris descendentes urgebant, parum curare videbantur. Certo quodam loco animadvertimus quemadmodum captivi ante quemdam tribunum in catasta sedentem præsidio circumdatum, ducebantur. Verosimile nobis parebat oppidum quoddam fuisse captum. Simulacra Deorum, magna copia prædæ primum ante pedes tribuni disponebantur, deinde captivi, viri, mulieres, pueri coram eo sistebantur. Misera illa erat turba, exspes et abiecta. Virorum plurimi catenis et compedibus æneis erant vincti, cæteris fere omnibus manus a tergo erant colligatæ, atque cuncti ad prosternendum se coram tribuno adigebantur, qui colla eorum pedibus calcabat. Tribunus nonnullis pepercit, eosque vitá donavit; multo plures tamen extemplo pensi, partim obtruncati periverunt, sociis malorum inspectantibus. Animadverti etiam ex omni numero horum miserorum quaternos selectos missosque, qui sudibus in propinquo tumulo terræ defixis adigerentur.
Spectaculum hoc erat visu omnino horribile. Sammai atque Hannibal testes iam antea fuerunt eventuum huiusce generis temporibus belli in proprio regno; verum Aminocli, suisque popularibus Græcis, de humanitate deque humana libertate longe aliter videbatur, spectaculum rerum hîc gestarum prorsus ferendum non erat, nec dubitabant asserere se mori, quam tantæ talique servituti obtemperare, malle.
Dum has crudelitates sævitiamque contemplaremur, nuntii a rege advenerunt ut a me, quis essem, quid et quamobrem venissem, sciscitarentur. Paucissimis quam poteram verbis docui. Post elapsam circiter unam horam unus eorumdem nuntiorum rediit ut in conspectum regis Belochi nos accerseret. Præter Hannonem nautasque qui reginæ dona portabant, accivi neminem. Itantibus nobis Hanno alte silebat, veluti qui acroama, quod regi gratum futurum esset, meditaretur. At hic præclarus conatus ad nihilum recidit, quandoquidem nobis ad regem propius accedere datum non erat, sed magnificentiam eius e longinquo solum nobis spectare licuit. Centum circiter a solio passibus nos prosternere iussi eramus.
Rex Belochus II. sub umbra arborum in solio ita erat circumseptus a prætorianis, pocillatoribus ac ministris, cum flabellis et umbraculis, perinde a servis, muscarias agitantibus, ut diu nihil viderem nisi tiaram eius, quæ magno fulgore micabat, item partes indumentorum mirá arte pictorum, ac denique nudos pedes gemmis coruscantes. Postremo tamen ministrorum turba patescere in utramque partem cœpit, quo facto, facultatem nactus sum in tanta adstantium turba faciem ipsius regis contueri. Longi capilli ex una parte, ex altera vero demissa cincinnaque barba vultum eius cinxerunt.
Milites utrimque longis ordinibus stabant, in medio autem veluti xystus patebat. Centuriones aliquot ad nos accesserunt, ut quidquid documentorum munerumque attulissemus, exciperent: quo facto, iterum nos prosternere iubebamur; hoc autem peracto, prætoriani regis nos ad naves nostras reduxerunt. Eo quum veneram, Belesyn tædio captivitatis admodum gravatum reperi, cupidumque libertatis obtinendæ. Quum vero eum monuissem necdum me eum libertate donare posse, opusque esse ut breve dumtaxat tempus captivitatem perduret, et hoc veluti obses, gratiá meæ securitatis, admodum excanduit.
Post circiter horæ spatium aliquot litteræ in capsula aurea ad reginam Sabæ datæ a rege ad me perlatæ sunt. In vicem munerum a regina missorum quædam res frumentaria ieiuna, item aliquot telæ pannique pro me sodalibusque a rege missa sunt.
Sic itaque omnia mea officia feliciter ad finem perlata sunt, nec quidquam supererat quare hîc diutius morarer; hinc protinus consilium naves solvendi cepi.
“Iam per me licebit ut hinc abscedas;” sic allocutus sum captivum; “ut amici invicem valedicamus.”
Belesys graviori suspirio animum sublevavit.
“Multum me delectat,” inquit, “te verbis tuis stare.”
Hilari risu verba eius excepi.
“Num me putavisti te retenturum? Quidnam boni tu mihi præstare potuisses?”
“Ulcisci iucundum est,” respondit ille; “verebar nempe, ne contumeliam a me acceptam inultam præterire non sineres.”
“Inde colligo ita te meo loco facturum fuisse. Cæterum, mihi crede, generosum atque liberalem fuisse multo esse iucundius quam malefacta ulcisci.”
Belesys ad hæc nihil nisi subrisit.
“Manus, quæ præcidi nequit,” tandem respondit ipse, “mulcenda est.”
Diligentem operam dedi interea ut antequam ipse a nobis discederet, probe cerneret scorpiones missilibus oneratas, ac pro omni eventu paratas, quibus ostensis dimisi eum omnibus honoris dignitatisque officiis per speciem erga eum rite observatis.
Navi descensurus omni arte ac pollicitationibus enitebatur, si forte iuvenem Bichri ad suas partes perducere et ad sua servitia perlicere posset. Honorem tamen hunc, tanta industriá oblatum, iuvenis firmo animo identidem accipere renuit.