Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 33: Caput 33

Casus Reguli.

Nunquam in terrarum orbe tanta eversio contigit. Quisque horum sex, acsi ictus fuisset, parebat. Plaga, quoad Silver, fere illico cessavit. Etenim cuncta eius mentis cogitata ad summum semper erant intenta, tamquam cursoris equi, adversum eam pecuniam; momento temporis ipse plane occidit;[1] attamen haud confessus, sibi confestim temperavit, ac proposita sua, antequam cæteris conscientia frustrationis illuxisset, mutavit.

“Iacobelle,” mihi susurravit, “sume hoc, maneque firmus in casibus fortunæ.”

His verbis mihi sclopellum tradidit geminatum.

Simul etiam incepit iter ad septemtrionem prosequi, atque paucis gressibus scrobem inter nos duos et cæteros quinque reliquit. Tum me contuitus est nutu addito, quasi dixerit: “En effugium angustum,” ut et ipse autumabam. Contuitus suus iam erat amicus; ego vero tam graviter ferebam has mutationes consiliorum tam crebras, ut illi susurrarem: “Ergo iam iterum partes mutavisti?”

Nullum ei tempus vacabat ad respondendum. Piratarum unus post alterum in cavum desiliebant cum clamoribus et maledictis, ac digitis fodicare cœperunt, tabulis disiectis. Morgan reperit unum aureum. Hunc ille manu sustollit cum cataracta imprecationum ac maledictorum. Fuit autem hic nummus duarum ginearum, qui pro momento inter eos circumferebatur.

“En duas gineas!” balabat Merry, minaciter obtendens Ioanni Silver. “En tua septingenta millia librarum, nonne! Tu præclarus ille es vilipactor, nonne? Tu ille es, quem nihil unquam fefellit, vaferrime glebo!”

“Fodicate modo iuvenculi,” ait Silver collectissima impudentia; “reperietis bunia,[2] nec ego id mirarer.”

“Buniane, ais tu?” repetit Merry cum vagitu. “Sodales, auditisne istud? Ego vero aio vobis, illum ibi stantem probe scivisse hæc inde ab initio. Intuere modo vultum eius, videbitisque hæc ibi descripta.”

“A, Merry,” notat Silver, “iterumne navarchiam petis? Tu certe alta appetis.”

Modo tamen omnes ad unum partes Merry tuebantur. Denique omnes cœperunt e cavo proserpere, candenti ira retrospectantes. Unum interim animadverti, quod nobis arridebat: cuncti ex adverso latere Silver ex cavo excesserunt.

Sic itaque stabamus, duo ex uno latere, quinque ex altero, cum cavo inter nos, nec quisquam ita incaluit, ut impetum primus intentaret. Silver minime se movit; ipse illos observabat erectus, cum sua gralla; tamque sedatum se præbebat, quam unquam eum videram.

Tandem Merry existimabat oratiunculam usui futuram.

“Sodales,” fatur, “duo nonnisi eorum illic sunt; unus eorum senex ille mancus est, qui nos omnes huc devexerat per errorum ambages; alter autem ille catulus, cuius cor eruere cupio. Nunc itaque, sodales —”

Simul manum tollebat, vocemque levabat, impetum sine dubio parans. At eodem ictu oculi, puff! puff! — tres ictus sclopetorum resonabant e dumeto. Merry præceps in fossam decidit; ille cum ligatura, turbinis instar versabatur, ac per totam suam longitudinem iuxta priorem labitur mortuus, usque palpitans; reliqui autem tres, quantum pedes eos ferre poterant, diffugerunt.

Ioannes Longus dicto citius gemino sclopello iaculatus in luctantem Merry edidit; atque ut moribundus oculos in eum ultimo nisu sublevavit, hic, hic, “Georgi,” inquit, “tuum negotium me diremisse existimo.”

Eodem puncto temporis medicus, Gray, atque Ben Gunn nobis se iunxerunt, usque fumantibus sclopetis e myristicis egressi.

“Prorsum!” clamat medicus. “Citato gressu, iuvenci. Præpediamus eos ante nauculas.”

Itaque celeri gressu nos itineri dedimus, pectore tenus inter dumos luctantes.

Haud est cur moneam Silver nobis sedulo se iunxisse. Conatui eius, ut ope suæ grallæ arbusta ac frutices persultabat, ut nervi ac musculi membrorum eius pæne rumpi viderentur, homo integer haud æqualis esset quod et medicus confirmabat. Ut res tum erant, ipse circiter tricenis ulnis nobis posterior erat, ac prope ad suffocandum, quum marginem descensus attigimus.

“Medice, eò aspice!” appellat denique medicum, “nihil properandum!”

Ita prorsus, nulla erat causa properandi. Loco aliquo apertiori plani editi conspiciebamus superstites usque ea quá cœperant currentes, rectá adversum Mizzenmast Hill. Nos iam præverteramus eos a naviculis; quapropter nos quatuor consedimus ad capiendam quietem, dum Ioannes Longus vultum tergitans, per otium nos subsequebatur.

“Gratias tibi ex corde habeo, medice,” ait tandem. “Tu quidem, ut opinor, tempori advenisti angustissimo et mihi et Hawkins. Itaque is tu es, Ben Gunn!” subiungit. “Tu certe præclarus quis es.”

“Sum Ben Gunn, is ego sum,” respondit eremicola, torvis motibus suam confusionem celabundus. “Atque,” post longam moram subiunxit, “Ut vales, Here Silver? Valeo mediocriter, existimo te dicturum.”

“Ben, Ben,” mutiebat Silver, “vel meminisse quam me fefelleris, dolet.”

Medicus ad afferendam dolabram, quam rebelles in sua fuga abiecerant, Gray misit, atque interea, dum ad planitiem per otium descendebamus, medicus paucis verbis narrabat, quid interea gestum sit. Eventus hi erant, qui Silver ex intimis cordi erant, atque quorum heros erat malesanus Ben Gunn ab initio ad finem.

Ben tempore longarum in insula suarum peregrinationum invenit sceletum — hic eum disiecit; etiam thesaurum invenit, eumque effodit (eius dolabræ manubrium iacebat in fossa fractum); ipse is fuit qui thesaurum propriis humeris, multiplici itinere solitario ac tædioso a radicibus magnæ pinus in speluncam, comportavit, quam in bicorni colle anguli repererat, Insulæ aquilonari, ibique in tuto iacebat repositus e duobus mensibus ante adventum “Hispaniolæ.”

Postquam medicus hoc secretum pomeridie assultus ab eo elicuerat, atque cum postridie animadvertit pulvinarium desertum, adivit Silver, mappam ei dedidit, utpote nullius pretii — dedidit etiam suppetias, siquidem penu Ben Gunn affatim abundabat salita carne caprina, quam ipse saliverat — dedidit cuncta et omnia, ut e vallatione in locum tutum in bicorni colle se recipere posset, eoque modo et a febribus abesset, et thesaurorum custodiam susciperet.

“Quod ad te, Iacobelle, attinet,” inquit, “egi corde meo adversante, feci tamen quod optimum iis iudicavi, qui in officio permanserunt; quodsi vero tu non ex iis fueris, cuius culpa id factum est?”

Eo mane, quum intellexisset me participem futurum esse eius terribilis frustrationis, quam ipse seditiosis præparaverat, ad speluncam usque cucurrit, Spectabilemque ibi ad custodiendum navarchum relinquens, Gray atque eremitano accersitis, iter insulam oblique traiiciendi aggressus est, ut ad pinum interesset. Mox tamen intellexit nostras partes sibi superiores futuras; quum vero Ben Gunn pedibus plurimum potuerit, eum præmisit in aciem ad tentandum quid solus præstare posset. Tum illi cogitatio incidit tentandi quid per sensum superstitionis eorum assequi posset, qui sibi olim sodales fuissent; is ita bene rem gessit, ut medicus atque Gray advenirent, iamque essent in insidiis, quum venatores thesauri eo pervenerunt.

“A,” inquit Silver, “insignem existimo fortunam Hawkins apud me habuisse. Tu certe senem Ioannem neci tradidisses, mi medice, prorsus nulla eius ratione habita.”

“Prorsus nulla ratione,” respondit Dr. Livesey animo hilari.

Interea pervenimus ad lenunculos. Medicus unum horum dolabra sua confregit, tum omnes nos in alterum inscendentes, iter ingressi sumus, ut via aquatica ad Septemtrionalem Influxum perveniremus.

Iter hoc erat octonûm aut novenûm milliariorum. Silver, quamquam lassitudine iam fere confectus erat, ad remum delegatus est, uti cæteri nostrum, nec multo post late sulcabamus salum tranquillum. Mox ex angustiis elabentes, campsatoque promontorio Insulæ meridiano orientali, circum quod quadriduo ante “Hispaniolam” ductavimus.

Ut prætervehebamur bicipitem collem, videre nobis licebat atro ore hiantem speluncam Ben Gunn, staturamque alicuius adstantis, sclopeto suo innitentem. Spectabilis is fuit, cui nos mucinio quassato salutem indicabamus, terque ei acclamavimus, cuius et Silver, tam ex corde quam nos, particeps erat.

Ternis milliaribus ultra, in ipso orificio Septemtrionalis Influxus, quid visui nostro se obversat, nisi ipsa “Hispaniola,” per se sola fluitans. Æstus proximus eam sublevavit; atque si graviores venti, aut astus vehementior, suborti essent, ut in meridiano pulvinario solebant, nunquam eam conspexissemus, aut fractam eam reperissemus, a nobis nunquam reparandam. At vero in præsenti statu nihil magnopere desiderabatur, nisi velum princeps comperimus dirutum. Itaque nova ancora obtenta, iactaque in aqua binûm aut ternûm ulnarum est. Hinc mox iterum discessimus, et ad Rum Cove remigavimus, locum, thesaurario Ben Gunn proximum; ac tum Gray lenunculo solus ad “Hispaniolam” reversus, in ea excubiturus pernoctavit.

Acclivitas lenis ducebat a littore ad antrum. In summitate nos Spectabilis excepit. Erga me ipse affabilem humanumque se præstitit, nec de meo effugio quidquam memoravit, sive ut laudem, sive ut vituperium. Ad salutationem Silver parumper erubuit.

“Ioannes Silver,” ait huic, “tu flagitiosissimus scelio es atque impostor — monstrum impostorum. Dictum mihi est, me lege te non prosecuturum. Esto, non te prosequar. Verum collo tuo mortui tamquam lapides molares impendent.”

“Habeo tibi gratiam intimam, mi Here,” respondit Ioannes Longus, iterum data salute.

“Quínam tu mihi gratiam reddere audes!” clamat Spectabilis. Ex mea parte derelictio officii mei est infida. Sta retro!”

Post hæc omnes ingressi sumus speluncam. Locus hic erat amplus, aere perflatus, cum scatebra lacunaque lymphæ claræ, filicibus umbrosus. Solum erat arenosum. Ante flagrantem ignem iacebat Smollett, Navarchus; in angulo autem remotiori cumulos animadverti nummorum, atque quadratula e quadrilateralibus auri laterculis pone cumulos. Hic erat thesaurus Flint, ad quem reperiendum ex tam longinquo veneramus, cuiusque pretium iam vita septemdecim ex “Hispaniola” hominum solvimus. Quot vitis eius comparatio constiterit, quanto sanguine ac luctu congestus sit; quot bonæ naves in alto pessum actæ, quot viri fortes oculis ligatis petaura perambulaverint, quot ictus tormentorum, quanta mendacia, turpitudines, quales crudelitates exsertæ fuerint in eo thesauro comparando, fortasse nemo vivorum dixerit. Attamen usque tres superstites erant in ea insula — Silver, senex Morgan, atque Ben Gunn — quorum quisque particeps horum flagitiorum fuerat, ut et quisque eorum participationem in præmio frustra speraverat.

“Intra, Iacobelle,” invitat me navarchus. “Tu probus puer es, Iacobelle, tuo proprio modo et cursu; non tamen futurum arbitror ut ego et tu mare iterum una navigaturi simus. Tibi nimio plus a cunctis favetur ut mihi gratus esse possis. Tune is es, Ioannes Silver, quæ fors te huc adducit, mi homo?”

“Ad munera mea obeunda reveni, mi Here,” respondit Silver.

“A!” refert navarchus, nec quidquam plus.

Quantum cœnæ ea vespera in medio omnium amicorum meorum habuerim; et quæ dapes eæ ex salita caprina Ben Gunn, qualiaque bellaria cum lagena veteris vini ex “Hispaniola!” Certum equidem existimo nullos unquam lætiores ac præ me beatiores exstitisse. Insuper et Silver hic erat, retrorsum sedens, semper paratus ad prosiliendum siquando res postularet, nunc extra lumen ignis, sed ex sententia epulatus, quin et risui se miscens — ille ipse blandus, civilis, obsequens nauta, qualis olim, tempore nostræ profectionis, esse solebat.

1. Occido, 3, -di, -casum, proprie dicitur de sole; latiori
\ tamen sensu frequentissimum verbum comicorum, adhibitum
\ in catastrophis, h. e., quum summæ spes et exspectationes
\ aliquo improviso interventu adversæ fortuna, subito
\ collabuntur, uti:

Hem, astutia! quodsi quiessem, nihil evenisset mali:
Sed eccum, ipsum video: óccidi.
P. Terentius Afer, Andria, 3, 4, 25-26.

Tr. imo ita ea quidem antehac erat;
Nunæ nobis hæc omnia exciderunt, Simo.
Si. Quidum? Tr. ita oppido occidimus omnes, Simo.
M. Att. Plautus, Mostall. 3, 2, 43, 44.
2. Bunium, ii, verbum Græcum Plinii Secundi, Maioris estque
\ planta tuberifera, cuius tubercula sunt esculenta.