Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille · David-Léon Cahun (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 20: Caput 20

Mundus Funditus Eversus.

Tempestas dies octo continuos sæviit. His exactis ventus sensim cessare, cœlum vero clarescere cœpit. Tunc demum reperi nos haud procul a littoribus, prope quoddam promontorium versari, ultra quod ora ad Meridiem versus perpetua vergere videbatur. Cursum interea commode prosecuti, in conspectum insulæ montibus asperæ venimus, quæ anfractibus et arboretis visu iucunda erat. Cœlum benefico solis calore clementius, memoriam nobis charæ et felicis Phœnices in memoriam revocabat, atque conspectus loci adeo nos allectabat, ut anchoras iacere et oras quoque visere statuerem, non tam animi causá, quam potius navium, quæ, tot tantisque superatis laboribus, ut accuratius inspicerentur, sine dubio exigebant.

Sinus nos excipiebat omni venustate aspectú placidissimus. Haud ita multo post examen nos circumfudit trabariúm, quæ barbaris erant confercta. Hi lineamentis vultuum, angustá fronte, elongatoque capite erant conspicui. Non sine magno stupore eos audivimus Libycá linguá nos alloquentes, moxque reperimus eos veros Garamantes, sive rubros fuisse Libycos. Nos fuimus primi Orientis Incolæ quos ipsi in oris suis viderint; unus tamen seniorum meminerat se Rhysaddiri versatum, Phœnices vidisse. Cæterum magná liberalitate nos exceperunt, docueruntque nos suam insulam ex iis esse, quas ad Occasum a Libya sitas esse cognovimus. Navigationis cæteroquin prorsus ignari quam dissitus unus locus ab altero esset docere nos non potuerunt, nec plus ab iis percontando elicere valui, quam quod littora Libyca longissime ad Meridiem vergerent, omnemque eam regionem a gentibus incoli quæ eiusdem secum originis essent; ac, denique, longinquius in Meridiem ab his gentes reperiri, quæ belluis simillimæ, ac prorsus nigræ essent.

“Regio eiusmodi est,” interloquitur Bichri, “quam visu dignam iudicaverim; hominem nigrum capere perquam optarem.”

Animadverti interim incolas monilia, armillas, præbiaque e collo gestare, perinde atque inaures, quas aureas esse reperi, interrogantique mihi responsum est non in insula sed in continente tam in baccis quam velut micas a Garamantibus in ostiis fluminum inveniri, opeque vellerum in aquis intercipi.

Incolæ aurum suum haud maximi fecerunt, et nobiscum satis libenter erga quamlibet prope mercem, quam offerre libebat, campserunt; sic, v. g., erga nugas vitreas tantum mihi obtulerunt auri, quantum volá manús continere poteram; erga eiusmodi merces autem, ut cultri, spicula, gladii, aurum æqui ponderis nobis dederunt. Gaudii felicitatisque meorum nullus prorsus fuit finis; et ægre tantum impedire poteram quominus cuncta sua arma divenderent. Sic Hannibal vendidit suam galeam cristamque; quin Ionas ipsam adeo tubam dimercatus est, palam gloriabundus se nunc ex auro solidam comparare posse, quá coram rege caneret; atque tanto denique amore huius delectabilis regionis captus erat, ut, si incolæ eius se in Numen cooptassent, paratus prorsus esset apud eos perpetuas figere sedes.

Binas híc omnino exegi septimanas aurum mercando, navesque reparando. Intervallum temporis ex opinione omnium iucundissimum egimus. Fertilissimum solum fruges, quas me nunquam vidisse usquam memini, uberrime profundebat. Vidi gustavique híc genus fructuum, alioquin spinis asperum, gustatu perquam delectabile. Valles malorum aurantium arboretis, quæ per sæcula creverant, virebant, colles autem et circumquaque montes sylvarum ac rubetorum ornatu luxuriebant, in quibus aviculæ flavæ, aliisque pictæ coloribus, suavi cantilená mortalium animos permulcebant Bichri, qui plus auri quam ad balteum pharetramque adornandam suffecerat, minime cupidus, cum Dionyso plures dies totos in his vallibus exegit, pluresque harum alitum cantillantium cepit, easque in caveis reclusit; sui tamen conatus operaque omnis perperam fiebant, nam aviculæ cunctæ, una post alteram, perierunt.

Quod vero ad Iudicem Gebal attinet, delitiis huius regionis ita capiebatur, ut, ne nobis elaberetur, catenulá nobis cavendum erat.

Verum enim vero, tempus anchoras solvendi pedetentim appropinquavit. Opere itaque naves reparandi ad finem perducto, inviti denique littoribus Archipelagi amicissimis, quibus nomen Fortunatarum Insularum imposueram, valediximus.

Semel alto potitus, cursum nostrum sine negotio constitui. Quum regionis auriferæ visendæ omnes nostrum cupidissimi essent, Bichri vero in proposito videndorum hominum nigrorum perseveraret, Himilcone adversante, ne iter in regiones nos duceret ubi nulla copia vini proveniret, eius tamen proposito posthabito, reliquorum omnium consilia probavi, iterque ad Meridiem fleximus.

Unum præsertim hoc nostro itinere animadvertendum, tamquam rem insolitam putavi, solem nempe non modo altius in vertice cœli ascendere, verum etiam Cabiros eadem ratione versus horizontem descendere. Himilco itaque conqueri cœpit, nos ultra tutelam Deorum enavigare. Hæc et ego mecum perpenderam, cogitata tamen non prodidi.

Post longiusculum versus Ortum iter, ora iterum ad Meridiem se flectere cœpit. Hîc demum evenit ut sol, qui in convexo cœli in diem altius ascendere videbatur, verticem attingeret, atque capitibus nostris ad perpendiculum impenderet, ac, denique situ omnino mutato, qui antea ad lævum, nunc iam ad rectum nobis lucere videretur. Noctibus quoque singulis alia, et iterum alia sidera, hactenus nobis nunquam visa, sub oculos venerunt. Hæc cœli mirabilia stupore tanto animos omnium nostrum perculerunt, ut non abs re censerem officiales meos omnes, ac nautarum quoque doctiores, in consilium convocare, ut arcanum hoc, quoad eius poterat fieri, declararemus.

Ex sententia Hamilcaris verosimile erat Deos cœli faciem quodammodo mutavisse; Hasdrubal nos fines mundi transgressos in terminos alterius mundi intrasse censebat; denique Himilconi visum est, nisi quid eiusmodi factum sit, mundum rotundum esse, nosque in alteram eius partem ingressos esse. Ut absona et absurda Himilconis coniectura cæteris omnibus videbatur, mihi tamen, ingenue fateor, meis propriis speculationibus ex multis partibus concordare sensi, idque mihi pro causa erat, quare suspicarer, si ita se res haberet, necessario sequi solem astraque stare immobilia, mundum autem nostrum circum ea volvi ac rotari. Verumtamen Himilco potius prodigium quoddam meditari, quam doctrinam tam miram et insolitam concipere mihi parebat.

Quum pluribus quæstionibus, quæ mea consilia essent, a meis premerer, quidque facere statuissem, ab eis interrogarer, mihi in animo esse dixi, iter versus Meridiem prosequendum; atque, si, postremo, oræ in Occiduum vergere inciperent, vel, quod mihi dumtaxat Occiduum videretur, ad Fortunatas Insulas reverti; at vero, ut ego animo anticipem, si ora in Orientem vergeret, persequendum putavi eá spe, ut postremo tamen ad Septemtriones flecteretur ac tum futurum esset, ut per Mare Algosum Ægypto potirer. Istud propositum totam terram Libyæ circumnavigandi, gubernatori meo perquam commendandum videbatur, Hannibali tamen, cæterisque terrævagis captum plane superabat.

Hannibal, quum viam nostram in Ægyptum memoratam audiret, obstupidum me contuetur, et sic fatur:

“Ægyptumne? quid, malum, tibi in mentem venit? Dum a Gadibus, fretoque continenter in adversam partem navigamus, tune in Ægyptum venire speras? Apage sis!”

“Æquo sis modo animo!” respondeo illi, “iter altero brevius eo reperire posse usque speramus.”

Ipse caput dubitabundus quassavit. Quin et Hanno autumabat arcana artis navigandi profunda et abstrusa admodum esse, nec sibi ænigmata ista, studiis Sidoni vacanti, solvi posse videbantur.

“A, bone adolescens,” redarguit Himilco, “amplius te peregrinari oportebat, insuper et astrorum cursus ac meatus rite perdiscere.”

“Hanc peregrinationem,” respondit Hanno, “cuique sufficere arbitraberis, ni fallor.”

Sammai unum pro certo constare putabat, iudicio meo omnes se tuto concredere posse. Et hic fuit nostræ consultationis exitus.

Littora sæpenumero appropinquavimus in terram descensuri; verumtamen alibi nimium quantum desolata ac deserta, alias autem ita scatere nigris incolis ea comperimus, ut in aridum descendere non ratum arbitraremur, præsertim ubi clamoribus gestuque homines nigros nobis infensos esse deprehenderemus. Præcipue certá quadam nocte, ubi promontorium quoddam, cui ego nomen “Plaustri Deorum” attribueram, prætervecti essemus, clamor et vociferatio adeo minaces mihi parebant, ut a littore magis recedendum consultus ducerem. Tamen denique, commeatus noster adeo exhauriri cœpit ut præter descensum nihil nobis reliqui esset. Etenim Bichri, vicissitudinum omnium nunquam non patiens, iam de victu, qui e piscibus salsis modo constaret, conqueri cœpit; Ionas quoque de tenuitate portionum pro se, ac de penuria fructuum pro Gebal, obmurmurabat; Hannibal occasionem aurum comparandi neglectam graviter ferebat. His igitur rebus permotus, primum quam idoneus ad descendendum locus sese oblaturus esset, anchoras iacere, ac terram petere statui.

Locus, denique, ubi primum anchoras iecimus æstuarium erat fluminis cuiusdam, fere eiusdem cum Nilo, in Ægypto, magnitudinis. Ripæ eius utrimque sylvis erant umbrosæ.

Prope ad littus complures crocodili atque hippopotami in aquis lusitare videbantur, superne autem aves maiusculæ stridula voce clamitabant, dulcisonas cantilenas edendo.

Dies quaternos circumquaque in littoribus sylvisque contiguis divagati, nulla humana vestigia reperimus, in multos tamen fructus sylvestres incidimus, pluresque uros, atque antilopas iaculati sumus, quorum tergora e maxima parte in naves comportavimus, saleque condivimus, et nova quoque piscium salgama fecimus.

Quodam die, ex expeditione huiusmodi quum reverterer, Bichri accurrit animo prorsus deiectus, eumque Dionysus in fletum solutus insequitur, moxque Ionas, admodum gesticulabundus, nec minus quam ille animo commotus, accedit.

“Quidnam rei, Bichri mi?” quæro ex eo.

“Gebal aufugit!” mœsto vultu respondet, “Bodmilcaris simii eam abduxerunt.”

Risum tenere non poteram. Bichri haud minus acerbo vultu me contuitus est, quam qui ad iugulandum me paratissimus esset.

“Ego vero certo scio eos Bodmilcaris esse!” instat ipse; “belluæ erant cum longis caudis; ipsæ eam abduxerunt; sua enim sponte ipsa cum his nunquam aufugisset.”

Nulla verba mea eum conciliare poterant, nec animum eius usque eo quidquam permulcere, dum copiam ei facerem ut aliquot sociis accitis, ad requirendam profugam iter susciperet. Sub vesperum tamen, itinere, vanoque conatu prorsus lassi, ut exspectandum erat, infectá re ad nos rediverunt. Nihil dubii subesse poterat quin simia, in societatem aliquot simiorum sylvas pervagantium inciderit, seseque illis adiunxerit. Unum solatium, et hoc dubium, Bichri mansit, cadaver cuiusdam grandis belluæ nigræ. Hanc ipse primum vulneravit, deinde alii, qui cum eo erant, quamquam bellua se mirá fortitudine defendisset, eam hastis suis sæpius configendo interfecerunt. Fera illa revera animal formidabile erat. Pellem eius postea efferciri curavi, et hæc in æde Astartes, Sidoni, etiamnum cernitur. Bichri postmodum nobis narravit hanc belluam immanem, etiam post senas septenasque lateribus hærentes sagittas, manubria iaculorum, tamquam meras arundines sine labore in frusta fregisse. Ad hæc Hannibal animadvertit per ratiocinium, vim quæ manubrium iaculi, e robore Basan factum, comminuere valebat, stupendam esse oportuisse.

Solvendum denique nobis erat quin ullum Gebal vestigium reperissemus. Post cursum circiter quatuordecim dierum res cibariæ nos iterum urgere cœperunt; ut vero inter nos quid facto potissimum opus esset disceptabamus, Hannibal interclamavit:

“Gaulus præ nobis!”

Omnium oculi secundum indicium prorsum convertebantur. Nec id frustra; nam revera gaulus Phœniciæ artis ante oculos versabatur; verumtamen, ut accuratius perscrutati eramus, omnino eversus ac pro fluctuum arbitrio ferri videbatur.

“Quid si insidiæ Bodmilcaris ea res sit?” coniectat Himilco.

Suspitionem hanc haud spernentes, caute admodum appropinquavimus, nec antea ad latus accessimus donec ex omni parte certe nobis constaret plane neminem qui signis nostris responderet in navi esse. Erat ea omnino deserta.

Gisco aiebat se probe meminisse quondam ad Insulas Pityusas navim se sic deseruisse; istic autem idem factum fuisse existimabat; intelligere se tamen non posse quí fluxus marinus eum gaulum in istum dissitissimum locum deferre potuisset.

“Nihil,” inquam “tu curaveris, unde is venerit, huc vectus bono nostro fieri poterit.”

Hannibal et Himilco, qui eam conscenderant, mox reversi nuntiant, nec sine summo nostro gaudio, gaulum bene conferctum frumento ac vino, quas res nos sine mora in nostram transvectavimus navim, eam autem vacuam vento undisque reliquimus. Sub vesperum Deæ Astarti, in gratiam suæ manifestæ in nos voluntatis sacra fieri iussi.

Postridie in conspectum promontorii admodum celsi venimus, cuius dorsum mensæ instar planissimum erat. Ventus interea satis vehemens coortus est, qui et sensim increvit.

“Noli ventum reputare,” monet Ionas; “quid ego nunc iam ventos curem? Marsupium etenim nunc auri plenum habeo, ad edendum satis, ad potandum satis, et mox tunicam quoque coccineam. Male tempestas pereat! Dii regem servent!”

Ventus interea sensim augeri, violentiaque eius crescere cœpit, et ita quidem ut naves iam clavis regi nullo pacto possent. Quum vero post octonos dies vis procellarum ac turbinum recidere, mareque subsidere cœpissent, terra mihi a lævo sub oculos venit. Hæc secundum exspectationem meam evenerunt, atque oras versus Septemtrionem vergentes ex proposito prosecutus sum, in diem spe magis firmatus, præsertim quum solem in eadem quam antea plaga exsurgere conspicarer. Nocte quadam amœnissimá, quindenos circiter dies postea, subito Himilco brachium mihi prehendit, animoque haud parum concitatus, digito horizontem ad Septemtriones indicat, voceque tremulá sic clamat:

“En, Cabiros!”

“Ita quidem, revera; illic Cabiri visuntur!” respondi ego, æque atque ipse lætus. “Rem prorsus inauditam perfecimus,” subiungo, “Libyam[1] circumnavigavimus.”

“Cras vero,” inquit ipse, “solem iterum a dextro nobis orientem lustrabimus; sumus itaque in itinere versus Mare Algosum.”

“Quin iam ad Mare Algosum? Iam Mare Algosum! Iam versus Sidonem, nostram propriam Sidonem; Sidonem gloriosam; Sidonem nulli æquiparandam!”

Nemo nobis testis interfuit. Nautæ in suis camis sopiti aberant; nos vero felicitate prorsus abrepti, alter alterum amplexabamur.

Mense uno post, quum in ostio fluminis cuiusdam hydrias nostras aquá dulci repleremus, homines aliqui nigri nobis obviam facti sunt, qui Æthiopibus, quos in Ægypto sæpe videre nobis contigit, simillimi erant. Horum unus Ægyptiace paululum callebat, quam linguam se in Æthiopia, quæ tunc Pharaoni pareret, se didicisse aiebat. Præterea docebat nos suam patriam sex mensium iter ab extremis finibus Meridianis Æthiopiæ abesse; quam procul tamen itinere maritimo eadem hinc distaret, nihil certi quod dicere posset, habebat. Hi homines nigri sese Cus[2] appellabant, et quum nullos unquam Phœnices vidissent, nos Æyptios esse putabant. Postquam tamen certiores eos feceramus adeo abesse ut nos subditi essemus Pharaonis, ut Mitzráim[3] plane in numero inimicorum haberemus, confestim ut amicos nos consalutarunt, nosque omni humanitate exceperunt. Ægyptios se aspernari satis manifestum esse videbatur, et hoc propter crudeles, sine dubitatione, incursiones rapinasque, quibus fines horum Septemtrionales depopulari ac vastare consueverunt.

Per tres prope menses post hæc nulli fere venti ad cursum accelerandum nobis secundi fuerunt. Itaque interea otio ad negotia cum Cusitis agenda usi sumus, item ad expeditiones venatorias in regionibus circa. Cambia quoque subinde aurum, ebur, margaritas, pellesque erga nostras merces comparando factitavimus. Venationes in hac regione, quæ feris, præsertim elephantis, rhinoceris, camelopardalis, perinde ac minoribus maxime abundabat, fructuosissimæ erant. Nemo nostrum fuit, quin quoddam bonæ fortunæ, aut suæ fortitudinis venatoriæ trophæum exhibere posset. Bichri leonem traiecit, cuius ex pelle sibi pallium confecit. Imo et ipse adeo Dionysus, puellus, pantheram se cæcidisse merito gloriari poterat.

Tandem occasio nobis tam exoptata denique advenit, quá usi, vela sine mora ventis dedimus. Decimo a nostro digressu die, dum flabra Euri severiora mare verrebant, gaulus quidam Phœnicius nobis in conspectum se obtulit, qui incommodum quoddam tulisse videbatur, atque ab ipso vento agi. Signo ei dato responsum tuli partem remorum, item unam antennam amisisse, seque aliquo auxilio egere. Ad ferendam opem navibus in periculo versantibus quamvis semper essem paratus, tamen etiam insidias veritus, nautas meos sine mora evocavi, verumtamen Hannibalem catapultas in procinctu et apparatas habere iussi. Sic instructa Astarte ad unum latus gauli accedit, Adonibal vero alterum, Cabiri denique a tergo subsequitur.

At nulla sollicitudinis causa suberat quare timerem. Simul atque in conspectum alter alterius veneramus, navarchus in puppi consistens, passis brachiis exclamabat:

“Per Báal Sámaim! is certe Mago est!”

“Per Astarten, ac Deos Deasque omnes!” ego quoque exclamo, “consobrinus is meus est, Ethbáal!”

Tam inopinato sese invicem agnovisse, summo nobis fuit gaudio. Naves nostræ protinus ad latera adstiterunt, manusque mutuo prehendimus multá salute datá et redditá.

“Quanto, Hercle, mihi gaudio est, Mago mi, te necopinato, ac tam insueto loco convenisse!” iterum iterumque repetit ille; “Phœnice te iam pridem deperditum luget; nemo est quin te mœreat. Per Astarten, certe tu Deorum interventu salvus es.”

Manibus humeris meis appositis, diu mihi in vultum contuitus est, veluti qui oculis minus fidem haberet.

“Duo,” inquam, “me doceas, obsecro: ubi ipse sim, et quî fiat ut tu híc sis?”

Ethbáal multum miratus est, sed sic respondit: “Mitte nugas, quæso; tu me ludis. Certe tu probe novisti ubi verseris!”

Certiorem itaque eum feci me prorsus serio loqui, asseruique identidem me revera nescire quibus in mundi partibus versarer; atque quum et Himilco eum docuisset nos e plagis venire, ubi Cabiri nequaquam viderentur, sol autem nobis a lævo latere surrexisset, stupens nos intuebatur, quasi quibus sensus sobrius desideretur. At ne tunc quidem relata nostra rectius intelligere videbatur, quum Himilco illi narravisset aliquando nos oleum piscarium potavisse, vinum autem per plurimos menses non gustasse.

“Ænigma mihi sane est,” secum Ethbáal mussabat; “en Magonem, prope ad oras Maris Algosi, senum dierum itinere ab Ophir, et tamen e Meridie eum navigasse, postquam quaternis annis ante hinc Occasum versus, Tartessum iter instituisset! Prorsus capere nequeo!”

Aliquantulum secum deliberavit, tum sic prosequitur:

“Sic est, profecto,” inquit, “prope Mare Algosum versaris.”

His auditis lætus exclamavi; tum ad meos conversus, gloriabundus sic prosequor:

“Ecquid vos? num ego erravi? Nonne recte prædicavi nos versus Ægyptum navigare? Iuvat nos a Fortunatis Insulis reversos non fuisse; nonne et vos iam gaudetis?”

Ethbáal in sua suspitione me insanire confirmari videbatur, dixitque sibi de Insulis Fortunatis plane nihil constare:

“Ego vero de iis ne fando quidem audivi!”

“Nec mirum, utique; nec de Insulis Plumbi Albi, nec de Prydhayn, nec, porro, de flumine Suomiorum, nec, denique de Plaustro Deorum,” interponit verba Himilco. “Vos, nobis comparati, meri errones littorales, ac venatores concharii estis.”

Ut verus Sidonius, consobrinus meus nauticam peritiam suam ludi haud facile ferebat, et his verbis sui villipensionem interpretatus, non parum erubuit, ac voce graviori sic respondit:

“Quæ hæc tua insolentia est? Littoralemne erronem tu vocitas quemquam Ophir præternavigantem? Tune gaulum meum testam cochleariam ludis? Quidnam rei est: furisne, an es ebrius, lusce insane?”

Himilco ad officia sobrietatis sic revocatus, a vituperatione ad assentationem conversus est.

“Quin,” inquam, “sodalis mi, tu etiam multo egregiora præstare vales, quam me, ioculatorem reprehendere. Dic potius obsecro, utrum in cavo tuo aliquantum vini habeas. Præclare feceris si utrem nobis protuleris; nam nos duos hos menses ne guttam quidem gustavimus.”

Intercedendum apud Ethbáal censui rogavique eum ne omnino offenderetur, neque, siquid insolentius ab Himilcone iactatum esset, in malam partem acciperet, quod quum res gestæ nostræ revera fidem excedere viderentur, gloriationi aliquid concedendum esset. Ipse meam intercessionem non modo in bonam partem parato animo accepit, sed et misit qui utrem vini afferret, et hunc in pignus gratiæ, propria manu Himilconi tradidit, monuitque eum ut Cabiris eo litaret. Gubernator autem tam longum haustum per fauces deorsum fundere cœpit, ut sodales eius mirarentur, ubi et quando haustus finem acciperet et iam desperabant ne fluxus vini deficeret antequam in ordine ad se veniretur.

“Præstantissimum vinum! Vinum Arvadicum, Hannibal!” inquit ille, labiorum poppismate utre avulso, cæterisque concesso.

Gisco et Hannibal utrem simul apprehenderunt.

“Euge, obsecro, sodales,” alloquitur eos Ethbáal, “quin mittite certamen: copiá eius abundo. Imo nihil aliud oneris nisi vinum habeo ad Ophir deferendum.”

“Possesne me quoque tecum eo deferre?” quærit Himilco avide; “paratus enim sum imperata tua facere.”

1. Africa; 61, 1
2. Æthiopes; 61, 2
3. Ægyptus; 61, 3