Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille · David-Léon Cahun (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 19: Caput 19

Rursus Bodmilcar.

Secundis acti ventis, littora Prydhayn tam Orientalia, quam Occidua, facili volatu prætervecti, brevi etiam Insulas Albo-Plumbeas præterivimus, atque in Archipelagum Ar-Mor pervenimus; fundi insularum passim exesi erant, et hiantibus cavernis cuniculisque eluti esse videbantur, fluctibus in omne ævum atque aspergine verberantibus. Hannoni cuncta hæc loca prope cognita esse parebant.

“Aspice modo,” inquit, uno post alterum indicato loco digitis, ut prætervehebamur, “hicce est insula ubi ego tyrocinium linguæ Celticæ feceram; deinde, ibi sunt cautes, ubi cum Iona hamis osseis ac spineis piscari solebamus; inibi autem insula est sita ubi sacerdotes sua sacra facturæ vultus cæruleo rubroque fucare solitæ erant. Apud eas agentibus nobis, novaculis e conchulis factis omnem barbam abradere nobis voluerunt.”

“Idem et Hannibali atque Sammai,” inquit Himilco, “in insulis Albo-Plumbeis persuaserunt, et factum etiam est ut hi quodam die tam glabris quam silex mentis ad nos redirent.”

“Ego vero,” interloquitur Hannibal, “nihil satius haberem quam ut id agerent Bodmilcari, quod ipsi nobis egeramus; nisi quod loco testæ, probe exacutum gladium transversum guttur eius ducendum potiorem haberem.”

Nomine Bodmilcaris in sermonem incidente, Hanno quærebat utrum quidquam nobis de eo constaret nec ne; quod vicissim Hannibali in mentem revocabat insidias, quum illi grave vulnus cuspide gladii in latere eius inflixerat, sui tamen eum e medio certamine eripuerunt, nec, utrum usque superstes sit, hactenus proditum.

“Minime id cures,” monet Sammai, “dabitur nobis eum conveniendi copia, fortasse ubi minime exspectabimus.”

“Ac, deinde, futurum spero,” inquit Hanno, “ut ego illi secundum merita retribuere possim.”

“Nisi ego antecedam sagittá e probo meo arcu,” vox ex antennis, ex excelso loco in aere resonat. Bichri enim atque Dionysus illic sese cum simia diversitabant. Hanno per risum ludificabat Bichri asserens hunc tam diu multumque cum simia versatum, ut postremo ipsum in simium mutari necesse esset, simul etiam Dionysum æque volatilem effecturum. Ad hæc, quin perticam suam mitteret, Bichri quæsivit:

“Eccur ephebum non membris suis uti doceam? Eccur eum arcu iaculari non instituam?”

“Eccur,” addit Hanno, “eum artem legendi non doceas?”

“Quí possim” respondit ille, “quum ipse eam doctus non fuerim? Præterea, ars legendi eum non docebit montes scandere, rupicapras venari, sagittas collimare.”

“Fieri quondam poterit,” scriba monet, “ut sentias calamum quam sagittam, certius accuratiusque esse telum. Velletisne, tu et Dionysus, artem legendi discere?”

Consilio sagittarius vehementer motus prehenso fune, ad pedes Hannonis delabitur, Dionyso sequente, simia autem ad summum malum sola provolat.

“Ain’ tu lectionem me discere oportere?”

“Ita sane,” affirmat Hanno; “paciscamur itaque: tu me iaculatum, ego autem te et Dionysum lectionem docebimus.”

“Esto, valet,” lætus assentitur Bichri; “et ego spondeo tibi fore ut intra mensem scopum haud ampliorem palmo, e longitudine huius navis attacturus sis.”

Et sic deinceps tempus agebatur. Hanno diligenter docebat Bichri et adolescentem Phocium fundamenta litterarum Phœniciarum. Himilco navim suam more suo gubernabat, penuriam tamen temeti haud æquo animo patiebatur abstemius invitus. Sammai atque Hannibal, nisi languore tabescere æquius visum erat, atque oscitando artus porrectare, aleis ac talis se divertebant; mulierculæ plerumque in cubiculis sermocinando otia agebant; ac, denique Ionas, Iudici Gebal somnia sua magnitudinis futuræ confidere et memorare solebat.

Paullo plus quam sex septimanarum spatio columnæ Melcarth in conspectum venerunt, nec multo post portum Gaditanum intravimus. Suffes, Tziba cæterique nostri familiares, nos iam pridem mersos crediderunt, proinde nobis gratulabantur admodum quum nos reduces, et quidem sospites et incolumes cernerent, quum autem merces meas, plumbum album, atque succinum exhibebam, magnopere mirati erant.

Diligenter sciscitabar a Suffete de Bodmilcare, sed ex oratione eius nihil certi colligere poteram, quam quod fragmenta quædam tabularum in ostio Illiturgis collecta fuerint, quæ ex navigiis eius provenisse existimata essent, nec tamen quidquam e gaulo suo visum, unde colligendum putabam helluonem alicubi in mediterraneis interfectum fuisse, naves autem abreptas et fractas.

Negari utique nequit cibum potumque probum ac proprium omnes nos magno desiderio appetivisse. Himilconi, revera, diuturnum vitæ genus abstemium vires exhaurire cœpit; ita ut portum nactus, differendum non putarem quominus commilitones mei primo quoque tempore commeatu libero siccum peterent, quo potiti, haud dubium erat quin recta ad cauponas ac popinas convolarent. Antequam Ionas discessisset, animadverti nonnullos siclos in manu eius, quæsivique ex eo utrum eos non in marsupio reconditurus esset.

“Minime gentium!” respondit, “usque eo haud securos eos esse arbitror, donec vino eos commutavero, intraque me condidero.”

Hanno, Sammai, suæque amasiæ, comites se mihi adiunxerunt, et uná domum Tzíbæ petivimus; Bichri et Dionysus per urbem hortosque erratum iverunt; Hannibal, denique, modo, quum in urbem, scilicet vitæ genus redivimus urbanum atque humanius, æquum dignumque censuit ut tubicen suæ cohortis digno ornatu compareret, Ioná secum accito, illi nova decoraque indumenta præstinavit.

Duos integros dies lautitiis dedimus; quum vero iis exactis ad Astarten regressi essemus, Himilconem Gisconemque conveni, quorum uterque admodum erat concitatus, causá cuiusdam nautæ Phœnicii, quem, mihi prorsus ignotum, in eorum societate repereram.

“Præclara habemus nova, Navarche!” inclamat me Himilco, simul atque intra auditum eius veneram, “nova, inquam, optima, nempe fama de Bodmilcare!”

“Effare cito!” moræ impatiens illi respondeo.

“Ehem, scire te oportebit,” inquit Himilco, qui pedibus haud usque firmis fulciebatur; “casu hunc virum bonum conveneramus; ipse siticulosus erat, nec nos minus sitiebamus, itaque in caupona eum pocillis hospitaliter tractavi, ubi narravit nobis se ex navi Bodmilcaris profugisse.”

“Mitte, malum, istam tuam sitim!” exprobro eum, “et edissere confestim quid scias.”

“Sitimne mittam? Quin sitis recusat me mittere.”

“Idum in malam crucem!” prope furens in eum regessi, “anne extemplo dixeris?”

“Sine, obsecro, saltem spiritum ducere! Non te morabor, narraboque quid in caupona audiverim.”

“Ubinam est Bodmilcar, pecus ebrium?” clamo, pedibus, præ furore terram tundens; tum vero mei prope impos, ad nautam conversus, “Dic mihi, vir bone,” inquam “unde huc venias.”

“Undene?” eius vice gubernator invincibilis respondet, “atqui ipse nobiscum venit, inde hic venit ubi nos uná potaveramus.”

Iam præter me actus, alapam, satis severam, trans os eius impegi, indicii instar, ut inde disceret opportune tacere.

Itaque, quemadmodum e relatis nautæ colligere poteram, ipse e sinu quodam minus frequentato, qui circa centum quinquaginta stadia aberat, et ad Meridiem cum Occasu iacebat, huc venit; ibi Bodmilcarem primum uno gaulo Melcarth, adfuisse, dein alias quoque obtinuisse, tum magnum numerum Tartessiorum in sua servitia coegisse, et aliquo molimine ingentem vim malefactorum ac profugarum eo contraxisse. Retulit insuper Bodmilcarem se quoque plagio rapuisse, datá tamen occasione, fugá se illi subduxisse, tum vero magno conatu secundum littora pedibus huc pervenisse, nunc autem eum coram Suffete Gaditano incusaturum.

Tum percontabar ab eo, quam pridem a Bodmilcare profugisset, atque, utrum quidquam sibi de consiliis Bodmilcaris constaret. Respondit septimanam iam esse ex quo ipse effugisset, scireque se consilium Tyrii illius esse, in terras Rasennarum commigrare, illinc autem in Ioniam iter facere.

His auditis, memoravi illi me retro, Tyrum, mox iter suscepturum, licereque illi, si ita ei visum esset, nostris nautis se iungere, quod ipse gratissimo animo accepit. Hoc humanitatis officio permotus, non modo fide se mihi devinxit, sed et certiorem me esse voluit nihil sibi tam gratum futurum, quam iniurias, sibi a Bodmilcare illatas, opportune ulcisci.

Die denique tertio postquam hæc gesta sunt, omnique commeatu quum naves iam instruxissem, omnium cordibus revisendi natalis soli ad plenitudinem lætis, naves solvimus. Cursum commode tenentibus mox Calpe, atque Abyla nobis in conspectum venerunt; sed vento interim invalescente, ad potiundum freto oportebat nos ventum ipsum suffugere. Sub vesperum sequentis diei gaulum animadverti ex adverso appropinquantem, quem et alloqui volebam; verum, adversante tempestate, satis prope accedere non valebam; quamobrem Himilconem quinque aut sex nautas accire, et lintre ad eum remis contendere iussi. Hac in re unum mirabar præsertim, nempe paratum novi nautæ animum remum capiendi.

Vix linter a nobis divergebat, quum aliquis nautarum anhelus ad me accurrit his verbis:

“Navarche, rimam accepimus!”

Accensa protinus lampade, celeriter in cavum descendo. Duo nautæ atque gubernator sequuntur. Cor mihi palpare desiit, et vox mihi hæsit, quum rem conspexi. Aqua non modo cavum penetravit, verum ad genua usque increvit, et usque augeri manifestum erat. Accedit quod et mare continuo asperius fieri cœpit, navis autem adverso vento laborabat. Nisi malo mederi in nostra fuerit potestate, et citissime quidem, vel dimidio horæ cadavera fluitabimus, aut ad ima mergemur.

Horrore fere extra me concitatus, arrepto conto, huc et illuc eum trusitando lacunam quæsitavi, dum fama calamitatis ad omnes in navi perlata est, et quisque in eam partem navis concurrere cœpit. Ego, præter priores tres, omnes amandavi. Præterquam puerum Dionysum, utpote qui, ignaris nobis, se iam in cavum demiserat, et qui nunc in aqua, sibi iam ad humeros surgente, flutabat.

Dum omnibus viribus connisus rimam reperire tento, voces de stega, supra me, ad aures meas pervenerunt propere prolatæ, indicia trepidationis, e quibus Bodmilcaris atque Melcarth nomina clare prolata intellexi. Fere eodem temporis momento, qui in scala positus lumine lampadis cavum collustrabat, alteri cuidam locum cedendo sese ad unum latus retraxit. Ut lumen languidum opacumque fuerit, tamen ex vultu involantis potius quam irruentis, satis clare perspexi nudum caput Himilconis, passis capillis, manu machæram tenentis. Antequam otium mihi ad eum alloquendum suppetivisset, cantus tubæ supra caput meum intonuit, vagitusque Hannibalis Stentoreus percrepuit:

“Ad scorpiones! In aciem sagittarii!”

“Dii immortales, quidnam rei geritur?” exclamo attonitus.

“Iam scies,” reclamat Himilco, “nauta, quem susceperamus, speculator erat Bodmilcaris, in nostrum interitum subornatus. Cum lintre quidem scite effugi, sed Melcarth, cum suis barcis et actuariis e vestigio aderit.”

Vix fari finierat, quum ex tumultu supra me exorto intellexi certamen initium cepisse.

“Tum male occidimus,” inquam, desperatá salute, quod gemino discrimine obruti, nisi interitum sperare non poteram: “ille, scelestissimus scordalus navim nostram effregit!”

Himilco furore ingemuit.

Eodem puncto temporis acer insonuit vagitus Dionysi, opem meam implorantis:

“Serva me! serva me! Mergor in rima!”

Caput ephebi iam in rima evanuerat, quum Himilco, sepositá machærá in scala, ac puerum inclamans, in aquam insiluit, proclamat rimam a puero repertam esse, eum protrahit, atque semivivum nautis tradit, qui eum in stega prostraverunt. Nulla mora erat interposita. Fabri ac nautæ protinus accersiti erant, et quum unda vehementior navim ad latus deflecteret. rima in conspectum venit. Opus omni conatu aggressi sumus, atque quamvis pugna supra capita nostra iam sævire cœperat, feliciter consummavimus, atque gratiá Astartes, rimam, saltem pro tempore, obturavimus.

Interea omnis clamor et tumultus certaminis cessavit, et iam altum silentium navim tenebat. Quum stegam ascenderam, plura ibi cadavera circumiacentia, tabulatum autem cruore maculatum reperi. Naves Adonibal, atque Cabiros a dextro et lævo iacentes conspexi, at navigia Bodmilcaris præsidio usa tenebrarum, elapsa erant.

Hannibal atque Sammai propter fugam sui adversarii furebant, nec verba sibi satis maledica suppetebant, quibus ignaviam negatæ æquæ pugnæ occasionem carperent. Hanno, qui arcum usque manu tenebat, disertis prædicebat verbis nihil nisi crepusculum in causa fuisse quare Bodmilcar se fugá subduxisset; alioquin, si eum agnovisset, vivum se hinc non eripuisset.

“Ego quidem,” inquit Himilco, “quum helluo ille nobis in navi impetum faceret, facile agnovi eum qui mihi olim unum oculum excusserat; ac nisi milleni eorum tela in nos iactassent, et hoc insimul——”

“Quoténos memoras?” quærit Hannibal cum leni risu.

“Esto, malum, quid refert? Certe mihi constat senos, vel octonos minimum fuisse; sed quidquid sit, sive multi, sive pauci fuerint, unus eorum fuit quem ego nimis bene noveram; atque, dum in cavo rimam quæsitandi eram intentus, nemo mortalium dixerit quanta cupiditate gulá eius potiundi gestiverim.”

Per totum id tempus ventus sensim augescebat, ac pedetentim in procellam increvit. Satis causæ interesse quare timeremus, certum erat; rima quidem obturata quodammodo erat, sed ita obiter, utsi tabulæ quolibet temporis momento undis arietantibus extusæ fuissent, parum mirari potuissemus, quandoquidem undæ navim nostram pilæ instar huc et illuc iactabant et volutabant.

Nemo nostrum totá eá nocte somnum capiebat. Nautis nostris alternis catervis totam noctem elaborandum erat, ut aquam situlis exhaurirent; postea autem, ubi aqua infra rimam usque exhausta ac repressa erat, ulteriorum quinum horarum spatio enitendum erat ut novis tabulis opus firmaretur, interstitiaque stupá ac liciis offarcinaretur; ac tum demum rima prorsus clausa resarta erat, et, quominus iterum fatisceret, nos in tuto esse existimabamus.

Lumen diei interea eluxit quidem, non tamen ventus minus sæviebat. Equidem haud memini flatum violentiorem me unquam expertum fuisse. Columbæ, quas emiseram, vento incassum obluctatæ, nec provolando pares, postquam alas iterum iterumque expertæ essent, ad nos in stega anhelæ resederunt. Omnes ad moderandum naves editi labores in nihilum reciderunt, et in hoc tanto discrimine, ignari quonam naves verteremus, quidque nobis moliendum esset, visum nobis est furori procellæ nos penitus concredere, ut ea nos, nec intererat quo, pro furore ageret, et, iam non obluctantes, ad arbitrium nos raperet.