Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 31: Caput 31

Venatura Thesauri. Notoria Flint.

“Iacobelle,” me affatur Silver, quum soli eramus, “si ego vitam tuam servavi, tu servasti meam, nec ego id unquam obliviscar. Etiam uno cornu oculi animadverti medicum ad effugiendum te provocasse, id ipse vidi; sed et vidi te id facturum negasse, et hoc palam, ut et audiri posset. Iacobelle, hoc tibi in accepta referetur. Hæc est prima scintilla spei, ex quo assultus nos fefellit, et eam tibi debeo. Nunc vero, Iacobelle, istam thesauri venaturam aggressuri sumus, et hoc quidem mandato obsigillato, quod quidem ego non amo, tamen oportebit nos una hærere, quasi tergum tergo, quo colla nostra a patibulo, etiam fato fortunaque adversantibus, servabimus.”

Eodem tempore unus e caterva ab igne significabat ientaculum esse paratum, unde nos paullo post in arena discumbentes, buccellatis suillaque nos pascentes divertebamus. Hi tantum excitaverunt ignem, ut bovi assando sufficeret, unde tantus calor emanabat, ut sub vento tantum, et hoc non sine cautela appropinquari posset. Eodem prodigo animo ter tantum coxerunt, quantum absumere possemus, quorum unus, iam satur, reliquias, inani risu igni iniecit, unde flammæ, insolito hoc fomento suscitatæ in sublime eiaculabantur. Ego quidem nunquam in omni vita mea vidi homines crastini diei tam improvidos, qui in dies viverent, quod haud aliter eorum vitæ rationem describere queam. Quid autem dicam de pessumdato cibo, ac de dormientibus excubitoribus? qui quidem assultus facere satis audebant, ibique rem finire, satis tamen clare perspexi quam ii pro diuturna vita castrensi inepti essent.

Quin ne Silver quidem esitans, cum Navarcho Flint in humero, eorum disperdendi incuriam vel verbo quidem reprehendendam putavit. Hoc autem eo magis demirabar, quod eum nunquam tanta vafritie, quam modo, se gessisse cognoveram.

“Euge, sodales,” fatur denique, “fortunatum est vos habere Barbecue, qui provideat vobis isthoc capite. Iam habeo quod obtinere satagebam. Utique illi habent navim. Ubinam habeant, necdum scio; simul tamen atque in thesaurum incidemus, discurrendum nobis erit ut reperiamus. Ac tum, sodales, nos, quorum in potestate linter fuerit, illis præstabimus.”

Sic pergebat sermocinari, dum bucca eius fervido tumebat larido; sic eorum spem ac fiduciam restauravit, atque, plus quam suspicor, suam quoque suffulsit.

“Quod ad obsidem attinet,” pergit ipse, “hoc erat suum ultimum colloquium, ut puto cum iis, quos ipse tantopere amat. Novis sum potitus, quæ ei in acceptis habeo; at hæc præterita ac finita iam sunt. Iam eum, quum in venaturam thesauri prodiverimus, nobis adiungam, continere enim eum volumus, tamquam aurum eiusdem ponderis, ac, mementote, siquo casu eveniat, interim vero, semel thesauro navique potiti, de Hero Hawkins verbis disseremus, dabimusque ei partem sibi obtingentem, sine dubio, ob tantam suam in nos voluntatem.”

Nec proinde erat mirum, si hi iam erecto erant animo. Contra, ego spiritu eram deiectissimo. Etenim si sua consilia modo explicita, prospero cederent exitu, haud erat dubitandum quin ea, iam bis proditor, etiam exsecutioni daturus esset. Ipse enim altero pede ab alterutris partibus stabat, nec ullo modo dubitandum erat, quin opes ac libertatem cum piratis eum longe potiores habiturum, quam nuda vita patibulum evadere, quo plus a nostris partibus ei sperandum haud erat.

Quin, etiamsi res ita evenirent, ut a Doctore Livesey adactus, fidem servare cogeretur, quantum etiam tum periculum nobis impendebat! Quod, et quam luctuosum illud foret momentum temporis quum suspiciones suorum in certitudinem mutarentur, nobisque pro vita decertandum esset — ipse mutius, ego vero puer — contra quinque fortes agilesque nautas!

Adde his geminam sollicitudinem, ænigma, quod agendi rationi meorum amicorum usque impendebat; quod vallationem deseruerint inexplicabili mihi modo; quod mappam dediderint tam incomprehensibili modo; aut, quod etiam minus intelligi possit, monitum medici ad Silver, “Cave tibi procellas, quum id repereris,” facile perspicies, quam exiguum gustum ad ientaculum attulerim, quamque turbato corde pone captores meos ad quærendum thesaurum itare cœperim.

Nos quidem aspectum curiosum præbebamus, siquis ad videndos nos adfuisset; omnes induti sordidis nautarum vestibus, cunctique præter me ad summum armati. Silver duo sclopeta sibi appensa gerebat, alterum a fronte, a tergo alterum — præter capidem gravem a lumbis pendentem, præterque sclopella in utroque sacculo tunicæ suæ cum quadrata lacinia. Ut nihil sibi a curioso aspectu deesset, Navarchus Flint in humero suo insidens, loquela nautica varia vocula effutiebat. Mihi circum lumbos funiculus erat circumplexus, cocumque marinum obsequens comitabar, qui extremum funiculum manu tenebat, iam manu soluta, iam mordicus validis dentibus comprehensum. Speciem certe præ me ferebam ursi saltatorii.

Cæteri variis modis erant aggraviti; aliqui dolabras palasque gestabant — quod hæc ferramenta, ut præ cunctis aliis rebus necessaria, iam ab initio de “Hispaniola” secum tulerunt — alii suilla, pane brisæoque in prandium erant onerati. Omnis apparatus, ut animadverti, e nostris suppetiis derivabantur, et hinc veritatem dictorum Silver priori nocte facile perspexi. Nisi enim cum medico pactum pepigisset, ipse suique, nave derelicti, coacti fuissent sola aqua, et ex venatu vitam suam tueri. Aqua iis haud satis sapivisset; rari nautæ venatu multum possunt; atque insuper, si penuria laborarent annonæ, pulverum usu parci fuissent.

Sic itaque instructi itineri nos dedimus — etiam helluo cum calvaria fracta, qui certe se in umbra continere debebat — ac palantes alter pone alterum, deorsum ad littus, ubi duo lenunculi nobis erant parati, qui et ipsi vestigia ferebant dementiæ ebriæ piratarum, alter sessibulo fracto, uterque autem in statu imparato, et inexhausto. Uterque nobiscum erat vehendus causa securitatis; et sic bifariam partiti, ex pulvinario nos itineri dedimus.

Ingressis iter sermo nobis incidit de mappa. Crux rubra, utique, ad ducendum nos nimia erat, regulæ autem directionum in tergo, uti audies, ambiguitatis non erant vacuæ. Hæ enim, uti lector forte meminerit, hunc in modum erant:

“Celsa arbor, humerus Spy-glass, una linea ad S. S. S. cum
\ O.
“Insula Sceleti O. cum M. O. atque O.
“Decem pedes.”

Celsa igitur arbor indicium præcipuum erat. Iam prorsus ante nos pulvinarium edita planitie ducentos aut tercentos pedes alta continebatur, cui e septemtrione attigua erat declivitas humeri Spy-glass, quæ inde ad meridiem iterum assurgebat in asperam ac præruptam altitudinem, quæ Mizzenmast Hill audiebat. Superficies editæ planitiei passim pinetis densioribus tegebatur variæ altitudinis. Hic et illic una alterave diverse speciei in quadraginta aut quinquaginta pedes super alias pinus assurgebat; at quæ ex his esset illa “celsa arbor” Navarchi Flint, haud aliunde quam in ipso loco, atque ex indiciis acus magneticæ dirimi poterat.

Attamen, quamvis sic res esset, quisque lenunculos insidentium sibi placentes singulas discernebat, antequam plus dimidii itineris emensi essemus, nec nisi Ioannes Longus micabat humeris, ad exspectandum eos admonens dum pervenissent.

Nos interim lente remigabamus, ne brachia intempestive defatigaremus, secundum præcepta Silver; ac post satis diuturnam navigationem, in ostiis secundi fluvii egressi simus — eius nempe, qui e sylvestri declivitate Spy-glass emanabat. Illinc ad laevum diversi, acclivitatem ad editam planitiem vergentem ascendere cœpimus.

Primum quidem grave ac palustre solum, ulvis, cæterisque plantis uvidæ terræ propriis haud parum impediebamur; verum collis sensim esse magis arduus ac silicosus cœpit. Ea profecto amœnissima pars insulæ erat, quam modo appropinquabamus. Genus genistæ graveolens, plurimique dumi ac frutices floridæ fere loco herbarum hic vegebant. Densa viridium myristicorum passim interspersa pinuum rubrarum truncis atque umbris virebant; illa cum his sua quæque aromata miscebant. Præterea et aer erat salubris et vivificus, quod sole ardente, ad reficiendos nervos nostros, miro modo sensus affecit.

Socii nostri se disperserunt in formam flabelli redacti, cursantes huc et illuc atque clamitantes. Circa medium, satisque a cæteris remoti, Silver et ego sequebamur — ego compescitus funiculo, ipse autem glaream flavam ac labidam gravi halitu sulcabat. Quin, subinde consultum duxi manum ei præbere, alioquin gressus eum fefellissent, ac resupinus de acclivi præceps cecidisset.

Hunc in modum circiter dimidium milliarii progrediebamur, atque iam oram editæ planitiei prope attigeramus, quum unus e primis ad lævum, eiulare quasi ex terrore, cœpit. Eiulatus post eiulatum ab eo profectus exaudiebatur, quum reliqui adversus eum concurrere cœperunt.

“Credibile non est,” ait senex Morgan, nos a recto prætercurrens, dicebat, “eum invenisse thesaurum, hic enim plane in ista summitate est.”

Sic profecto, ut et nos reperimus quum ad locum perveneramus; id aliquid omnino diversi erat. Ad radices cuiusdam peraltæ pinus, virentibus vineis intectus, quæ minora etiam ossa sustulerant, sceletus ibi iacebat humanus, iuxta autem indumenta dispersa in solo. Ut memini, primo obtutu corda omnium horror incessit.

“Nauta autem is fuit,” fatur Georgius Merry, qui cæteris audacior, propius accessit, centonesque accuratius inspexit. “Pannus dumtaxat marinus probus certe est.”

“Ita, sane,” interfatur Silver, “satis probabile; me iudice, certe hic episcopum non quæreres. At qui modus hic est ossium iacentium. Naturæ repugnat.”

Revera, secundo obtutu fingi non poterat cadaver in naturali situ esse suo. Tamen, si demas aliquam turbationem (opus fortasse avium eo vescentium, aut lente crescentium hederarum, quæ paulatim cadaver involverant), cadaver prorsus recte iacebat — pedes in unam porrecti plagam, manus vero supra caput, more urinatoris sublatæ, in contrariam partem.

“Mihi vero,” fatur nunc Silver, “casu venit in mentem, cæteroquin haud ita sagacem, certa quædam notio. Ecce acum magneticam; illud est summum culmen Insulæ Sceleti, quod dentis instar eminet. Velis modo situm collimando metiri linea, ab his ossibus ducta.”

Factum est. Cadaver recta adversum insulam iacebat, acus autem indicabat Ortum, Meridiano Ortum cum Ortu.

“Ita putavi,” refert cocus. “Indiciolum hoc est. Illic supra nostra linea est adversum Stellam Polarem, illinc ad lætificos centusses. At, Hercle, nonne defrigesco cogitatione de Flint! Hic unus est ex suis iocis, nec dubitetis. Ipse atque hi sui sex soli hic fuerunt; ipse singulos ad unum interfecit, atque hunc unum eorum huc vectavit, eoque ad acum magneticam disposito, ut indicio usus est; ut Dii meliora! Longa hæc sunt ossa, crines autem fuerunt flavi. A, is Allardyce videretur esse. Tune, Thomas Morgan, meministi Allardyce?”

“Quidni? sane memini,” respondit Morgan, “memini eum; is enim pecuniam mihi debebat, insuper etiam cultrum meum in siccum secum detulit.”

“Si iam cultros memoremus,” alter subiungit, “curnam suum circa hic iacentem reperimus? Flint non ex iis erat, qui sacculos nautarum everteret, aves autem, pro certo scio, eum intactum relinquerent.”

“Sic me Dius Fidius, ut hoc verum est!” clamat Silver.

“Nulla omnino res hic relicta est, fatur Merry, usque palpitans inter ossa, “ne vel teruncius quidem, ne vel pyxis quidem nicotianæ. Id mihi naturæ haud congruum paret.”

“Non, Pol, ne mihi quidem,” assentitur Silver; “nec naturæ consentaneum est, nec decet, ut tu mones. At vero, per Orcum, sodales, si Flint in vivis esset, locus hic tam mihi, quam vobis perquam caleret. Illi erant sex, et nos sumus sex, nunc vero nihil nisi ossa illi sunt.”

“Vidi eum mortuum, his ipsis luminibus meis,” inquit Morgan. “Billy mihi verba dedit. Iacebat autem ille libellis super palpebras.”

“Mortuusque? — ecquid? utique mortuus, ivitque deorsum,” aiebat ille cum ligamine; atque si unquam contigerit spiritum incidere, is Navarchus Flint esset. Eheu, homunculum misellum! sed male mortuus est, iste nempe Flint!”

“Ita certe fecit,” alter subiungit; “modo sævire solebat, modo pro canneo clamare, modo cantillare, “Quindeni viri,” erat eius sola cantilena, sodales; et verum etiam dico, nam ex eo die cantilenam eam nunquam amplius libenter audivi. Perquam tunc erat calidum, fenestra patebat, et inde antiquam eam cantilenam audiebam profluere, perclare — dum umbra mortis homini iam imminebat.”

“Siste, siste,” interpellat Silver, “parce his loquelis. Ipse iam mortuus est, nec amplius incedit, quantum sciam; saltem certe non interdiu, et hoc pro certo scias. Cura perdidit felem. Nunc autem fac adversum aureos eamus.”

Denique iter profecto ingressi sumus; eo licet sol ardebat, æstuque diei piratis incumbente, iam non palantes clamorosique per sylvam vehebantur, sed bini itabant, spirituque represso. Animis eorum terror archipiratæ mortui insederat.