In Castris Hostium.
Rutilum lumen torris, quod interius casæ collustrabat, quod maxime verebar, demonstravit et comprobavit. Piratæ nempe casam, suppetiasque nostras possessione tenebant; aderat dolium conaci, hic erant et suilla panisque, ut antea; meum tamen terrorem vel decies auxit quod nullum percepi vestigium captivorum. Unum tantum inferre poteram, cunctos nimirum perivisse, unde ex corde optabam intimo, utinam et ego cum reliquis interivissem.
In summa, sex hic erant piratæ. Nullus omnino alius eorum superstes erat. Horum quinque in pedibus erant, vultu rubentes ac tumidi, quod e primo sopore ebrio suscitati erant. Sextus eorum tantum ad cubitum se erexit; hic tamquam cadaver pallebat, cuius ligamentum cruentatum circum caput indicio erat eum nuperrime vulneratum fuisse, et etiam tardius subligatum. Memini aliquem in magna obsidione glande ictum fuisse, et magno cursu se in sylvam recepisse, nec ullus dubitabam quin hic ille fuisset.
Psittacus in humero Ioannis Longi sedens plumas suas carminabat. Hic quoque ipse, ut mihi quidem parebat, solito pallidior severiorque videbatur esse. Ipse pulchram synthesin suam, e subtili panno, qua indutus hactenus suo muneri satisfecerat, usque gerebat, eadem tamen haud obscura vestigia præbebat diuturni usus, cœno passim conspurcata, vepribusque ac spinis dumetorum haud parum trita ac lacera.
“Ergo,” fatur denique, “hicce est Iacobellus Hawkins, Dii te sospitent! Incidit in nos tamquam — nonne? Esto, id æqui bonique faciam.”
His dictis in doliolum transversum desedit, fumamque implere perrexit.
“Præbe sis mihi torrem, Dick,” occipit fari; ac postea, quum iam satis aptum nactus erat ignitabulum, “satis erit, mi iuvence,” subiunxit, “reliquum reiice in sarmentum; vos vero, viri, recipite vosmet! — opus haud est ut gratia Heri Hawkins circumstetis; ille nos excusabit, nec dubitetis. Itaque Iacobelle,” — nicotiana digito depressa — “eccum te, haud mediocri, sed insueto delectamento seni Ioanni. Probum et scitulum te primo reperi, quum primum mihi sub oculos cecidisti, sed istud novissimum cœptum tuum me penitissime eludit.”
Ad hæc omnia, ut facile perspici licet, haud dedi responsum. Tergo me ad parietem stiterant, ubi, ut mihi quidem videbatur, vultum Ioannis Silver satis audacter intuens stabam, pro specie dumtaxat, nam cor meum atra insederat desperatio.
Silver interea fumum, quantum buccam eius semel iterumque compleverat, suxit, magnopere compositus, ac tum iterum perrexit:
“Vide sis modo Iacobelle,” inquit, “ecce te hic; iam ergo nunc mentem tibi aperiam meam. Te semper plurimi feci, tamquam iuvenculum cum eximiis animi dotibus, ceu imaginem ipsius mei, ut pueri, et belluli. Semper optabam ut tute nobis adiungeres, partemque tuam caperes, atque viri ingenui modo mortem oppeteres, at nunc, me Dius Fidius, iam id effugere non poteris. Navarchus Smollett præclarus nauta est, quod fateri nunquam dubitabo, verum re disciplinaria nimius est. ‘Officium officium est,’ ait ille, nec id addubitandum puto. Tute modo a navarcho abstineas. Medicus tibi infensissimus factus est — ‘stellio ille ingratus,’ sic te appellavit; atque summa totius rei ad hoc redit; ad tuos redire non potes, non enim te suscipient; atque, nisi tertiam navim ipse tu compares catervam, quæ quidem perquam esset solitaria, Navarcho Silver te addicas oportebit.”
Hæc quidem hactenus valebant. Mei igitur sodales usque in vivis erant, ac licet asserta Silver ex parte credebam, nempe quod partes nostræ adversum me ob desertionem succensæ erant, at hoc sublevamini mihi potius fuit quam sollicitudini.
“Ad hoc, quod in manus nostras incidisti, nihil habeo dicere,” prosequitur Silver, “quamquam certe in manibus nostris es, nec dubites. Argumenta non invitus audio; nihil enim boni e minis nasci comperi. Si tibi istud munus arridet, bene est, tute nobis addices; sin autem minus, Iacobelle, licebit tibi negare assensum — licet, et libenter, mi sodalule, ac siquid a nauta mortali æquius proponi possit, faustum et felix esto!”
“Numquid ergo respondeam?” voce admodum tremula quæsivi. Toto hoc sermone illusorio minas mortis mihi impendére sensi, sub cuius acumine genæ mihi æstu flagrabant, atque cor mihi in pectore acri pulsabat dolore.
“Adolescentule,” respondit Silver, “nemo te cogit. Ipse, quo loco sis, vide. Nemo nostrum, sodalicule, te urgebit, te enim socio, ut vides, tempus iucunde agimus.”
“Tum ergo,” inquam, aliquanto audacior factus, “si mihi eligendum est, ius mihi assero sciendi, quid quæque res sit, quare vos hic sitis, et ubi mei amici sint.”
“Quid sit quid?” repetit unus piratarum profundo hirritu. “A, talem, qui ea sciret, felicem liceret prædicare!”
“Tibi autem, amice,” regerit huic interlocutori Silver, voce truculenta, “satius erit linguam refrænare, donec interrogatus fueris. Hesterno mane, Here Hawkins,” prosequitur Silver, “fere diluculo, Doctor Livesey vexillo induciario ad nos descendit, et, ‘Navarche Silver,’ fatur ille, ‘res tuæ sunt in incitis. Navis est perdita! Equidem, fortasse, profundius in cyathos inspeximus, ac, fieri potest, canticulum interitui eius accinimus. Id haud negaverim. Ad minimum nemo nostrum navi advigilavit. Tum dispeximus, ac, me Hercules, vetula illa navicula erat nusquam. Nunquam antea vidi stultorum gregem piscibus adeo similem, licebitque fidem mihi habeas asserenti me fuisse omnium longe piscosissimum. ‘Itaque, fatur medicus, ‘paciscamur.’ Pacti ergo sumus, ego scilicet et ille; en exitum eius: suppetiæ, brisæus, casa trabaria, sarmenta, quæ ex humanitate tua collecta erant, et, ex more loquendi, tota illa navis tantæ memoriæ, a vertice mali ad imam carinam. Quod vero ad eos attinet, quo iverint, vel ubi sint, nescio.”
Et iterum fumam sugitare perrexit.
“Nequid vero tibi persuaseris,” prosequitur narrationem, “te in eo pacto comprehensum esse, en tibi postrema verba circa te prolata: ‘Quotnam vos estis,’ quæro ego, ‘qui hinc profecturi sitis?’ ‘Quatuor,’ respondit ille — quorum unus saucius est. Quod autem ad illum puerum attinet, ut eat in pessimum malum, nescio ubi sit,’ inquit, ‘nec admodum curo. Iam eius nos fere tædet.’ Hæc sunt eius verba.”
“Hæcne summa rei est?” quæro ego.
“Sic, sane, totum quod audies, mi fili,” ait Silver.
“Et nunc meumne erit eligere?”
“Nunc tuum erit eligere, nec dubites,” respondit Silver.
“At vero ego non adeo sum vecors ut nesciam quid mihi exspectandum sit. Si vel ad extrema deveniatur parum curabo. Nimium quam multos iam vidi cæsos ex quo in vos incideram. Verum sunt quædam quæ vos monitos esse velim,” respondi, quod nunc iam plane eram excitus; “quorum primum istud est: ecce vos iam ad extrema adductos: navis est amissa, thesaurus amissus, manus amissæ; totum negotium vestrum ad incitas redactum; quodsi vero scire cupitis quis ea patraverit — en me! Vespera qua in conspectum terræ veneramus, ego in dolio malorum sedens verba tua Ioannes, tuaque Dick Johnson, item Hands, qui modo in fundo iacet maris, excepi, cunctaque ad verbum ante horæ tempus retuli. Quod vero ad navim attinet, ego is sum, qui oram eius absciderat, item ego is sum qui duos, quorum curæ eam commiseratis, interemi, et iterum ipse ego sum qui navim in locum deduxi, ubi eam nunquam amplius conspicietis, ne ullus quidem vestrum. Meum itaque est ridere; ego enim in omni hoc negotio rerum summas gessi, et hoc inde ab initio; non magis vos metuo quam solitariam muscam. Agitedum, occidite me, aut servate me. Unum tamen, nec plus, vos moneo; si me servaveritis, præterita sunto præterita, quum vero vos verberones tamquam piratæ ante iudicem vestrum steteritis, eos, quos potero, servabo. Vestrum itaque est eligere. Occidite modo ulteriorem aliquem, vobis non proderit; servetis me, et habebitis testem, qui vos a patibulo liberare possit.”
Hic dicendo finem feci, quod, mihi crede, spiritus mihi hæsit, et haud parum mirabar, quod ne unus quidem eorum se movebat, sed cuncti attoniti, ovium more me contuebantur. Atque dum hi usque stupentes me aspectabant, ego iterum erupi:
“Nunc autem, Here Silver,” aiebam, “tu mihi ex his optimus esse videris, quocirca, si res in infaustissimum verterentur, gratum mihi feceris, si medicum docueris quemadmodum ego id tulerim.”
“Id memoria tenebo,” respondit Silver, voce tam curiosa, ut ego nullo modo divinare possem, utrum me cum postulatis meis derideret, an vero fortitudo mea eum devinxisset.
“Ego vero unum aliquid huic addam,” subiungit ille veteranus nauta cum vultu rubrofusco — nomine Morgan — quem in caupona Ioannis Longi, in compitis Bristol videram. Is ille erat qui Canem Nigrum noverat.
“Attat, mihi ausculta,” cocus nauticus respondit. “Ego vero insuper aliud addam, sic Dii me iuverint! namque iste ipse puer est, qui mappam Billy Bones sustulit. Usque adhuc semper causa Iacobelli Hawkins in dissidium abivimus!”
“Quapropter hocce sibi habeat!” fatur Morgan sævo maledicto.
His verbis tamquam vicenarius in pedes consilivit, evulsoque cultro, adversum me tetendit.
“Apage te!” clamat Silver. “Quisnam tu es Thomascule Morgan? Fieri potest ut tute hic navarchum esse putes, fortasse. At Hercle, te meliora docebo! Adversare mihi modo, iam ibis eo quo multi fortes viri te præcesserunt his tricenis annis, serius aut citius — aliqui ad extremas antennas, ita per Herculem! alii ultra plancam, omnes autem ad pascendos pisces. Nemo mihi unquam in oculos conspexit, fruitusque vel uno die placido postea, mi Thomascule Morgan, mihi crede.”
Morgan hæsit; at ex parte reliquorum mussatio submissa exaudiebatur.
“Thomasculus quidem recte,” ait unus.
“Iam satis diu tuli vexationem ex arbitrio unius,” subiungit alius. “Male peream, si amplius abs te Ioannes Silver, me vexari sinam.”
“Numquis vestrum, viri, rem mecum diremptam habere voluit?” boat Silver de sede sua super doliolum prorsum inclinatus, dum fuma sua in manu dextra usque ardebat. “Date modo nomen rei quam molimini; ut puto muti non estis. Quis quid volet, accipiet. Num ego tot annos vixi, ut nunc Hercle, ad finem vergens galerum meum ab incremento rupiconis bibuli flexari sinam? Quid quemadmodum fiat, haud ignoratis; ex ore vestro constat viros fortunae vos esse. Itaque ego paratus sum. Capiat, siquis audet, copidem, ego vero mox videbo eius interiora, grallator ut sum, et hoc antequam fuma mea extinguatur.”
Nemo unus se movit, nullus respondit.
“Hocgenus itaque vos estis, nonne?” prosequitur, reposita in os fuma. “Vos, profecto, visu læta turba estis. Certamine parum valetis. Fortasse Anglicitatem regis Georgii intelligitis. Navarchus hic ego sum per electionem. Navarchus ego hic sum, quia vobis virtute longe antecello. Vos, gladio dimicare ut viros fortunæ deceret, detrectatis; tum, per omnes Deos Deasque, obsequemini, nec id dubitetis! In summa, puerum illum diligo; puerum eo probiorem alium vidi nunquam. Virilior ipse est quolibet vestrum murium pare hac in casula; hoc autem esto mandatum meum; audeat modo quis vestrum vel manu eum attrectare — hocce vobis mando, nec de hoc dubitetis.”
Post hæc diuturnum silentium factum est. Erectus interea stabam iuxta parietem, cor meum usque palpitabat marci instar, attamen cum aliquo spei radiolo in pectore. Silver tergum parieti applicans reclinatus sedebat brachiis iunctis, fuma in oris angulo, tam compositus, acsi in templo sederet; verumtamen oculi furtim circumerrabant, subditos suos seditiosos iis prosecutus. Hi, vicissim, in ulteriore parte casæ interim conglobantur, sibilæque eorum voces ac susurrus continuo in aures meas fluebant, tamquam scaturigo. Subinde unus vel alter suspiciebat, vultusque eorum nervosi rutilo tædæ lumine collustrabantur; at vero oculos suos iam non adversum me versabant, sed adversum Silver.
“Iam vos nimium quantum ad disserendum habetis,” notat Silver, præ se longe in aerem exspuens. “Effamini, ut audiam, aut vero desistite.”
“Ignosce, mi Here,” refert unus eorum; “regulas aliquas tu non prorsus ad amussim videris observare; fortasse cæteras accuratius servabis. Caterva hæc minus est contenta; hæc caterva libidinem imperitandi non probat; hæc caterva habet sua iura, ut aliæ catervæ, et hæc te docere audeo; atque secundum tuas proprias regulas licere nobis nos tecum agere, interpretor. Cum tua bona venia, mi Here, te agnosco in præsenti navarchum; verumtamen iura mea assero, et ad consulendum cum sodalibus foras egrediar.”
His dictis nauta hic, fortasse quinûm et tricenûm, ægri aspectus, oculisque flavidis, salute nautica probissime data, sedate ad ianuam accessit, forasque ivit. Reliqui, unus post alterum exemplum eius sunt secuti, quisque salute data, excusationeque aliqua oblata, excesserunt. “Secundum regulas,” ait unus “Consilium antepodicum,” dixit Morgan. Et sic, una aut altera explicatione interposita, ex casa omnes excesserunt, me atque Silver cum face relictis.
Cocus nauticus fumam suam extemplo sustulit.
“Nunc, Iacobelle Hawkins,” affatur me constanti susurro, qui nunc demum audiri poterat, “mihi ausculta. A morte, quin, quod longe peius est, a cruciatu, vix dimidiam plancam abes. Futurum est uti hi me excutiant. Memineris tamen futurum esse, ut ego tibi per cuncta discrimina adfuturus sim. Id mihi in animo haud fuit, minime, usque eo dumtaxat quum tu tuam rem exposueras. Tantis iacturis in desperationem eram actus, ut insuper etiam caput patibulo periclitarer. At nunc perspicio te bonæ frugis esse. Sic itaque apud me loquor: adsta Iacobello, Ioannes, Iacobellus autem vicissim tibi adstabit. Tu illi es alea ultima, ac per omnes Cœlicolas, Ioannes, ille tuus est, Alter alteri innitamur, inquam mecum. Tu servabis suum testem, ille vero servabit tuum collum!”
Vage denique intelligere cœpi.
“Aisne cuncta esse perdita?” quæro ego.
“Utique, Hercle aio!” respondit ille. “Navis est perdita, collum est perditum — ad hoc enim summa redit. Quamprimum dispiciens in sinu, Iacobelle Hawkins, vidi navim disperiisse — equidem satis sum rupex, tamen statim óccidi. Quod autem ad istam attinet turbam, suumque concilium — nota tibi, cuncti sunt bardi et ignavi. Vitam tuam servabo — si ita fiat ut possim — a furore eorum. Sed mihi ausculta, Iacobelle — par tu pari reddes — servabis Ioannem Longum ab oscillando.”
Eram obstupidus; rem adeo præter spem a me postulare videbatur — ipse, veteranus pirata, primipilus in cunctis.
“Quidquid potero, faciam,” respondi.
“Est pactum!” clamat Ioannes Longus. “Effare modo audacter, Ædepol! Usque est spes mihi.”
His dictis ad torrem retro ambulavit, qui medio sarmento, frusto callæ innixus stabat, cuius ope fumam suam iterum accendit.
Reversus illinc, “Vide sis Iacobelle, ut me rite intelligas,” prosequitur sermonem; “ego enim caput in humeris gero; ita sane. Iam nunc in partibus sum Spectabilis. Nec ullus dubito quin tu illam navim alicubi in tuto habeas. Quí id molitus sis, ignoro, sed salvam esse scio. Suspicor nempe illos Hands et O’Brien fidem fefellisse. Nec ego illis unquam magnopere fisus sum. Memorem itaque te mei esse volo. Nullis te quaestionibus fatigabo, nec sinam ut alius quis id agat. Satis scio quando alea finita sit, ita vero; nec me præterit quis puer constans sit. A, una, tu, qui iuvenis es — tu et ego una, quanti boni fieri potuissemus auctores!”
His dictis e dolio aliquantulum brisæi in scyphum cassiterinum[1] elutriebat.
“Visne degustare, mi contubernalis?” quærit ex me, quum vero ego negassem, “mihi fulcimento opus est, turbellæ enim mihi imminent. Sed ad verbum turbellæ, curnam medicus ille, Iacobelle, mihi mappam tradidit?”
Vultus meus verum atque genuinum meum stuporem ita prodidit, ut quæstionibus insuper vix opus esset.
“Ita revera, sane ita fecit,” ait ipse. “Nec est ullum dubium, quin aliquid hic sublateat — certe aliquid, Iacobelle, — malum, aut bonum.
Hic alterum haustum brisai sumpsit, quassans magnum caput flavum, veluti qui pessima mala excipere parat.
1. Cassitérinus, -a, -um, nomen adiectivum e nomine
\ substantivo, cassiterum, -i, quod uno verbo Græco idem
\ designat, quod apud Romanos Plinius duobus verbis,
\ plumbum album appellat; materia metallica scyphi, sive
\ cyathi, vasculi ad hauriendam aquam.