Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 32: Caput 32

Venatus Thesauri: Vox inter Arbores.

Partim quod animi horum necdum se ex accepta depressione luctuosa receperant, partim ut Ioanni Silver ægrotisque copia quietis daretur, quamprimum oram ascensus attigerant, omnes consederunt.

Elata planities adversus occiduum inclinabat, et e loco, ubi morabamur, ad utramque manum prospectum præbebat latissimum. E regione nobis, supra vertices arborum, sub oculis nobis erat Promontorium Sylvestre, undis incinctum; ultra non solum despeximus in pulvinarium Insulamque Sceleti, sed vidimus — ultra ipsam linguam, orientalesque soli depressiones longe patens apertumque mare ad orientem. Nobis rectá impendebat Spy-glass, passim variegatus singulis pinibus, alias autem præcipitiis opacus. Nullus prorsus audiebatur sonus, præter murmur longinquorum fluctuum undique surgens, atque strepitus innumerorum e dumetis insectorum. Nullum vivum, nullum velum in mari; immensitas ipsius prospectus augebat sensum solitudinis.

Silver, ut illic sedebat, acu sua magnetica situm æstimabat probabilem.

“Tres hic sunt ‘celsæ arbores,’” inquibat, “circiter recta linea ab Insula Sceleti. ‘Humerum Spy-glass’ puto inferiorem illum locum indicare. Ludus modo puerilis erit rem illam invenire. Pæne vellem prius prandere.”

“Equidem haud sum tam avidus,” mutiebat Morgan. “Flint mecum volvens eum fuisse puto — eum puto me sic enervasse, ac mihi os oblevisse.”[1]

“Atqui, mi fili,” refert Silver, “grates Diis habeto quod is non in vivis est.”

“Turpis ille diabolus fuit,” clamat alter pirata cum horrore; “quin et vultu cæruleo insuper!”

“Talem eum canneus reddidit,” subiungit Merry.

“Caruleusne? sic et ego existimo, cæruleum eum fuisse. Probum est verbum.”

Inde ex quo sceletum repererant, submissius continuo sermocinabantur in eum ordinem cogitationum illapsi, ac modo pæne susurro colloquebantur, ita ut sonus sermonum suorum silentium sylva vix turbarent. Protinus ex ipso meditullio arborum, rectá ante nos, vox tenuis, sublata ac tremula insonuit in notissimam melodiam verbaque:

“Quindeni viri super cistam mortui –
Io-ho-ho, lagenaque cannei!”

Nunquam ego vidi homines tanto terrore perculsos, quam hi erant piratæ. Color ex sex vultibus dissipatus est, quasi e cœlo ictis; aliqui in pedes consiliverunt; alteri alteros unguibus petiverunt; Morgan humi se contraxit.

“Flint is est, —!” clamat Merry.

Canticum interim tam subito cessavit quam incepit — diffractum fortasse diceres, medio quodam numero, acsi quis palmo os canentis occlusisset. Quandoquidem vox e longinquo, per clarum aerem inter comas arborum penetraverat, mihi quidem suave ac dulce sonabat; eo magis curiosus mihi videbatur eius in sodales meos effectus.

“Euge,” fatur denique Silver, non sine magno conatu cogens verba per livida sua labia, “id minime convenit. Assurgite ad procedendum. Initium hoc male ominatum est, etsi vocem nomine appellare nequeam, tamen ea ab aliquo se diversante proficiscitur — ab aliquo qui caro et sanguis est, nec dubium.”

Facultas audendi dum loquebatur sibi rediit simul cum quodam vultus colore. Iam et sui cœperant ei aures præbere, ac sensim etiam ad se rediverant, quum eadem vox iterum erupit — nunc tamen iam non cantilans, sed quasi querule lamentans ac submisse e longinquo, quam vocem cava Spy-glass etiam languidius reverberabant.

“Darby M’Graw,” vox gemebat — sic enim vox disertissime reddi potest — “Darby M’Graw! Darby M’Graw!” iterum iterumque: dein paullo exsurgens, atque maledicto, quod repetere non lubet; “Supporta canneum, Darby!”

Piratæ hæserunt, acsi pedes eorum radices egissent, oculi e capitibus prominebant. Longe post quam vox cessavit, hi luminibus terram contuebantur.

“Id rem iam præter dubium decernit!” suspirat unus. “Eamus!”

“Hæc eadem erant ultima sua verba,” gemebat Morgan; “ultima verba citra sepulcrum.”

Dick sua Biblia prompsit, preces exinde recitabat. Is enim mediocriter institutus erat, antequam se mari commisisset, et in societatem pravam incidit.

Silver necdum erat subactus. Dentes eius in ore concuti audivi; se tamen necdum dedidit.

“Nemo quisquam in hacce insula nomen Darby unquam audivit,” mutiebat ipse, “præter nos, qui modo hic sumus, prorsus nemo.” Ac tum magno conatu subiunxit: “Socii nautæ,” inquit, “ego gratia illius rei potiundæ hic sum, nec ego a quoquam frustrabor, sive homine, sive diabolo. Flint ego nunquam timebam vivum, ac modo, per Deorum fidem, comminus eum excipiam mortuum. Septingenta librarum argenti millia iacent hic vix ad quadrantem milliarii longe a nobis. Quandonam quispiam ingenuorum fortunæ tergum vertit totidem centussibus, timore temulenti senis nautæ, cum bucca cærulea — et huius quidem mortui?”

Nullum tamen indicium recuperatæ fortitudinis ex parte suorum apparebat; quin potius terror gliscere augerique videbatur e verborum suorum irreverentia.

“Tempera tibi Ioannes,” fatur Merry. “Adversari manibus noli.”

Reliqui etiam plus conterriti erant, quam quod respondere auderent. Cuncti iam diffugissent, si ausi essent, pavor eos continuit, et in societate Ioannis, quasi audacia eius sibi prodesset. Ipse, ex sua parte, propriam formidinem satis apte debellavit.

“Aisne tu manes? Ita, fortasse,” ait ille. “Est tamen hic aliquid mihi minus clarum. Echo audiebatur. Nemo equidem unquam vidit manes cum umbra; ergo scire velim, quid ipse sibi cum echo comite velit. Hoc naturæ certe congruum non est.”

Ratiocinatio hæc mihi quidem satis imbecillis videbatur. At nemo quisquam dixerit quid potissimum afficere possit superstitiosum, nec proinde satis mirari poteram quum viderem Georgium Merry magnopere levatum esse.

“Ita sane hoc est,” refert ille. “Nec dubium quin tu inter humeros caput probum geras. Iam de navi sodales! Caterva hæc in deviis est, certo opinor. Equidem casu de hac re cogitavi, vox Flint similis erat, vobis hoc concedo, at nunc, iam omnibus perpensis, tamen manifeste absimilis fuit. Alterius cuiuslibet voci erat similior — similior potius —”

“Per Herculem, Ben Gunn!” boat Silver.

“Ita vero, is hic fuit,” exclamat Morgan, in genua consurgens. “Ben Gunn is fuit!”

“Verum, nonne, id parum refert nunc? quærit Dick. Ben Gunn corpore haud plus hic præsto est quam Flint.”

Veteriores tamen verba eius cum contemptu exceperunt.

“Enimvero Ben Gunn nemo curat,” suscipit Merry; “vivum aut mortuum nemo eum in ullo pretio habet.”

Mirum relatu est, quam subito hi ad se rediverint, quamque cito etiam naturalis color in eorum vultus reverterit. Mox sermocinari inter se cœperunt alternis auscultandi intervallis; nec multo post, quum nullum sonum audirent, ferramentis in humeros sublatis, iterum se itineri dederunt, Merry cum acu magnetica Ioannis Silver antecedens, ut eos recto tramite contineret. Effatum eius verum erat: vivum aut mortuum Ben Gunn nemo ullo in pretio habebat.

Solus Dick usque sua Biblia tenebat, itansque circa se speculabatur obtutu timidi; nemo tamen illi compatiebatur, quin Silver eum etiam iocis lacessebat, ut æquo cautiorem.

“Nonne te monui?” affatur eum. “Monui te, inquam, Biblia tua te mutilavisse et corrupisse. Si itaque id, in quod iuretur non valet, quid existimas, quanti id a spiritu fieret? Sane nihili!” Hic dictis robustis suis digitis crepitabat, ac paulisper grallæ innixus remorabatur.

At Dick nulli solatio cessit; ac mihi quidem paullo post clare constare cœpit iuvenem ægrotare incipere; febris enim, quam Doctor Livesey prædixerat, æstu, virium exhaustione, impetu superiorum eventuum, magis ac magis ingravescere cœpit.

Ambulatio in hac planitie edita patula et amœna erat; via nostra paullulum etiam declivis erat, etenim, ut supra memoravi, planities edita ad occiduum parumper declivis erat. Pinus hic iam sparsæ erant, altæ æque atque humiles; arboreta myristicorum atque azalearum plagis latioribus divisa erant, quæ spatia ardore solis erant exusta. Quandoquidem iter nostrum ad caurum direxeramus per transversam insulam, ex una parte propius accessimus ad humeros Spy-glass, ex altera prospectus noster adversum sinum occiduum continuo magis pandebatur, in quo ego quondam in carabo volvebar et agitabar.

Primam arborem celsam iam attigimus, sed ea indicio acus magneticæ, erronea erat. Idem valebat de altera. Tertia e dumeto circa prope ducentos pedes eminebat; gigantem eam vegetationis dixeris cum rubente trunco, qui sua amplitudine casam prope æquabat, tamque ampla umbra in circuitu, ut sub ea centuria militum se exercitare posset. Statura eius longe conspicua erat in mari et ad ortum et ad occasum, atque in mappa indicio navigationi inseri poterat.

Verumtamen non adeo magnitudo eius sodalibus meis se commendaverat, quam potius cognitio, quod septingenta millia librarum aureorum alicubi sub eius late pansa umbra erant defossa. Memoria pecuniæ, ut propius accedebant, priorem suum terrorem omnino absorpsit. Oculi eorum intra capita ardebant; gressus sui celeriores ac leviores fiebant; totus eorum animus spe eius fortunæ devinctus erat, atque excessus voluptatesque omnimodæ totius suæ vitæ secuturæ, quemque eorum exspectantes illic latebant.

Silver gralla fultus claudicabat grunniens, naribus patulis ac tremulis; furiosi instar maledicebat, si quo casu musca in æstuantem resplendentemque vultum insedit; funem, quo me deligatum tenebat, subinde sæve vellicabat, oculosque suos quandoque obtutu mortifero in me convertit. Ipse certe nullus conabatur cogitationes celare suas, et ego, profecto, tamquam e libro, facile legebam. Auro tam proximus cuncta prorsus oblivioni tradebat; suum promissum, monitumque medici, iam res erant præteritæ; nec ego dubitare quibam quin ipse speraret se iam thesauro potiri posse; “Hispaniolam” se exquisiturum, reperturum, noctuque conscensurum, cunctos bonos in insula iugulaturum, seque flagitiis ac divitiis cumulatum, ex insula soluturum.

Perculsus his terroribus, iter cum venatoribus thesauri pari passu sustinere vix quibam. Semel iterumque concidi; tum id fieri solebat ut Silver funiculum sæve soleret vellicare, meque mortiferis intueretur aspectibus. Dick, qui interim relictus pone nos itabat, agmenque claudebat, secum ipso loquebatur partim precatus, partim maledicens, ut febris sua augebatur. Ad ærumnam meam etiam hoc accedebat, coronidem autem imponebat recordatio tragœdiæ, quæ olim in ea planitie elata agebatur, quum impius ille pirata vultu cærulo — is nempe, qui Savannæ, pro ampliori potu clamitans interiit — illic sex suos criminum socios propria manu trucidasset. Nemus hoc, quod nunc tam erat tranquillum, necessario vagitibus resonabat, ut mecum cogitabam; quin etiam cum cogitatione eiulatus ipsos mihi audire videbar.

Nunc iam ad extremas oras dumeti attigimus.

“Evoé, sodales, cuncti uná!” vagiebat Merry, ac primi se in cursum dederunt.

At subito, vix denis ulnis illinc, vidimus eos consistere. Clamor submissus audiebatur. Silver acceleravit gressus, extrema sua gralla, tamquam obsessus fodicans, ac iam proximo momento et ego, et ipse substitimus.

Ante nos hiabat cavum amplius, non perrecens, latera enim iam conciderant, atque a fundo iam herbæ cœperant germinare. In eo manubrium fractum dolabræ iacebat, partesque fractæ cistarum ex tabulis dispersæ videbantur. In una harum tabularum stigma inustum vidi, “Walrus” — nomen navis Flint.

Iam clare constabant omnia. Latebra inventa et compilata est — septuaginta millia librarum evanuerunt!

1. Os oblinere, sublinere, comicorum est, valetque idem ac
\ decipere, defraudare, aliquem ludere, fallere:

Mi. Male vale male sit tibi. Quid ego faciam? Maneam, an
\ abeam? siccine mihi esse os óblitum?
M. Attius Plautus, Corr. 4, 4, 33.