Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille · David-Léon Cahun (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 21: Regina Sabæ. * *

Simul ac ventus subsederat, Ethbáalis monitis obsecuti, naves nostras secundum eius præcepta reximus, suoque gaulo nobis subiuncto, iter versus Ophir occepimus.

Vespere facto, in puppi Astartes, ex instituto Ethbáalis, veram atque genuinam Phœniciam cœnam apparatam reperimus; caseus, olivæ, ficus, uvæ passæ, duplaque vini portio nautis dispensabantur; nos vero sedes in tapetibus præstantissimis cepimus, quæ in locum centonum lacerorum, quibus nos iam tam diuturno usu assueti eramus, sternebantur; ac nunc demum, post menses, quin profecto annos, dapibus Tyriis ac Sidoniis cum voluptate fruebamur, vinaque Byblica atque Arvad læti sorbillavimus.

Sic genio indulgentibus animi quoque nobis pedetentim ad dignandam occasionem erigebantur, nec fatendum arbitror quot pocula hauserim antea quam mea, quæ Ethbáal admodum cupiebat audire, pericla narrare cœperim.

Fari autem in multam noctem non desii.

Finitá denique narratione, Ethbáal, cuius audiendi animus ne minimum quidem languebat, sublatis ad astra manibus, Deos omnes obtestabatur iurabatque ea, quæ narraveram, digna esse quæ posteritati litteris aureis consignate traderentur. Memoravit deinde onus, quod ego Gadibus misissem, perinde ac nuntia Tyrum rite pervenisse; deinceps omnium civium consensu cunctos nos in oceano interivisse existimari, atque, quum nulla fama de Bodmilcare perlata esset, opinione omnium, vindictá ipsorum Deorum, ob suam perfidiam, sacramentumque violatum, eum perculsum fuisse existimari.

Post hæc Ethbáali aliquot eximias margaritas in donum obtuli; qui quidem primum omne præmium ob sua in nos merita abnuit, postremo tamen a me persuasus, donum grato animo accepit. Quandoquidem damna quæ gaulus suus pertulerat præsertim armamenta affecissent, non autem ipsam compaginem, et quum ultro subiunctam suam navim duxissemus, nulla causa suberat quare sollicitaremur, nosque solitæ quieti, quum per otium liceret, traderemus.

Postero die inter sermocinandum Himilco ex Ethbáale quæsivit:

“Ullamne pugnam, Navarche, ex quo solveras sustinuisti?”

“Pugnamne, ais?” quærit ille, “minime; et quamobrem?”

“Nempe si in nostra manseris societate mox senties eam nostram esse vicem. Nos etenim semper pugnamus, si non cum hominibus, quod quidem plerumque fit, cum feris sylvestribus; quod si hoc minus fiat, cum ventis fluctibusque colluctamur. Cæterum quo demum cunque nos vertimus certamen invitamus, quemadmodum promontoria tempestates. Certamina nostra fata sunt; quamobrem monitum te esse volo ut semper in procinctu sis.”

Ethbáal ridebat. Sibi tamen videri arbitrabatur eam rerum gestarum partem iam præterivisse, foreque ut reliquum ad Ophir iter prospero eventu emetiamur. Tum ad me conversus interrogabat, quid in Ophir comparare mihi in votis esset, quum iam cognoverit me satis magnam vim auri, quod genus merces illic plerumque comparari solerent, in meis cistis congestam habere.

Docui eum itaque me longe maiorem copiam succini in mercibus habere quam auri; in votis mihi igitur esse aliquam partem eius mercimonii cum ligno santalino commutare, item res alias, veluti aromata, pavones, simias, aut quidquid regio ea mihi apta venum offerat, si visum fuerit, commercari.

Oræ Arabiæ saxis erant asperæ, sed sex dierum spatio præternavigavimus eas sine periculo, quibus exactis Havilam, caput regni Ophir ac Sabæ pervenimus. Portus hic, Phœniciis absimilis, nullas arces et munitiones, nullas crepidines, pavitos margines, atque armamentaria habet, tamen securus atque commodus portus mercatorius est.

Urbs in editioribus circum collibus exsurgens, aspectum amphitheatri præbet, fastigiaque albicantia, cum tholis fuscis ac rubris, virentibus palmetis intersecta, cærulo cœlo undique obiecta, aspectu iucundissimum spectaculum est. Passim etiam eminent templorum tholi ænei aurati, qui radiis solis collustrati micant et coruscant. Tametsi incolæ omnes fortunas totamque prosperitatem mari in acceptis referre debent, navigatione haud multum possunt; urbs tamen emporium frequentissimum est inter regnum nostrum Indiasque dissitissimas.

Regina ipsa omnis est in rebus quæ ad navigationem pertinent, cuius et regia in ipso littore sita est. Hæc e materia cedrina constat, estque cancellis ac mœnianis decora. Parietes regiæ omnes tabulis pictis, item, subinde lapidibus raris ac pretiosis, alias autem tapetibus, bysso, aliisque telis bistinctis ac variegatis ornantur.

Placere reginæ, eique munuscula se digna offerre perquam cupiebam. Hoc consilio selectissima succini frustula conquiri, fiscellæque ex argento Tartessiaco affabre factæ digeri et imponi curavi, et eam propriis manibus gestans, cum Ethbáale præcipuisque officialibus meis ad portam regiæ me stiti, atque grande tympanum, cuius sonitu propositum in regiam admitti significari solebat, more consueto et ego pulsavi.

Mos reginæ erat sese in tentorio, tapetibus constrato et ornato, unde latissimus in mare conspectus patebat, continere. Ubi nos gratiam ac facultatem aditus petisse sibi nuntiatum esset, ipsa sine mora nos sibi sisti iussit. Itaque per pulcherrimum hortum ducti, ad regium tentorium accessimus. Circumquaque ingens plantarum multitudo, calycibus, foliis, floribus ac fragrantia mirifica, circa fontes salientes disposita, ad admirationem nos rapuit. Passim nitidissima tentoria ac paradæ, tapetibus et appendiculis versicoloribus exquisitissimis conspicua inter selectissima arbusta odorifera, et alioquin rara, digesta cernebantur. Nonnullis arboribus cum ramis patulis simii catenulis aureis erant deligati. Aves Indicæ, colorum pompá nitentes ac variæ, præpetes in sublimi volitabant, pavones autem explicatis pennis mirá varietate pictis superbi semitas perambulabant. Cuncta quæ nobis sub oculos cadebant potentissimo terrarum imperio digna esse videbantur.

Nos coram prostratos regina confestim surgere iubet. Ipsa usque iuvenis formáque venustissima erat. Quamquam matronæ eam ad obsequia circumsistebant, virginesque in comitatu aderant, ipsa specie ac pulchritudine cunctas exsuperabat. Ornatus corporis, fragrantiá redolens, sumptum regium atque elegantiam prodebat. In crinibus circumque collum gemmas moniliaque gerebat, quorum pretio classis comparari ac sustentari posset. Cæterum stolá erat amicta auro acupictá, quæ imagines hominum, ferarum, aviumque præ se ferebat, quæ a fronte disclusa, indumentorum sub ea magnificentiam visui patefaciebat. Manicæ suæ ad cubitum usque patebant, et in carpis armillas pretio haud æstimandas prodebant.

Ubi primum in conspectum suæ pulchritudinis ac magnificentiæ veneramus, admiratio nos muto silentio perculit; at Hanno fere sine mora propius accessit, aususque est oden quamdam Arabicam recitare ad hunc fere tenorem:

Ignibus æthereis Phœbes tua lumina præstant,
Quin radiis eadem paria Apollini sunt:
Orbium ex arcu celeres iaculare sagittas,
Fortia corda quibus vulnere, sæva, feris.
Quaqua terra viret gentes tibi iure parebunt,
Ipsa adeo gratiis diva natura tuis
Sceptra tradit. Gratiis? An sic memorare licebit?
Vincula quin ea sunt, tendiculæque animi.
Quid digitos vocitem? Labiis quæ attrecto quid aiam?
Claviculas aditus dixerim Elysii.

Lingua, quá incolæ Ophir utuntur, nostræ similis est; regina autem, quæ et Phœnicice bene callet, gratum sibi admodum prædicabat quod Hanno de se acroama cecinisset. Dein dona quæ obtuleram inspicere dignata est, tum me succinctam rerum gestarum itinerisque historiam narrare iussit, quá finitá, ipsa surrexit ac nobis sequi iussis prodiit, ministris comitantibus, hortumque omni gratiá dignitateque Deæ cuiusdam peragravit, ut pulchritudines omnemque sui paradisi pompam atque gloriam nobis ostenderet. Priusquam illi valedixissemus nos ad se iterum visendum venire iussit, ut iter ingressuris quædam mandata comitteret.

Eodem vespere regina munificentissima magnum commeatus apparatum pro navibus donaque pro nobis misit, inter quæ iuvat memorare quædam pro mulierculis indumenta acupicta, unam tunicam coccineam, cingulum hyacinthinum, pro Hannone autem balteum humeralem auro ac sericá pictum.

Havilæ septimanam exegimus merces commutando cunctaque loci memorabilia visendo. Cives omnium fere gentium hanc urbem frequentare soliti, hic frequentes nobis occurrebant, uti incolæ Indiarum, Taprobanes, Æthiopi, denique, nonnulli ab ostiis Euphratis. Sabæ ipsi magnam cum Iudæis similitudinem ferunt, perinde atque cum Phœnicibus et Arabibus, nec nisi quod staturá paullo humiliores coloreque faciei paululum fusciores sunt, ab iis differunt. Regina tamen omni ex parte helvior est.

Aurum plumbumque album, perinde ac pavones, testæ concheæ, atque ebur, quæ hic præstinaveramus, ex Indiis erant importata; aromata tamen telæque ac vasa e vitro opaco etiam quidem e citeriori India, sed etiam e regionibus longius dissitis importantur, quo hominum memoriá nemini navigare contigit, nec intra minus quam duorum annorum spatio attingi eæ regiones possent.

Paullo ante quam naves solverem me reginæ iterum stiti.

“Monitum te, Navarche Mago, esse volui,” fatur regina, “senem regem Davidem, qui te Tartessum miserat, ante annum et dimidium mortem oppetivisse, eique filium Salomonem in regno successisse, de cuius ingenti potentia, præsertim vero sapientia, miri rumores ad me perlati sunt. Regnum eius in oris Maris Algosi ad Sinum Elamiticum usque patere fertur, ubi etiam portum Etzion-Geber ab ipso teneri perhibetur. In votis mihi est fœdus cum eo pangere, cuius rei negotium tibi concredo, et ex parte mea, huius rei gratia insigni huic regi donum trades, quod et me et eo dignum habeatur.”

“Tuum est, regina, imperare, meum est obsequi;” respondi illi, profunde proclinatus, valeque dicere cœpi.

Ipsa tamen me demorata sic prosequitur:

“Ante tamen omnia, dic mihi, Navarche, amabo, utrum tu sodalesque tui, post tot exantlatos labores peregrinationesque prope infinitas, non adeo sitis laboribus periculisque confecti ut alterum iter, in meo servitio, perdurare nequeatis? Nuntiis edocta sum regem Babyloniæ, Assur, atque Accad, cum ingenti exercitu in itinere versus ostia Euphratis ad rebellionem quamdam opprimendam esse. Nemo prorsus meo proposito ita ut tu exsequendo par est. Enixe itaque vellem, si per te possem, nuntia quædam illi permittere, ac per te munuscula quædam eidem mittere.”

Obtemperare voluntati reginæ nihil dubitavi; nec modo me velle edixi, sed et certiorem eam fieri volui iter nec difficile nec diuturnum futurum.

“I itaque, fortis nauta!” inquit regina suaviter renidens, “ego iam faciam ut præmium regium feras.”

Itaque coram ea rursus me prostravi ac paullo post discessi.

Post horam Ethbáali valedixi. Is enim viá Etzion-Geber Sidonem revertebatur per canalem Pharaonis, ego autem cum meis omnibus naves conscendi aliud iter ingressurus.