Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 3: Caput 3

Macula Nigra.

Circa meridiem cubiculum navarchi cum potu refrigeratorio atque medicamentis adivi. Navarchus eo fere modo ut eum reliqueramus, iacebat, nisi fortasse paullo altius, sed perquam debilis, nervosusque esse parebat.

“Iacobelle,” inquit, “tu hicce solus es in aliquo numero; nec ignoras me in te semper optima fuisse voluntate. Nunquam præterivit mensis, quin tibi nummum quatuor libellarum dedissem. Nunc autem mi sodalis, ut vides, in imis sum, et ab omnibus desertus; itaque, Iacobelle, nonne afferes mihi haustulum cannei, mi sodalicule?”

“Medicus —” cœpi explicare.

At ille, debili voce, ex corde tamen, medico maledicebat. “Omnis medicus vappa est,” respondit, “atque ille præsertim medicus quid de nauticis novit? Fui ego in locis, picis ferventis instar, sodalibus hinc et illinc febri tropica corruentibus, atque matre terra motu, tamquam mare, undulante — quid medici de eiusmodi regionibus sciunt? — ego vero, ut tibi dicam, canneo vitam sustinui. Canneus mihi erat cibo ac potui, marito inquam et uxori; atque si mihi modo canneus negetur, quum sim cortex[1] obsoletus in littus sub vento, sanguis meus, Iacobelle, super te, atque medicum illum vappam erit;” et sic aliquamdiu loquelam prosequebatur cum maledictis. “Respice ad me, Iacobelle, quam digiti mei tremant,” prosequitur voce supplici. “Stabiles eos tenere nequeo, non ego. Toto isto die ne vel guttam accepi. Medicus ille, tibi dico, amens est. Nisi vel guttulas paucas cannei accepero, Iacobelle, horrores me habebunt, iam et video adesse. Iam video senem Flint illic, in angulo, pone te; tam clare, quam imaginem illam video; si vero horrores me possederint, is ego sum, qui vitam duram duxerim, prohinc Acheronta movebo. Medicus ipse fassus est unum pocillum me non perditurum. Dabo tibi, Iacobelle, auream gineam pro singulo scyphulo.”

Interim magis ac magis concitabatur, quod me, causa patris mei, qui eo die plus quam alias debilitabatur multum angebat, quod ille quiete egebat; præterea et auctoritate medici fulciebar, et etiam magis ægre tuli quod navarchus post citatum medici præceptum me corrumpere tentabat.

“Nihil tuam pecuniam moror;” respondi ego, “nisi quod patri meo debes. Feram pocillum, nec plus.”

Quum hoc attulissem, avide id prehendit, unoque haustu epotavit. “Sic, sic,” ait tum, “etiam egregius est, sane quidem. Nunc vero, sodalicule, edixitne medicus quam diu mihi in hac vetuscula cama morandum esset?”

“Unam septimanam, ad minimum,” respondi ego.

“Pro, malum!” clamavit. “Septimanam. Perdurare nequeo; ante pridem nigram maculam in me habebunt. Glebones[2] hoc ipso temporis momento circueunt, ut me emungant; glebones scilicet, qui quod habent, continere nequeunt, et id quod alienum est, harpagare cupiunt. Æqumne hoc est? quæro, et nauticis dignum? Verum ego parcus sum. Pecuniam probam ego nunquam disperdidi, nec amisi; et iterum ludam eos. Hos ego non timeo. Et aliud usque evolvam velum, antevertamque eos iterum.”

Dum hæc memorabat, summo nisu e lecto exsurrexit, tam gravi pondere humeris meis innixus, ut præ dolore prope exclamarem, dum sua crura tamquam inertia tigna commovit. Verba sua, vivida ut erant sensu, debilitati qua efferebantur, male consonabant. Potitus ora lecti, illic sedens moram faciebat.

“Medicus ille pulchre me confecit,” mutiebat. “Aures mihi tinniunt. Fac me reclines.”

Antequam illi multum prodesse potueram, ipse in priorem suum locum recidit, ibi dein ad tempus silens iacuit.

“Iacobelle,” fatur denique, “vidistine illum nauticum hodie?”

“Canemne Nigrum?” quæro ego.

“A, Canis Niger,” prosequitur ille. “Nequam sane is est; at peior ille alius qui eum subornavit. Siquidem nunc nusquam me auferre queo, hi autem mihi nigram maculam impingere allaborant, certiorem te esse volo hos antiquo meo marino risco inhiare; equum conscendes — nonne potes? Ergo, tum, conscendes equum, ibisque ad — ita, sane, sic faciam — ad illum sempiternum medicum, fungum, iubebisque eum omnes et singulos evocare — magistratus et idgenus omne — et ipse cunctos stegæ Admiral Benbow committet — cunctos de caterva senis Flint, viros, pueros, cunctos eius superstites. Equidem ego pronavarchus fui, senis Flint primus pronavarchus, et ego solus sum qui locum novi. Ad Savannam ille mihi eum commisit moribundus, veluti si ego nunc essem, ut vides. Verum tu nihil prodes, nisi illi mihi nigram maculam infligant, aut nisi illum Canem Nigrum iterum, aut, denique, Iacobelle, nauticum illum cum uno crure — et hunc præcipue, videris.”

“At navarche mi,” quæro ego, “quidnam est illa macula nigra?”

“Citatio illa es, mi sodalicule. Iam ego id te docebo, si hi eam mihi tradiderint. Tu modo oculis vigilabis, Iacobelle, ego vero, me Dius Fidius, partiar tecum totum per dimidia.”

Paullo ulterius divagari perrexit, voce sua sensim decrescente; sed mox postea quam medicamentum suum ei dederam, quod ipse pueri instar sumpsit, his verbis, “si ullus nauta unquam eguit chemicis, is ego sum,” in gravem somnum, quasi intermortuus, incidit, quo mersum eum reliqui. Quidnam acturus essem, si cuncta prospere cessissent, haud scio. Verosimile est me cuncta ex ordine medico narraturum fuisse; timore enim mortali tenebar, ne navarchus confessionum suarum pœnitens, me e medio sublaturus esset. Verum, ut res evenerant, pater ipso eo vespere repente mortuus est, unde cuncta alia seposita sunt. Luctus noster naturalis, vicinorum confluxus, administratio funeris, item labores diversorii, negotia interim prosequendi ita me distinuerunt, ut vix mihi otium suppeteret ad cogitandum de navarcho, nedum ut eum timerem.

Postridie utique descendit in pedeplanum, sumpsitque cibum, quamquam parce, etiam, ut vereor, plusculum cannei quam æquum videretur, etenim se cauponem ipse fecit, minaci vultu ac mutiendo, sibique infundens, quin quisquam ei obstare ausus esset. Vespere, pridie exsequiarum ipse more suo ebrius erat; atque eum, hac in domo luctus, exsecrabilem suam cantilenam marinam boantem audire cunctis probro fuit; quum tamen debilem eum esse sciremus, tamen mortali eius timore tenebamur, præsertim quum medicus alterius ægri cura longe a nobis distentus, patre mortuo, nunquam in viciniam nostram venit. Ut dixi, navarchus erat debilis; ac profecto in dies magis debilitari, quam invalescere videbatur. Solebat interim quotidie scalam sursum ac deorsum repere, ex œco in dispensatorium et vicissim itare, subinde in ostium progressus auram maritimam olfactare, manibus parieti applicitis se fulciens, laboriose interim halitans, veluti qui arduum montem scandere suscipit. Me speciatim affari non solebat, suasque confessiones, mihi in fiducia factas, iam oblivione deletas autumo; suum tamen temperamentum etiam magis inconstans, ac pro sua debilitate etiam violentius fieri cœpit. Nunc iam et minaciorem induit morem ebrius, copidem suam nudam ante se in mensa collocandi. Nihilo tamen secius, alios modo minus videbatur curare, suis propriis cogitationibus mersus, et in iis errabundus. Sic, gratia exempli, quodam die, mirantibus nobis, canticum quoddam amorosum, agreste, incepit modulari, quod iuvenis, antequam vitam maritimam ingredi cœpisset, didicisse videbatur.

Sic res fluebant, dum postero die funeris, circa horam tertiam, mordaci frigore, nebuloso atque gelido pomeridie, ad momentum pro ostio stabam funestis ob patrem cogitationibus obrutus, quum aliquem secundum viam tractim appropinquare animadverti. Cœcum eum esse erat indubitatum, quod viam ante se baculo palpitabat, supraque oculos ac nasum magnum gerebat umbraculum viride; et etiam incurvus esse parebat, sive ex ætate, sive debilitate; insuper et ingens pallium nauticum, lacerum ac squalidum cum cucullo, gerebat, quod eum prorsus deformem reddidit. Equidem in omni vita mea humanam figuram, aspectu tam horrificam, vidi nunquam. Prope a diversorio paullulum substitit, voceque levata, curioso modulamine aerem ante se hunc in modum inclamavit:

“Numquis humanus amicus volet misellum cœcum, qui pretiosa lumina patriam suam, Angliam, fortiter tuendo, Dii servent Regem Georgium, amisit, benigne docere ubi, vel qua in parte regni ipse modo versetur?”

“Mi homo bone,” respondi ego, “ante Admiral Benbow es, Black Hill Cove.”

“Audio vocem,” respondit ille, “vocem iuvenilem. Volesne mihi, amicule, manum tuam præbere, meque ducere intro?”

Manum igitur meam protendi, quam horrida illa molliloqua, oculis orba creatura, torcularis instar prehendit. Ita sum perterritus, ut manum retrahere gestirem; sed cœcus ille, uno gestu brachii me ad se rapuit.

“Nunc puer,” ait ille, “ad navarchum me ducito.”

“Mi Here, Me Dius Fidius, non audeo.”

“Eia, siccine?” ait ironice, “Confestim me sistes, aut brachium tibi frangam.”

His dictis, ita mihi brachium vellicabat, ut exclamarem.

“Here,” inquam, “tua causa id dixi. Navarchus iam non est idem, qui esse solebat. Nunc nuda copide ante se solet sedere. Quidam enim —”

“Perge iam,” incidit ille; nec ego unquam vocem tam trucem, frigidam ac turpem, quam istius cœci, audivi. Ea magis quam dolor me subegit, nec cunctanter ei obtemperavi, statim per ostium ingressus adversum œcum, ubi æger pirata veteranus sedebat canneo stupidus. Cœcus hic interea mihi firmiter hærebat, pugno ferreo me tenens, maiorique pondere innixus quam ego ferendo par essem. “Recta me ad eum adduc coram, et quum in conspectu fuero, exclamabis ‘En tibi amicum, Bill.’ Sin minus, hoc tibi faciam,” quo dicto me digitis ita carpsit, ut intermoriendum mihi putarem. Inter hunc et illum tanto terrore sum correptus a mendico cœco, ut terrorem erga navarchum omnino obliviscerer; quum vero ianuam œci pandissem, tremula voce clamavi verba mihi demandata.

Misello navarcho crapula ictu oculi evolavit, et confestim sobrius factus est, oculis fixis spectans. Vultus eius non adeo terroris, quam potius tædii mortalis erat index. Ad surgendum se commovebat, sed haud puto sibi in corpore satis virium relictum esse.

“Sede iam ubi es, Bill,” affatur eum mendicus. “Si videre nequeo, tamen digitum moveri percipio. Negotium negotium est. Porrige tuam lævam. Puer, tene suam lævam carpo, admoveque eam ad meam dextram.”

Uterque nostrum ad litteram obedivit, et ego animadverti hunc aliquid e vola manus, qua baculum tenebat, in palmum navarchi immisisse, qui manum confestim clausit.

“Ac nunc,” fatur cœcus, “hoc demum factum est;” quo dicto me illico missum fecit, ac prope incredibili accuratione ac pernicitate ex œco se in viam subduxit, ubi me immoto observante, commode audivi baculum eius viam ex ordine palpare.

Post paullulum temporis tantum ego et navarchus sensus nostros colligere valuimus; postremo tamen, eodem fere momento eius carpum misi quem hactenus tenebam, tum ipse manum reduxit, et palmum acriter inspexit.

“Decima est hora!” inquit. “Sex horæ. Tamen conficiemus eos;” tum in pedes exsilivit.

Dum hoc agebat, vertigine captus, manum ad gulam levavit, paullo titubans stabat, ac tum, peculiari quodam sono per totam longitudinem pronus cecidit.

Ego sine mora ad eum accurri, matremque appellavi. At celeritas fuit incassum. Navarchus fulmineo ictu apoplexiæ occisus est. Curiosum intellectu est, quod, quamvis ego eum nunquam amaverim, tametsi novissime eius miserescere cœperim, tamen, simul atque eum mortuum intellexi, copia lacrymarum eum deflevi. Hæc autem fuit secunda mors cuius testis fueram tum, quum mœror prioris cor meum usque obsidebat.

1. Cortex, -cis, m. f., proprie est tegumentum trunci
\ arborum, aliarum plantarum; latius, omne id quod intus
\ aliquid continet et comprehendit, uti putamina nucum,
\ ovorum, glandium; hic magnum vas navis est, sive navis
\ ipsa, quæ intra se omne armamentum, supellectilem,
\ merces, homines complectitur
2. Glebo, -nis, m., sic appello homines terricolas; qui
\ terræ, ex obtutu nautarum, iusto plus hærent, nec mari
\ vitam suam committere curant; sic nautæ per contumeliam
\ vocant omnes qui vitae maritima assueti nec sunt, nec
\ esse volunt. Gleba, -æ, autem est lutum coagulum ac
\ siccum, aut humus globosa, quam aratores in arvis
\ conterunt. In Anglia parochorum beneficia, præbenda, sive
\ victus, qui constat ex agello, gleba vocatur. Gentes
\ Slavicæ panem suum etiam glebam appellant.