Et Ultimum.
Postridie mane tempestive nos laboribus accinximus, magnam hanc molem auri ad unum milliarium deorsum ad littus transportandi, illinc autem lenunculo tria milliaria ad “Hispaniolam,” quod quidem opus perquam erat arduum tam exiguæ manui. Tres illi profugi usque errantes in insula nihil nos morabantur; singulus excubitor in humero collis ad securitatem nostram contra subitaneum impetum satis esse videbatur, insuper etiam certum existimabamus eos certaminum habuisse satis.
Opus itaque maximo nisu prosequebamur. Proinde Gray atque Ben Gunn lenunculo suo huc et illuc vectabantur, dum reliqui, iis absentibus, thesaurum in littore cumulabant. Lateres duo singulis extremis funium alligati, satis erant adulto cuique oneris — genus oneris, quo quisque libenter itabat gravatus. Quoniam vero ego onera baiulando haud multum poteram, negotio mihi datum est nummos cusos in saccos panarios congerere.
Curiosa hæc congeries erat, veluti acervus Billy Bones, quoad diversitatem cudendi, sed nummi longe maiores erant, maioresque varietatis, ita ut maiori delectatione quam hos digerendi, haud putem me unquam affectum fuisse. Fuerunt autem hi Anglici, Francici, Hispanici, Lusitanici, regis Georgii, atque Ludovici, dupli, dupla gineæ, Moidores, sequinæ, effigies omnium regum Europæorum unius sæculi, curiosi nummi orientales cum incusis figuris, tamquam filorum implicatorum, aut partium plagarum araneæ, aurei rotundi, quadrati, in medio perforati, quasi e collo suspendendi — omnis prope speciei nummorum exempla ex omni orbe, ut existimo, in hac congerie reperiri poterant; quoad numerum vero, ex mea sententia, erant tamquam folia autumno cadentia, ita ut tergum meum ex inclinatione, digiti autem ex discernendo eos dolerent.
Hocce opus dies post dies durabat; quaque vespera solidæ fortunæ erant in navi congestae ac dispositæ, altera interim fortuna in posterum diem superstite; ac per totum id tempus de superstitibus seditiosis auditum nihil est.
Denique — ut puto, tertia vespera — medicus et ego in humero collis oberrabamus, unde prospectus est in demissas insulæ planities, quum e spissis tenebris infra, flabra sonos attulerunt, qui medii erant inter quiritatum cantumque. Fragmentum tantum erat quod ad aures nostras pervenit, silentio priori consequente.
“Dii illis condonent,” fatur medicus; “rebelles isti nostri sunt.”
“Cuncti ebrii, mi Here,” subiungit Silver pone nos.
Silver, ut monendum duco, plena concessa libertate fruebatur, ac, tametsi quotidie reprehendebatur, se iterum adiunctum comitem amicumque cum privilegiis esse existimabat. Memoratu revera dignum est, quam æquo animo se posthaberi ferebat, et quam indefatigabili conatu tentabat civilitate se in pristinam gratiam apud omnes redintegrare. Et tamen haud puto quemquam eum cane meliori loco habuisse; nisi demas Ben Gunn, qui eum utpote priscum suum stegarium, usque admodum verebatur, aut me qui, profecto ei pluribus officiis obstrictus eram; quamquam, ut opinor, ex meo obtutu, satis causa habebam, quare eum etiam minoris quam alii haberem, vidi enim eum in edita planitie novam proditionem mediantem. Itaque medicus satis abrupte ei respondit:
“Ebrii, aut furiosi!”
“Recte memorasti, mi Here,” retulit Silver, “ac perexiguum est quod tibi, aut mihi cordi sit.”
“Nec puto te a me virum humanum appellari exigere,” suscipit medicus cum ironia, “unde mei animi sententia insolita tibi videri potest, Here Silver. Verum si mihi constaret eos furere — ut mihi quidem, satis certum est, saltem unus eorum febri tenetur — castra hæc linquerem, et etiam periculo ipsius meæ salutis, arteque meæ peritiæ ipsi succurrerem.”
“Ignosce mihi Here,” interpellat Silver, “magnopere errares. Vitæ tuæ pretiosæ iacturam faceres; nec dubites. Nunc ex tuis partibus sum cum omnibus meis viribus; unde nollem nostras partes debilitari, nedum ipsum te, quum probe sciam quantum tibi debeam. Verum illi, ibi infra, verbis suis stare nequirent — ne tum quidem si vellent: et quod plus est, hi ita credere ut tu, nec possent.”
“Quin tu is es, qui promissis stas,” fatur medicus, “id iam probe scimus.”
Hæc fere erant nova quæ ex hinc a piratis percepimus. Semel tantum postea audivimus ictum sclopeti e longissimo, et tunc existimavimus eos venari. Consilio dein habito, placuit eos in insula deserere — maximo ut dicere cogor, gaudio Ben Gunn, Gray autem enixe approbante. Reliquimus autem satis suppetiarum pulverum globulorumque, maiorem partem salitæ caprinæ, aliquot, medicamenta, nec non alia vitae necessaria, ferramenta, vestes, supervacaneum velum, aliquot ulnas funium, et ex speciali voluntate medici, munusculum haud temnendum nicotianæ.
Hi fere erant ultimi nostri in insula actus. Ante dicessum, post comportatum thesaurum, satis aquæ comparavimus, partem salitæ caprinæ nobiscum sumpsimus pro casu improviso; ac denique, quodam mane sereno solvimus, nec quid amplius a nobis fieret superfuit, ac pedetentim ex Influxu Septemtrionali excessimus sub eodem vexillo, sub quo navarchus in vallatione pugnaverat.
Illi vero tres scordali etiam diligentius videbantur nos observare quam nos suspicabamur, quod mox comperimus. Etenim transeuntes fretum, linguam meridianam prope accedere nos oportebat, ubi omnes hos tres genibus insistentes in acervis arenæ conspeximus, brachiis ad cœlum sublatis nos suppliciter orantes. Conspectus horum, quos hic, in tam ærumnoso statu deserere decreveramus, scio probe, omnium corda profundissime affecit; at vero alteram seditionis aleam tentare non poteramus; domum autem vehere eos pro patibulo, curiosa futura erat misericordia. Medicus allocutus eos docuit nos penu eis reliquisse, ubi id reperturi essent, verum ii non cessarunt nos nominatim appellare, ac Deos obtestari, ut eorum miseresceremus, nec eos in tali loco interire sineremus.
Postremo, videntes navim iter suum prosequentem, celeriterque extra auditum futuram, unus eorum — quis fuerit, nescio — magna voce clamans in pedes consilivit, ac sublato ad humerum sclopeto iaculatus est, glandem evibrans, quæ cum sibilo supra caput Silver, princeps velum pervolavit.
Post hæc pone cancellos nos continuimus, quum autem proxime prospexeram, iam visui se subduxerunt, atque ipsa terræ lingua in augescente longitudine evanescere cœpit. Atque hic fuit finis eius rei; atque circa meridiem, ineffabili meo gaudio, etiam altissima Insulæ Thesaurariæ rupis cum glauco æquore in unum mersa est.
Tam pauci eramus in navi, ut singuli nostrum ad opus perficiendum manus præbere deberent — nec nisi navarchus iacebat in pulvinari a puppi, indeque mandata impertiebat; quoniam etsi longe melius valebat, tamen quiete magnopere egebat. Proram interea adversum proximum portum direximus Americæ Hispanicæ, quod iter domum periclitari sine novis manibus nolebamus; ut enim res se habebant, cum confusis ventis, et una vel altera tempestate iam antea exhausti eramus, quam portum optatum assecuti essemus.
Aliqua denique vespera, sole occidente, ancoram iecimus in sinu aliquo pulcherrimo, terra undique occluso, quum sine mora incincti eramus cymbis littoralibus, Æthiopibus onustis, atque Indis Mexicanis, item hominibus mixti sanguinis, fructus et olera venditantibus, item urinatoribus pro exigua mercede. Aspectus tot vultuum boni animi (præsertim atrorum), gustatio fructuum tropicorum, præsertim autem aspectus luminum in oppido emicantium, iucundissimum aspectum præbebant, comparata cum nostra tætra ac sanguinolenta commoratione in insula; atque Spectabilis medicusque, me comite in terram descenderunt, vesperam in oppido exacturi. Hic navarchum batalarii Anglici cuiusdam allocuti invicem sunt, eius navim visum ivimus, ac noctem tam iucunde egimus, ut nonnisi diluculo ad latus “Hispaniolæ” appelleremus.
Ben Gunn solus erat in stega, et quamprimum nos eo perveneramus, miris sui contortionibus aliquid confiteri cœpit. Silver evasit. Eremicola eius effugio scapha littorali, ante paucas horas facto, connivebat, ac nunc quidem asserebat se id propterea fecisse, ut vitam nostram servaret, quam certe amissuri essemus si “homo cum uno crure in navi permansisset.” Nec hoc erat totum. Cocus marinus non vacua manu evasit. Parietem enim fori clam perrupit, sacculumque unum nummorum plenum furto subduxit, ad valorem circiter tercentarum aut quadringentarum ginearum, quibus suam fugam futurosque errores tueretur.
Mihi quidem neminem nostrum ægre tulisse videtur nos ab eo tam vili liberatos fuisse.
Itaque, ut paucis absolvam, nacti sumus in navim aliquot manus novas, feliciter domum navigavimus, atque “Hispaniola” eo tempore Bristol appulit, quum herus Blandly de instruenda socia navi cogitabat. Quinque tantum eorum reverterunt, qui profectionis participes fuerant. “Potus ac diabolus finiverunt cæteros,” et aliquanto ultra; quamquam, profecto, nos minime tam nequam nos præstitimus quam illa alia, de qua hanc cantilenam pepigerunt:
“Unus tantum e caterva superest,
Quæ septuagenis quinis profecta est.”
Quisque nostrum portionem munificam ac liberalem sortitus est ex thesauris, ususque ea est pro cuiusque sapientia aut insipientia, pro sua quisque indole. Navarchus Smollett a servitio maritimo recessit. Gray non modo comparcavit suam pecuniam, sed subito captus desiderio statu vitæ altioris studium navigationis suscepit; est autem modo pronavarchus, dominusque partiarius pulchræ et plenæ armaturæ, trium malorum veliferæ; præterea etiam nupsit, estque paterfamilias. Quod ad Ben Gunn attinet, is accepit libras mille, quas intra ternas septimanas amisit, sive quod verius est, intra dies novemdecim, dieque vicesimo ad mendicandum redivit. Tum munus portarii fundi ei commissum est, prorsus ita ut in insula id eventurum metuerat; ipse usque in vivis est, pueris extraurbanis valde gratus haud tamen raro ludibrio est, præterea etiam diebus Solis atque feriatis cantor popularis in templis fungitur.
De Silver nihil amplius accepimus. Formidabilis hic navita cum uno crure, denique ex theatro vitæ meæ penitus excessit; tamen asserere non dubitabo eum cum sua Æthopica uxore, psittacoque Flint, certe usque alicubi beatam agere vitam. Ita saltem sperandum arbitror, enimvero, beatæ ac tranquillæ vitæ supernæ, perexigua spes videtur ei affulgere.
Lateres argentei armaque Flint, quoad sciam, usque eo loco iacent, quo ipse ea defodit; certum quoque est, quantum ad me attinet, ea illic relictum iri. Iugum boum cum remulcis me non iterum in eam exosam, Diis et hominibus maledictam insulam retrahere possent; pessimaque somnia, quæ unquam mihi incidunt, ea sunt, quibus murmur fluctuum eius littoris impingentium mihi audire videor; aut quum acutam vocem psittaci Flint vagientem audire mihi fingo, “Nummi octonarii!”
Finis.
Transcriber’s notes
Some changes were made in the layout, obviously because of the conversion into eBook doesn’t allow keeping the exact same layout, and also occasionally for the sake of consistency: some drop caps were added where they were obsiously missing, and the numbering of the footnotes were redone, as the system used was sometimes faulty. Some other changes in the layout were made when it could improve legibility and consistency of the document structure.
The following typos/errors were corrected from the printed version:
Proœmium
Quin, nonnuli haud dubitant → Quin, nonnulli haud
\ dubitant
Quum vero nobis persusissimum → Quum vero nobis
\ persuasissimum
quoquæ litteris committam → quoque litteris committam
ipsi non exscriperunt → ipsi non exscripserunt
dacrymam scriperunt → dacrymam scripserunt
hæc iteram memorabo → hæc iterum memorabo
scriebebant magistri sub → scribebant magistri sub
actoritatem Germanorum → auctoritatem Germanorum
partictulares autem gentium → particulares autem gentium
dicimus et scribimas → dicimus et scribimus
quasi de quantitate littere → quasi de quantitate
\ litteræ
Romanus dein subiiungit → Romanus dein subiungit
exscriperunt, quod et nos → exscripserunt, quod et nos
Sonus hic sine dubitatine → Sonus hic sine dubitatione
superstitio thelogorum → superstitio theologorum
tantam maiusculas → tantum maiusculas
chartula muliercula → chartula, muliercula
ἑξὴκοντα → ἑξήκοντα
C. Cæsarum ipsum → C. Cæsarem ipsum
’Cum legionibus → ‘Cum legionibus
n suas particulas → in suas particulas
xerí(ts) hujc ób → xerí(ts) | hujc ób
abi z sonus → ubi z sonus
charm, quidem scribunt → charme, quidem scribunt
c transcripserunt; → c transcripserunt:
Caput I
nonnulos soccos → nonnullos soccos
lesæ civilitatis → læsæ civilitatis
Caput II
Caput. II → Caput II
halitus eius in ære → halitus eius in aere
in cumalum iacta sunt → in cumulum iacta sunt
saluta o res → salutatores
ientacu-culum sibi dapinatum → ientaculum sibi dapinatum
levæ manus deficientibus → lævæ manus deficientibus
Caput III
gravi pondore → gravi pondere
Caput IV
multa passum centena → multa passuum centena
cadvere navarchi → cadavere navarchi
coria,cea → coria-cea → coriacea
Caput V
alloquabatur mendicum → alloquebatur mendicum
vicum detullissemus → vicum detulissemus
Vox quædem → Vox quædam
Caput VI
quacunqe → quacunque
thesaruum si vel → thesaurum si vel
nec caudem → nec caudam
Nunc vero, inquit Spectabilis → “Nunc vero,” inquit
\ Spectabilis
semicrude et celiæ → semicrude et cœliæ
rursum in pulvinarium; → rursum in pulvinarium;”
designatum “Spy Glass.” → designatum “Spy-Glass.”
humero Spy Glass → humero Spy-Glass
sum, Acciemas nobiscum → sum. Acciemus nobiscum
Caput VII
fuisse verosi-simile est → fuisse verosimile est
collem Spy Glass vocatum → collem Spy-Glass vocatum
Caput VIII
innocentia Longi Iannis → innocentia Longi Ioannis
“Debitum!” exlamat. → “Debitum!” exclamat.
manuque ad capronas sublato → manuque ad capronas
\ sublata
visu evanuit. “Bonus ille vir est → visu
\ evanuit.
“Bonus ille vir est (new paragraph)
Caput X
prope me censedit → prope me consedit
“iam sciemus. → “iam sciemus.”
Caput XIII
Pars tertia. → Pars tertia
nonnulos insontes → nonnullos insontes
Caput XIV
cum clamore subvolat → cum clamore subvolavit
Etenim Iannes → Etenim Ioannes
quædem quinquagenûm → quædam quinquagenûm
Caput XV
hodierum usque diem → hodiernum usque diem
verba hac → verba hæc
Caput XVI
sine arduo lobore → sine arduo labore
dedere oportere,quod → dedere oportere, quod
apud Fontenoy → apud Fontemnovum (the name was
\ translated further in the text)
Caput XVII
fleximus Nunc → fleximus. Nunc
solventes eius singillonem → solventes eius singillionem
Caput XIX
temperati brisei → temperati brisæi
Caput XX
pernicitate vallos trascendit → pernicitate vallos
\ transcendit
“Si Abraham Gray — ”suscipit → “Si Abraham Gray —”
\ suscipit
Caput XXI
responded Joyce. → respondit Joyce.
pocillum brisei → pocillum brisæi
Caput XXII
Pars V. → Pars quinta
quin et pursuadere mihi → quin et persuadere mihi
pedum. me et navarcho → pedum, me et navarcho
quidquid-tentaverimus. ad → quidquid tentaverimus, ad
hauo raro enim → haud raro enim
Caput XXIII
inclinita ac demissa voce → inclinata ac demissa voce
facile intelexi iurgia → facile intellexi iurgia
Caput XXIV
æstu rerecedente → æstu recedente
Mizzen-mast Hill → Mizzenmast Hill
Caput XXV
contemplante,navi → contemplante, navi
omnium generu m → omnium generum
ac retorsum lapsabat → ac retrorsum lapsabat
lagenæ vacuæ voluta-tabantur → lagenæ vacuæ volutabantur
Caput XXVI
quantum ad me altinet → quantum ad me attinet
futurum ut reveviscant → futurum ut reviviscant
Caput XXVII
denissimæ erant → densissimæ erant
me omnio non fefellit → me omnino non fefellit
profuturum existabam → profuturum existimabam
Caput XXIII
mihi asculta → mihi ausculta
aliquid hic sablateat → aliquid hic sublateat
Caput XXIX
ibellus carminum → libellus carminum
denum dierum portionibus → denûm dierum portionibus
Ioannes,’ excipit → Ioannes,” excipit
Caput XXX
membra cuiusdem familiæ → membra cuiusdam familiæ
Caput XXXI
incomprehensibil modo → incomprehensibili modo
erant aggraviti → erant aggravati
Silver et ego sequabamur → Silver et ego sequebamur
virentibus veneis → virentibus vineis
Caput XXXII
‘celsæ arbores,’ inquibat → ‘celsæ arbores,’” inquibat
gratia illlus rei → gratia illius rei
facile lebegam → facile legebam
Caput XXXIII
scelio es aque impostor → scelio es atque impostor
Bunione, ais tu?” → “Buniane, ais tu?”
“Ben, Ben, mutiebat → “Ben, Ben,” mutiebat
Maiorisestque → Maioris estque
musculi memborum eius → musculi membrorum eius
Caput XXXIV
sua Æthopica uxore → sua Æthiopica uxore
AD Normandie
Région Normandie