Pulvis et Arma.
“Hispaniola” aliquanto longius a crepidine iacebat, proinde lintrem nostram oportebat sub rostris tutelisque complurium navigiorum præterire, quorum oræ[1] non raro sentiebantur carinam nostram fricare, alias autem super capita nostra oscillabant. Denique tamen lateratim adrepsimus, nosque conscendentes pronavarchus, Herus Arrow convenit ac salutavit, fuscus veteranus cum inauribus, et strabus. Inter hunc atque Spectabilem arcte et amice conveniri videbatur, sed cito animadverti statum rerum Herum Trelawney inter atque navarchum non eundem esse.
Aspectu etenim iste vir asper esse videbatur, et cunctis in navi rebus irasci, qui et causam non dubitavit confestim declarare, namque vix in canabam descenderamus, quum nauta nos confestim sequebatur:
“Navarchus Smollett, mi Here,” Spectabilem affatus, inquit, “te paucis vult.”
“Ad mandata eius semper sum paratus,” respondit Spectabilis.
Navarchus prope in vestigio sui nuntii erat, statimque ingressus, ianuam pone se clausit.
“Mi Here,” fatur navarchus, “satius duco aperte eloqui, etiam periculo offensionis. Iter hoc non amo; manus non amo, nec pronavarchum amo. Hoc breviter suaviterque dictum est.”
“Fortasse, Here mi, navim non amas?” quærit Spectabilis iratus, uti videre licebat.
“De ea re nihil possum eloqui, Here, quia periculum eius non feci,” respondit navarchus. “Apta videtur naucula; plus dicere nequeo.”
“Fieri potest etiam, Here, ut nec tuum conductorem ames!” prosequitur Spectabilis.
At hic Dr. Livesey intercessit.
“Siste paulisper,” inquit, “siste paulisper. Quid attinet talia quærere, quæ tantum exasperant. Navarchus aut nimis multum, aut nimis parum dixit; prohinc necesse duco explicationem verborum suorum ab eo postulare. Itaque tu ais iter hoc tibi displicere. Dic, cur?”
“Auctoratus[2] sum isti Hero,” respondit navarchus, “sub mandato sigillato, ut vulgo dicimus, ad navigandum quo ipse vellet. Hoc quidem valet. Verum nunc reperio quemque ante malum plus me scire. Id æquum non existimo, num tu?”
“Minime,” respondit Livesey, “non ego.”
“Tum,” prosequitur navarchus, “nunc relatum audio, nos thesaurum insectari — ab ipsis audio manibus meis, memineris. Thesauros insectari lubricum est; navigationes thesaurarias nullo sub obtutu amo; tum vero minime, quum secreto fiunt, et quum (sit venia verbo, Here Trelawney) secretum iam psittaco enuntiatum est.”
“Psittacone Silveriano?” quærit Spectabilis.
“Est merus dicendi modus,” refert navarchus. “Effutitum volo dicere. E sententia mea, Heri, neutri vestrum certo constat quid velitis; dicam tamen quid ego sentiam — navigatio idgenus vita aut mors est cursusque accuratus.”
“Hæc omnia prorsus clara,” respondit Dr. Livesey, “nec dubito quin vera. Nos tamen experiri non ambigimus; nec tamen sumus nos adeo imperiti, ut tu arbitraris. Porro, tu catervam te non amare dicis. Num hi non boni sunt nautæ?”
“Non placent mihi, Here,” respondet Navarchus Smollet. “Atque si iam hoc quæratur, assero ius mihi competisse, proprias mihi eligendi manus.”
“Fortasse ita decebat,” affirmat medicus. “Fortasse æquum erat amicum meum te comite atque consultore uti; sed si offensio ulla facta sit, mihi crede, id non consilio factum est. Nec Herus Arrow tibi placet?”
“Non placet. Bonum nautam eum non negaverim; verum is longe liberior cum nautis est, quam ut esse possit officialis probus. Pronavarchum decet se sibi ipsi continere — nec cum operis ante malum compotare!”
“Visne innuere,” clamat Spectabilis, “eum potare solitum?”
“Nolo,” refert navarchus, “nisi quod cum nautis nimius est.”
“Ergo, summa summarum, navarche?” quærit medicus. “Edissere quid velis?”
“Igitur, statisne proposito vestro iter hoc prosequendi?”
“Ferro firmius,” respondit Spectabilis.
“Esto!” ait navarchus. “Quoniam me patienter audivistis, disserentem quædam quæ non probo, audite me quædam plura referentem. Pulverem atque arma in procavum hi comportant. Verum vos locum longe aptiorem habetis sub canaba; cur non eo comportant? — primum punctum. Deinde, vos dicimini quatuor nautas ex propriis vestris hominibus afferre, et ut fando audio, horum aliquos in antico camas sortituros. Quare hi non isthic, iuxta canabam loca sortiuntur? — punctum alterum.”
“Quidquamne plus?” quærit Herus Trelawney.
“Unum ulterius,” ait navarchus. “Æquo iam plus hic garritum est.”
“Æquo nimio plus, profecto,” probat medicus.
“Dicam vobis quid ipse audiverim,” pergit Navarchus Smollett. “Ferunt vos mappam possidere insulæ cuiusdam; in ea mappa per parvulas cruces locum thesauri indicari; insulam illam sitam esse —” Hic recitat mensuras longitudinis atque latitudinis ad amussim.
“Ego vero,” incidit Spectabilis, “nulli vivo enuntiavi!”
“Tamen omnes operæ sciunt,” refert navarchus.
“Te, Livesey, aut Hawkins, necesse est id evulgasse,” clamat Spectabilis.
“Parum iam refert,” respondit medicus, “quis id propalaverit.” Ego vero satis perspexi nec medicum, neque navarchum obtestationem Spectabilis magni fecisse. Ne ego quidem, profecto, ita enim is loquax erat; attamen hoc in casu eum verum dixisse, nec situm insulæ quemquam enuntiasse, verum esse mihi paret.
“Ego quidem, mei Heri,” pergit navarchus, “cuius in potestate mappa illa sit, nescio; unum tamen stipulor, nempe, ut eadem nec mihi, ne Hero quidem Arrow visui exhibeatur. Alioquin peterem a vobis, ut mihi me abdicare liceret.”
“Teneo,” probat medicus. “Propositum igitur tibi est hanc rem secreto teneri, posticam autem navim præsidio servari, propriis amici mei operis obsideri, quorum in potestate cuncta arma pulvisque sit. Aliis verbis, seditionem times.”
“Mi Here,” regerit Navarchus Smollett, “nullo consilio offendendi, nego tibi ullum ius esse, mihi, quid dicere velim, verba supponere. Nulli navarcho ius esset iter maritimum suscipere, si idgenus propositum iure sibi suspicari liceret. Quod ad Herum Arrow attinet, eum prorsus probum existimo; sic alios quospiam, omnes, quoad sciam, sic esse possunt. At ego, salutis huius navis, atque vitæ cuiusque in ea hominis tutandæ partem mihi assumpsi, essemque illarum reus. Conscius sum hic res geri, quæ et quomodo non deberent, iudice me. Proinde postulo ut quædam remedia adhibeantur, aut sinite ut statum meum vobis resignem. Præterea nihil.”
“Mi Navarche Smollett,” incipit medicus subridens, “unquamne audisti fabulam de monte et de musculo? Cum pace tua audeo te interpellare, quoniam tuus agendi modus illam fabulam mihi in mentem revocat. Capillamentum paciscor meum, huc intranti tibi plus in animo fuisse.
“Medice mi,” refert navarchus, “tu præclare calles. Huc intranti mihi in animo fuit officio levari. Futurum minime exspectabam ut Herus Trelawney vel verbum auscultaret.
“Nec revera auscultavissem,” reclamat Spectabilis. “Nisi enim Livesey fautor præsto fuisset, te iam pridem in malum amandassem. At sic, te exaudivi. Faciam ut vis; sed tanto minoris te faciam.”
“Facies ut volueris, Here,” suscipit navarchus. “Me officiis satisfacturum reperies.”
His dictis, discessit.
“Trelawney,” inquit medicus, “etsi minime exspectaveram, fateri iam cogor, ita bene te res administrasse, ut duos dumtaxat probos tecum viros comparasses in navim — istum hominem, et Silver.”
“Silver, utique, si ita putas,” refert Spectabilis, “sed quod ad hunc intolerabilem fucosum attinet, eius mores inhumanos, nauta indignos, ac ne Anglicos quidem iudico.”
“Interim,” notat medicus, “iam sciemus.”
Quum in constratum pervenimus, operæ iam inceperant arma pulveremque promere, cantillantes suum io-ho inter laborandum, navarcho atque Arrow interim inspectantibus.
Ordinationes novæ mihi prorsus placebant. Tota navis erat renovata; ex eo, quod antea pars postica erat cavi præcipui, ad puppim sex camæ[3] erant effectæ; hæc autem camarum series angusta, tigillata fauce cum culinaria, atque cum prorea erat iuncta ad lævum. Secundum primum propositum hæ camæ a navarcho, Hero Arrow, Hunter, Joyce, medico, atque a Spectabili erant occupande. Nunc vero duæ earum mihi atque Redruth obveniebant, Herus autem Arrow atque navarchus cubilia in constrato, intra impluvium nacti sunt, quod hoc proposito utrimque ita erant distenta, ut fere rotundam vocari posse diceres. Locus, utique usque erat perquam humilis, tamen ad suspendendos duos lectos pensiles satis spatii ibi suppetebat, ita ut et pronavarchus eo ordine delectari videretur. Imo et ipse fortasse de caterva in dubio erat, at hæc coniectura est; nam, ut mox audies, beneficio suæ opinionis haud diu fruebamur.
Mutandis locis camarum atque pulveris admodum eramus occupati, quum demum unus vel duo ultimorum, Longo Ioanne eos comitante, lintre a littore appulerunt.
Cocus pernicitate simii a latere conscendit, et quamprimum vidisset quid gereretur, “Heus vos sodales,” inquibat, “quidnam est hoc?”
“Mutamus locum pulveris, Ioannule,” respondit unus.
“Au, per superos,” clamitat Longus Ioannes, “si id fiat, amittemus æstum matutinum!”
“Ex meo mandato,” ait breviter navarchus. “Mi homo, licet descendas intro. Manus cœna egebunt.”
“Sic, mi Here,” respondit cocus; manuque ad capronas[4] sublata, adversum suam culinam descendens, e visu evanuit.
“Bonus ille vir est, Navarche,” ait medicus.
“Verosimiliter,” respondit Navarchus Smollett. “Caute, nautæ, caute eam rem –” monebat operas, transportantes pulverem; tum subito me animadvertens inspectantem tormentum aurichalcinum, nonarium, quod ad mediam navim tuleramus — “En te puerum canabanum” me inclamat, facesse illinc! Apage te ad cocum, fac ut ibi natineris!”[5]
Dein, ut propere discedebam audivi eum medico satis elata voce dicentem:
“Favoratos in mea navi feram nullos.”
Mihi crede, deinceps, opinioni Spectabilis plane cœpi adstipulari, atque navarchum ex corde odisse.
1. Ora, -æ, est funis crassus, quo navis deligatur, aut quo
\ una navis alteram vectat, vel trahit; remulcum, vel
\ rymulcum, “Quam alii resolutis oris in ancoras evecti
\ tenentur, alii, nequid teneat, ancoralia incidunt;” T.
\ Livius, xxii, 19, 10. — “Hunc secutus M. Rufus, quæstor,
\ navibus xii, quas præsidio onerariis navibus Curio ex
\ Sicilia eduxerat, postquam relictam in littore navem
\ conspexit, hanc remulco abstraxit, ipse ad Curionem cum
\ classe redit;” C. I. Cæsar, B. C. ii, 23.
2. Auctoror, 1, -atus sum, etiam auctoro; obstringo, obligo;
\ “me huic hero auctoravi,” meam operam ei locavi, ipse me
\ in suum servitium conduxit, me pretio conduxit.
3. Cama, -æ, parvulus lectulus et humilis, præsertim eius
\ generis, cuiusmodi in navibus usus fit.
4. Caprona, -æ, capilli, e fronte penduli; veteres numero
\ plurali adhibuerunt: “Capronæ dicuntur comæ, quæ ante
\ frontem sunt quasi a capite pronæ;” Non. Marc. Perier,
\ 22, 2. — “Iam primum, inquit, crines eius (Apollinis)
\ præmulsis antiis, et promulsis caproneis anteventuli et
\ propenduli;” L. Apul., Flor. Froben 559.
5. Natinor, -ari, -atus sum, aliquid diligenter agere,
\ satagere, contrarium eius quod est otiari.