Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 4: Caput 4

Riscus Marinus.

Matri meæ utique sine omni mora quidquid novi, narravi, ac, profecto, iam pridem explicare me oportebat, hinc cito perspeximus quanta in difficultate atque in periculo versaremur. Pars pecuniæ hominis — si quam habuit — sine dubio nobis obveniebat; at verosimile non erat futurum ut sodales navarchi, præsertim duo exempla a me visa, Canis Niger, atque mendicus cœcus, pro victu mortui ad dedendam suam prædam proclives essent. De mandato navarchi, ut confestim equum conscenderem, Doctoremque Livesey invocarem, quum interim mater mea sola relicta esset sine tutela, cogitandum non erat. Quin, profecto, fieri non posse videbatur ut alteruter nostrum multo diutius in domo permaneret; vel sonus enim cadentium in fornace culinæ prunarum, aut ipse adeo lenis incedentis horologii clangor, nobis terriculamento fuit.

Vicinia nobis appropinquantibus gressibus infestari parebat; inter conscientiam nostram, quod ex una parte cadaver navarchi in solo œci nostri iacebat, ex altera autem, quod nefandus ille cœcus mendicus in vicinia delitescebat ad revertendum paratus, temporis intervalla induxerunt, quibus, ut dici solet, præ metu in propria cuti subsultavi. Aliquo facto sine mora opus erat. Consilium denique nobis subortum est cum matre prodeundi, opemque in vicino pago flagitandi. Dictum atque factum. Capitibus itaque nudis, ut eramus, foras, in impendens crepusculum, gelidamque nebulam procucurrimus.

Vicus haud multa passuum centena abfuit, quamquam extra visum, in adversa ripa æstuarii proximi; qua in re solatio mihi fuit, quod in adversam partem ei erat, ex qua cœcus mendicus comparuerat, et quo credibile est eum revertisse. Itineri non longum tempus impendimus, quamquam haud semel alter alteri innixi ad auscultandum subsistebamus. Nullus tamen insuetus sonitus audiebatur — nihil nisi undularum, littora lambentium lenis susurrus, aut interdum raucus corvorum in arboreto crocatus ad aures nostras perveniebat.

Iam lumine candelarum in vicum pervenimus — nec mihi oblivione memoria unquam delebitur, quanto solatio flavidis luminibus, e ianuis ac fenestris micantibus affectus sim; at, ut mox clare constabit, id fuit summa omnis auxilii, quod inde nos accepturi eramus. Namque — viros se sui pudere existimavisses — ne vel unus quidem eorum nobiscum ad Admiral Benbow veniendum induci poterat. Quo enim plus de incommodis nostris querebamur, eo magis — viri, mulieres, pueri — intra securitatem domuum suarum se continere maluerunt. Nomen navarchi Flint, mihi quidem ignotum, haud paucis illic notum erat, et magnum terrorem iis incussit. Aliqui horum, qui agrestes labores ultra Admiral Benbow perficere solebant, meminerunt aliquot se peregrinos in via vidisse, quos quum clancularios[1] esse existimassent, in pedes se coniecerunt; et unicus dumtaxat etiam myoparonem[2] in loco, quem nos Kitt’s Hole vocitamus, vidit. Cæterum, siquis sodalis eius navarchi putaretur, ad eos omnes mortis terrore percellendos satis erat. Summa totius rei fuit, quod quum plures reperire possemus, qui ad Doctorem Livesey, cuius domus aliorsum sita erat, satis libenter adequitare vellent, diversorium tueri vellet nullus.

Ignavia contagiosa esse fertur; at, vicissim, argumentum audaciam videtur inspirare; proinde quum quisque suam partem dixisset, mater mea verba ad eos fecit. Efficere se nolle explicabat illis, ut pecuniam, quæ ad filium, patre orbum, pertineret, perderet; “si nemo vestrum omnino audeat,” ait ipsa, “ego et Iacobellus audemus. Retro, unde venimus, ibimus, et parum gratiæ vobis corpulentis ventrosisque viris grandibus, cum corde gallinaceo, habebimus. Riscum illum aperiemus, etiamsi moriamur. Cæterum, si Hera Crossley illam peram nobis commodaverit, in qua pecuniam nobis debitam auferamus, gratum nobis faciet.”

Utique ego cum matre me iturum dixi, et, utique, cuncti vituperaverunt nostram temeritatem; at ne tunc quidem quisquam nos sequi volebat. Ad summum aliquis eorum sclopellum[3] obtulit oneratum, ad impetum repellendum; alius quis equos promisit ephippiatos, siqui nos recipientes insectatus esset; interim iuvenculus aliquis prorsum erat equitaturus adversus medici domum, vim armatam quæsiturus.

Cor mihi violenter palpabat, quum nocte hac frigida ad exsequendum periculosum cœptum nostrum, nos itineri dedimus. Plena luna incipiebat surgere, ac per extremum marginem nebulæ rubicunda transpectare, et hoc acceleravit gressus nostros, namque certum erat noctem, antequam nos iterum regredi possemus, diei instar claram futuram, nostramque e domo fugam oculis nobis invigilantibus proditum iri. Itaque sub umbra sepium vivarum silentes celeriter ferebamur, nec vidimus aut audivimus quidquam, quod terrores nostros augere potuisset, nostro summo levamine, denique magnum ostium Admiral Benbow pone nos clausum est.

Primum quam ingressi sumus, repagula obdidi, stantesque soli in tenebris, soli cum cadavere navarchi, paullisper ex itinere halitabamus. Dein mater mea candelam e dispensatorio comparavit, qua accensa, manus invicem tenentes, in œcum progressi sumus. Ipse ut eum reliquimus iacebat supinus, oculis apertis, unoque brachio porrecto.

“Demitte sis siparium, Iacobelle,” mater mihi susurrabat, “posset enim aliquis advenire, nosque e foris speculari. Nunc vero,” inquit, postquam iussum feceram, “reliquum est ut clavim ab isto comparemus; velimque scire uter nostrum id contrectet,” singultu verba sua prosecuta.

Me confestim in genua demisi. Prope ad cadaver, in solo, frustulum chartæ rotundatæ iacebat, ex una facie denigratæ. Dubitare iam non poteram quin hæc fuerit macula illa nigra; sublata autem ea, reperi in altera eius facie manu scribendi callida scitissime scriptum “Terminum habes ad horam usque decimam, hac vespera.”

“Mater,” alloquor meam matrem, “terminus ei datus est ad horam usque decimam,” et me usque loquente horologium insonuit. Clangor hic subitus nos magnopere exterruit; tamen nova grata erant, quandoquidem modo tantum sexta erat.

“Nunc autem, Iacobelle”, inquit mater, “illam clavim!”

Sacculos mortui unum post alterum sedulo compalpavi. Reperi aliquot nummulos, digitabulum, aciam et aliquot largiores acus, volumen nicotianæ, ab extremitate demorsum, cultellum cum manubrio adunco acum magneticam saccalem, fomenti pyxidem, præterea nihil, unde iam desperare cœpi.

“Fortasse e collo pendet,” notat mater.

Aversione naturali posthabita, subuculam eius ad collum rumpens, profecto, e picato filo pendens erat clavis, quam, filo, suo ipsius cultello præciso, repertam sustuli. Triumpho repertæ clavis spe erecti sumus, tum cum ea sine mora sursum gradus in cellam properavimus, in qua ipse tam diu dormire solitus erat, et in qua riscus suus inde ab adventu suo collocatus erat.

Riscus extrinsece erat fere ut risci nautarum esse solent; in operculo eius maiusculum B erat stigmate inustum, marginibus et angulis eius non parum tusis, longo et rudi usu.

“Porrige sis mihi clavim,” ait mater, ac licet sera tenax erat, ipsa eam ictu oculi aperuit, operculumque reflexit.

Ex eius recessu tæter odor nicotianæ atque picis manabat; at in superficie, præter synthesin perquam bonarum vestium, diligenter eversarum ac plicatarum, visui nihil se offerebat. Eas nemo unquam gessit, mater monebat. Subter has miscellanea inceperunt, — quadrans, pyxicula cassiterina, cuneoli nicotianæ, par sclopellorum duellantium, frustum teres argenti, antiquum horologiolum Hispanicum, aliquot alia præbia exigui valoris, pleraque peregrinæ fabricationis, par acuum magneticarum complexionis aurichalcinæ, denique quina aut sena conchylia ex India Occidua. Exinde sæpe mecum causam reputabam quare has conchas in suis improbis variisque peregrinationibus secum gestavisset.

Interea præter illud argentum præbiaque, nihil quod ullius pretii, quæ utique nihil nostra intererant, reperimus quidquam. Subter erat pallium nauticum antiquum, sale aquæ marina albidum longo usu circa syrtes. Mater impatiens illud evulsit, quum denique ultimæ res in risco occultatæ sub oculos ceciderunt, manipulus oleamine[4] colligatus in speciem chartarum, atque perula cannabina, quæ tactu tinnitum nummorum aureorum prodebat.

“Iam faxo intelligant illi furciferi, me probam esse mulierem,” ait mater. “Habebo mihi debita, at ne teruncium quidem plus. Tene sis perulam Heræ Crossley.” Inde ipsa incepit denumerare summam nobis a navarcho debitam e perula nautæ, in eam quam ego tenebam.

Negotium erat arduum ac tædiosum, quod nummi erant diversorum regnorum ac magnitudinum — duplones, Ludovicei,[5] gineæ,[6] octonari,[7] nec scio quorum omnium generum, præterea cuncti in unum coniecti et commixti. Ipsae gineæ erant rariores, et tamen hæ erant solæ, quibus mater rationes ponere scivit.

Quum circiter mediotenus absolvissemus, ego manu brachium matris subito attrectavi; etenim sonum ex aere silentioso et gelido percepi, qui cor meum in gulam mihi egit — sonum baculi, quo mendicus ille cœcus gelu rigidam viam pulsitabat. Sonus propius accedebat, dum nobis sedentibus spiritus hæsit. Tum ostium acriter increpuit; dein audivimus ut ansam tentabat, obdito pessulo strepente, ut scelio perditus penetrare tentabat; postremo altum silentium factum est extra et intra. Nunc demum, summo nostro levamine ac lætitia, palpatio baculi iterum personuit, ac pedetentim lenior fiebat, ac denique penitus cessavit.

“Mater,” inquam, “sume totum, et hinc nos auferamus,” certum enim mihi parebat ostium obseratum suspicionem suscitasse, indeque futurum ut mox totum agmen ad nos accessurum sit; sed magno fuit mihi gaudio ostium pessulo occlusisse, quod quidem nemo tanti fecerit, qui tæterrimum hunc cœcum non viderit.

Verumtamen mater, conterrita ut ipsa fuit, consentire ut vel hilo plus sumeret quam ei obveniebat, nullo pacto volebat, perinde recusabat minori contenta esse. Horam septimam longe adhuc non esse aiebat ipsa; quid sibi iure competeret novisse, nec eo se privari passuram, quocirca usque mecum arguebat, quum subito, de longinquo colle submissus sonus fistula audiebatur. Id nobis ambobus satis, et plus satis erat.

“Sumam quod habeo,” inquit mater, in pedes consiliens.

“Ego autem,” inquam, “sumam istud ad rationes cumulandas,” manipulo prehenso.

Proximo momento iam deorsum scalas cœcutiebamus, candela iuxta riscum vacuum relicta; deinceps, ostio aperto, eramus in fuga. Ne momento quidem nimis mature evasimus. Nebula celeriter dissipabatur; luna iam plane clare lucebat in editiora loca ex utraque parte, nec nisi in ipso fundo propinqua depressionis, circaque ingressum diversorii quoddam tenue velamen nebulæ fluitabat, tamquam ad effugium nostrum tutandum. Multo minus quam ad dimidium itineris ad vicum, paullulum ultra initium radicis collis nobis in lunam emergendum erat. Nec hoc fuit totum; etenim iam sonus plurium pedum currentium ad aures nostras pervenit, et ut eo respeximus, lucernam huc et illuc versantem, celeriterque approximantem conspeximus, unde facile patebat unum recentium advenarum lucernam cæteris præferre.

“Fili, dilecte,” subito mater me affatur, “sume pecuniam curreque prorsum, ego mox intermoriar.”

Certe hic utrique nostrum erit finis, cogitabam mecum. Quam maledixi ignavia vicinorum; quam matrem ipsam ob nimiam suam probitatem culpavi atque avaritiam, item ob suam audaciam in præteritis, ac debilitatem in præsenti! Satis fortunate iam prope ad ponticulum versabamur; nunc eam, iam titubantem, ad oram ripæ usque progredi adiuvi, ubi revera, edito suspirio in humerum meum corruit. Nec scio quo pacto satis virium colligere quibam, tamen effeci, fortasse rudiuscule, ut eam deorsum ripam atque subter propinquum fornicatum pontis devectarem. Ulterius eam movere non valui, arcus enim pontis nimis erat humilis ad quidquam plus moliendum, quam ut infra eum reperem. Hic itaque nobis manendum erat — mater fere omnino intra visum, ambo autem intra auditum a diversorio.

1. Clancularius, -ii, is, qui clanculum, clam, furtim,
\ secreto agit. Hoc vocabulo eos significare volo, qui
\ mercimonia, ad evitanda portoria, per fines alicuius
\ gentis secreto important. Nullum verbum Romanum, quod
\ huic actui proprium esset, me unquam legisse memini.
2. Myoparo, nis, m., est navis clancularia.
3. Sclopellum, -i, forma diminutiva e sclopetum, -i, arma
\ igniaria, utique Romanis ignota, nomen effictum a
\ scholasticis sæculi XIV, temporibus inventorum pulverum
\ pyriorum e Romano vocabulo sclopus, sive scloppus, quod
\ est onomatopœia, hoc est, imitatio soni, quem res
\ displosa, aut manuum complosio, suberis e lagena evulsio
\ edit. Illinc formatum est verbum scloppo, 1, r., hinc
\ autem sclopetum, arma iaculatoria militum atque venatorum
\ sclopellum autem minutum sclopetum, quod sive in theca
\ coriacea, sive vero in sacculo geri solet.
4. Oleamen, -inis, n., est vocabulum, quo telam significari
\ volo, cuius una facies materia, aquæ impervia, illita
\ est, et qua solum culinæ, vel ambitus domorum solent
\ tegi, estque in universum tegmen contra pluviam atque
\ aquam, quum res siccas servare volumus.
5. Ludovicei, nummi aurei, qui sub rege Ludovico XIII rege
\ Franciæ (1610-1643) cudi cœperunt, valebant autem libras
\ 24; modo non amplius vigent. In præsenti nummi aurei 20
\ francorum etiam hoc nomine cognoscuntur.
6. Ginea, -æ, Angli guinea, inserto supervacaneo u verbum
\ hoc scribunt, est regio Africæ occidua, unde sæculo XVIᵒ
\ aurum solebat exportari, ex quo nummi cudebantur eiusdem
\ nominis, ad valorem viginti et unius siling, valore
\ Americano $5.11.
7. Octonarii, scilicet nummi aurei, Hispanis quondam atque
\ Austro-Americanis proprii, qui circiter usque ad annum
\ 1853ium cudebantur in similitudinem Centussis Americani.
\ Vocabantur autem octonarii a magno numero octo (8) in
\ adversa facie nummi, significante octo reales, h. e.,
\ “regales,” unitates monetarias Hispanicas.