Fide Obstrictus.
Expergefactus sum — cuncti profecto expergefacti sumus, nam et ipsum excubitorem, qui dormiens tergo posti inciderat, se colligentem videre poteram, vocis claro sonitu, inde ab ora sylvæ ad nos perstrepentis:
“Trabarium, eho!” verba proclamantis. “Hic medicus est.”
Et is certe medicus fuit. Licet quidem vocem libenter audiverim, gaudium tamen sine amaritudine haud erat. Confusus enim memineram negatæ a me obedientiæ, violatæque disciplinæ facinora; et quum vidissem quo ea res me detulisset — quos nempe inter socios, qualiaque pericula — ipsi obviam fieri pudere me cœpit.
Necesse est eum ante lucem surrexisse, quod vix diluculum erat; atque quum ad speculatorium accurri, spectavi, vidi eum stantem, ut olim Silver, surarum tenus in vaporibus.
“Ecce te, medicum! Omnium maxime salvus sis!” inclamat eum Silver, alacer, indiciisque atque gloria boni animi radians intra momentum. “Utique prima luce, quoniam, uti dicitur, maturrima avis præda potitur. Georgi, mi fili, concita te paulisper, adiuvaque medicum ad latus navis superandum. Cuncti salvi, ægri tui et nos omnes valemus, sumusque læti.”
Sic verbigerebatur in vertice stans collis, gralla sub cubito, manu una lateri casæ applicita — prorsus Ioannes Silver ille antiquus, voce, moribus ac sermone.
“Etiam habemus hic aliquid,” pergit deinceps, de quo, quum sciveris, miraberis. Parvulum habemus hic peregrinum — hi! hi! Novus convictor ac diversor, ex omni numero vegetus, sanitas ipsa; dormit tamquam lapis, hac nocte iuxta Ioannem — prora ad proram eramus totam noctem.”
Dr. Livesey per hoc tempus transcenderat vallum, eratque prope cocum, licebatque mihi mutatam eius vocem percipere:
“Non Iacobellum?”
“Quin ipsum eum Iacobellum, semperque eundem,” respondet Silver.
Medicus constitit illico, tametsi verbum nullum protulit, nec nisi paullulo post ire perrexit.
“Itane revera?” tamen fatus est, “at officium præcedit, tum voluptas, ut tu, Silver ipse dicere poteras. Pertractemus prius tuos ægros.”
Momento post casam ingressus est, meque nutu severo animadverso, opus suum inter ægros aggressus est. Mihi quidem ipse nequaquam videbatur vereri, licet minime ignorabat vitam suam in medio horum infidorum dæmonum in summo discrimine versari; tamen celeriter processit ad suos ægros, acsi inter membra cuiusdam familiæ Anglicæ bene moratæ ageret. Fortasse sua se gerendi ratio animos horum affecit; sic enim isti se gerebant adversum eum, acsi nihil unquam evenisset — acsi ipse usque medicus esset navalis, ipsi autem fidæ manus ante malum.
“Bene tute habes, amice,” alloquitur unum, cum capite circumligato; “si tamen quis unquam mortis in umbra fuerit, is certe tu fuisti: calvaria tua ferro haud multo minus dura est. Tu autem, Georgi, quí vales? Tu colore certe es bellus; tuum iecur, mi homo, inversum est. Sumpsistine illam medicinam? Viri, sumpsitne ille suam medicinam?”
“Ita, vero, mi Here,” respondit Morgan, “pro certo scio.”
“Quia, ut videre licet,” inquit Dr. Livesey suavissimo quo par erat modo, “quum sim medicus seditiosorum, vel, ut me appellare malo, ut probum decet civem, medicus carceris, id maximi facio ut Regi Georgio (quem Dii servent), patibuloque quos possim servem.”
Scelionum alter alterum contuebatur, aculeum tamen dictorum silentes acceperunt.
“Dick non plane bene se habet, mi here,” fatur unus.
“Itane?” quærit medicus. “Huc accede, Dick, linguamque tuam exsere. Quin mirarer si se secus haberet; lingua eius par est ad perterrendos Francos. Altera febris.”
“Aha!” interpellat Morgan, “hoc ex violatis Bibliis manat.”
“Hoc manat, ut tu dicis, inde, quod dementissimi asini estis,” regerit medicus, “nec sapitis satis, nec scitis qui aer saluber sit, qui autem sit venenosus, nec quod solum sit siccum, quod vero pestifera palus. Ego autem maxime probabile censeo — quamvis hæc mera opinio sit — magnum vos omnes pretium soluturos, antequam ex hac febri eluctemini. Castra in palude! quis unquam? Silver, miror valde. Tu plerisque minus es demens, omnibus rebus comparatis, tamen ignarus es ipsorum valetudinis rudimentorum. Hæc quidem,” denique subiungit, postquam omnes in circuitu remediis paverat, quæ hi potius puerorum instar scholæ eleemosynariæ, quam sanguinolentorum latronum ac piratarum, vere ridicula humilitate sumpserant, “sufficiant in hodiernum diem. Nunc autem lubebit mihi cum illo puello colloqui, si tibi ita placet.”
Quibus dictis, nutu capitis me indicabat.
Georgius Merry circa ianuam stans ructabatur sputabatque præ aliquo medicamento; verum vel primo verbo propositi medici audito, se vertit, vultuque rubore perfuso clamavit; “Non!” addito maledicto.
Silver dolium pleno palpo percussit.
“Ta-ce-bis!” boat ille, vereque leonis rugientis aspectu speciem præ se ferebat. “Medice,” pergit dein voce consueta, “quum satis cognoscerem tuum erga istum puerum affectum, de ea re iam antea cogitavi. Nos omnes admodum grato in te sumus animo, et, ut vides, fiduciam in te collocamus, remediaque tua cannei instar deglutimus. Hinc existimo me modum reperisse, quo omnibus satisfiat. Hawkins, dabisne mihi fidem, veluti adolescens ingenuus — adolescens ingenuus enim es, quamquam imo loco natus — fidem, inquam, non te facturum ut effugias?”
Fidem petitam sine dubitatione dedi.
“Ergo, medice,” tum ait Silver, “velis modo e septo egredi, quum vero foris fueris, puerum adducam ab intrinseco, ac tum, ut puto, poteris cum eo trans vallorum interstitia sermocinari. Multum interim vale, mi Here, nostrumque omnium salutem Spectabili, atque Navarcho Smollet nuntia.”
Vix medicus casam reliquerat, tempestas indignationis atque vituperationis erupit, quam nihil nisi iratus sævusque vultus Silver refrænare poterat. Omnes in eum conversi, accusare eum cœperunt, velut qui separatis consiliis ac seiunctis eos luderet, sibique pacem cum hostibus propriam pangere meditaretur — se vero ab eo delusos, victimas complicesque deserere, suum interesse hostibus prodere tentaret; hoc est, de rebus iisdem ipsis, quarum ipse reus sine dubitatione fuit. Quæ quidem res tam propatula mihi videbatur, ut haud perspicerem quí eorum iram refelleret. At hic virilitate eorum duplum æquabat, memoria autem victoriæ eius, superiori nocte reportatæ, horum animum magno pondere degravabat. Hic eos convitiis omnigenis bardorum, bucconum, gurdorum, stultorum impetivit, denique ostendit illis colloquium cum medico necessarium fuisse, mappaque ante oculos eorum iactata quæsivit, utrum, eorum arbitrio fidem pactam ipso eo die frangendam esse expediret, quo thesaurum exploratum prodituri essent.
“Nequaquam, per Herculem!” vagit ipse, “nostrum erit fœdus rumpere, quum fuerit tempus opportunum, interea ludificabo medicum, etiamsi loco olei brisæo calcei eius mihi purgandi fuerint.”
Post hæc ignem eos accendere iussit, dein gralla sua claudicans casa excessit, manu altera humero meo imposita, eos male divisos relinquens, silentio eis iniecto magis sua suada quam convictione.
“Lente, puerule, lente,” affatur me. “Possent isti quolibet momento irruere si nos properantes viderent.”
Data itaque opera arenas ad eum locum ubi medicus stabat perambulavimus, eo extra vallum præstolante; simul autem atque intra loquendi propinquitatem perveneramus, Silver constitit.
“Istud quoque notabis tibi, medice,” ait Silver, “quod puer tibi enarrabit, ut eius vitam servaverim, quam ob rem etiam depositus sum, nec id dubites. Medice, quum quis naviculam suam tam strictim sub ventum egit quam ego — dato ultimo teruncio spiritús sui corporis in aleam, ut ego — fortasse, intercedere pro eo, non nimium iudicaveris. Memineris, te obsecro, modo non tantum vitam meam in trutina pensari, verum etiam vitam eius pueri insuper; noli igitur dubitare, medice, mei gratia bona interponere verba, item, gratia misericordiæ, largire mihi quantulumcunque speculæ vitæ.”
Silver prorsus alius fuit homo simul ac foris erat, tergumque illis verterat, qui in trabaria casa erant; genæ eius recidere videbantur, et vox eius tremebat, nec ullus unquam animus tam serius erat quam suus.
“At, Ioannes,” quærit medicus, Dr. Livesey, “tu certe non times?”
“Mi medice,” refert hic, “ignavus non sum, non ego, non adeo!” fatur digitorum edito crepitu. “Si essem, non faterer. Fateor tamen ingenue, cogitatione tamen patibuli contremisco. Verum tu vir es æquus atque iustus; te virum probiorem vidi nunquam. Nec tu oblivisceris boni quod fecerim, haud plus quam oblivisceris mali, id scio. Nunc secedam — vide sis — teque cum Iacobello solum relinquam. Nec hoc inter bona referre oblitus fueris, et hæc quidem longiuscula mensura est; sic puto.”
His dictis tantisper recessit ut extra auditum esset, ibique in truncum arboris iacentem resedit, sibilareque cœpit, subinde huc et illuc se versans in suo sessibulo, ut alias ego medicusque sibi sub oculis essemus, alias sui sceliones, huc et illuc in arenis errantes casam inter et ignem — quem nunc magna cura conabantur suscitare — dum alii e casa suillam, ientaculum parantes, proferebant.
“Ergo, Iacobelle,” affatur me medicus, “hic denique es. Ut sevisti, mi puerule, ita et metes. Dii sunt testes, nihil in corde meo me reperire, quare te vituperem; tantulum tamen dicam tibi, sit benigne aut secus dictum: dum Navarchus Smollett valebat te effugere ausum non esse; quum vero æger iacebat, nec obstare poterat, te effugisse, per Deum Herculem, facinus erat ignavum!”
Non negabo me hic flere cœpisse. “Mi medice,” respondi ei, “satius mihi parces, ego enim ipse me satis reprehendi; vita mea utique iam perdita est, etiamque essem plane mortuus, nisi Silver obstitisset; insuper, mihi crede, medice, scio mori — nec negaverim me id meruisse — unum tantum formido, torturam. Si me tortura subiecerint —”
“Iacobelle,” interpellat medicus, atque vocem eius satis mutatam esse sensi, “idgenus sermones minime patiar! Transili huc, ac tum una fugiemus.”
“Mi medice,” refero ego, “fidem dedi.”
“Scio, scio,” respondit ipse. “Factum id iam mutari nequit, Iacobelle. Onus id iam ego mihi suscipiam; holus aut bolus, causa aut culpa, mi puerule, ut tu hic relinquaris, ferre nequeo. Prosili! Unus tantum est subsultus, tum eris foris, cæterum, fugiemus una, tamquam dorcades.”
“Non faciam,” respondi, “tu satis scis id nec te, nec Spectabilem, neque Navarchum fore facturos, haud magis quam velim ego. Silver mihi confisus est; fide me obstrinxi; revertar ergo. Verum, medice mi, copiam finiendi mihi non fecisti. Si eo veniretur ut me torquerent, verbum effutire possem ubi navis esset; etenim navis est in mea potestate, partim bona fortuna, partim ex audendo; iacet autem ea in Septemtrionali influxu, in littore meridiano, parum intra summum æstum. Dimidio æstu ipsa eminebit, siccaque erit.”
“Navis! aisne tu?” stupens clamat medicus.
Tum cursim ei narravi meas res gestas, quas ipse tacitus exaudivit.
“Est genus quoddam fati in hoc,” notavit ipse narratione finita. “Quoque passu tu is es qui vitam nostram servas; ac tu credere poteris nos passuros ut tu tuam perdas. Haud æqua ea esset repensio, mi puerule. Tu enim nobis insidias patefecisti; tu nobis invenisti Ben Gunn — præclarissimum facinus, abs te unquam præstitum, aut præstandum sit, si vel nonaginta vivas annos. A, per Deorum fidem! sed quid ego de Ben Gunn loquar? Facinus hoc ipsum est in propria persona. Silver!” clamat medicus, “Silver! id consilii tibi dare cupio,” prosequitur medicus dum cocus propius accedebat: “noli in quærendo illo thesauro magnopere properare.”
“At, mi Here, ego quidem facio cuncta quæ possum,” respondit Silver, “verum id non est ex his. Deprecari tantum te possum, ut ad servandam meam, puerique vitam thesaurum illum requirere queam, nec de hoc dubites.”
“Esto, Silver,” suscipit medicus, “si sic res se habet, addam aliquid ulterius: cave procellas quum thesaurum repereris!”
“Mi Here!” refert Silver, “ut virum inter et virum, id et nimium et parum est. Quid persequaris, cur vallationem reliqueris, cur mihi eam mappam dederis, ego quidem nescio, nonne ita? et tamen mandata ac iussa tua veluti oculis clausis feci, sine etiam verbo spei! Hoc tamen, revera, nimium est. Si tua mihi consilia clare aperire nolis, fac me de hoc certiorem, et a gubernaculo confestim recedam.”
“Nihil agis,” respondit medicus cogitabundus; “fas mihi non est plus dicere, non enim meum est secretum, ut tu, Silver, facile perspicies; si esset, per fidem meam, id tibi enuntiare minime dubitarem. Quin et ulterius procedam, usque ad audendi limites, nam enim, si ultra id procederem, capillamentum meum navarchus vellicaturus esset, nisi admodum fallor! Ac primum quidem micam spei tibi concedo; si vero, Silver, ex hac mortifera vivi evaserimus tendicula, et ego et tu, intra limites periurii, tui causa omnia præstabo.”
Vultus Silver gaudio radiabat. “Certo scio, mi Here;” respondit, “te nihil plus mihi dicere posse, ne tum quidem si tu mater mea esses.”
“Itaque hæc est prima mea concessio,” subiungit medicus. “Altera est mica consilii: Puerum constanter ad latus tuum habeto; quum vero ope indigueris, clamato. Nunc vero secedam eam tibi quæsitum, quod quidem per se palam faciet, utrum aerem verberem. Iacobelle, vale.”
His dictis medicus inter vallos manum mihi tetendit, nutuque Silver salutans, celeri gradu in sylvam secessit.