“Aurei Octonarii.”
Quum navis admodum inclinata iaceret, mali longe super aquam prominebant, ex meo autem loco in antennis, nihil subtus me reperi, nisi superficiem aquæ Sinus. Hands, qui non tam alte ascenderat, utique navi propius fuit, proinde inter me atque cancellos aquæ incidit. Semel in superficiem emersus est in aqua circum se spumosa et cruenta, tum iterum mersus est in sempiternum. Primum quam aqua turbata resedit, licebat mihi eum videre convolutum in fundo, claro ac sabuloso, sub umbra navis iacere. Pisciculorum aliquot eum circumerrabant. Quandoque, aqua fluitante et ipse moveri videbatur, acsi surgere tentaret. At ille certe mortuus fuit, tum enim traiectus fuit, tum aqua suffocatus, pabulum piscium in ipso loco, ubi meam meditatus erat necem.
Haud ante de hac re certus fiebam, quam et ægrum ac debilem me sentire cœpi. Sanguis calens occepit mihi utrimque manare, et per tergum, et per pectus. Pugio, ubi me malo defixerat, tamquam ferrum candens me urebat; attamen non hi dolores me tantopere percellebant, utpote quos perferre me posse arbitrabar sine querimonia, sed potius horror atque trepidatio, quæ animum meum insederant, ne ex antennis in aquam viridem ac tranquillam subter me, iuxta cadaver gubernatoris inciderem.
Ambabus proinde manibus me sustinebam, ita ut ungues mei dolerent, oculos autem clausi, ut periculum quodammodo obtegerem. Pedetentim tamen sensus mei in priscum statum rediverunt; pulsus mei ad consuetum numerum recesserunt, et sic pedetentim ad solitum statum me restitutum esse sensi.
Ad me liberandum primum statui pugionem e vulnere revellere, verum hic sive nimis firmiter sedebat, seu nervi mei defecerunt, proinde, violento renisu destiti. Curioso quodam modo tremulus hic renisus ipsum opus, quod abhorrebam, perfecit. Culter etenim iste tantum quod me omnino non fefellit: nulla enim alia re me defixum tenebat, quam mera ruga cutis meæ, hanc autem tremor meus abrupit. Sanguis, utique, tanto facilius decurrebat; verumtamen ego mei iuris rursus factus sum, nec nisi subucula tunicaque ad malum fixus tenebar.
Hæc unica vulsione subita abrupi, ac tum per rudentes lateris dextri constratum iterum nactus sum. Omnibus etenim mundi divitiis induci non potuissem, quassatus ut eram, restes tentare lateris lævi, unde Israel tantum brevi ante delapsus erat.
Hinc in interius descendi ad providendum quidquid vulneri meo profuturum existimabam. Id quidem usque acriter dolebat, et sanguis profusius manabat; tamen nec profundum, nec periculosum fuit, nec denique me brachium movendo impediebat. Denique, quum navis nunc quodammodo mea erat, circumspectavi, eamque ab ultimo eius vectore — mortuo nempe O’Brien — purgandam esse existimavi.
Is, ut iam monueram, ibi volutabatur, se cancellis infligens prostratus, tamquam grandis turpisque pupa, statura quidem vivi, sed quam diversus a colore comitateque vivi! In eo situ cadaveris facile eligere poteram meam propriam agendi rationem; et quoniam habitus tragicorum eventuum prorsus delevisset in me omnem mortuorum formidinem, apprehendi hunc circa lumbos, haud aliter quam saccum furfuris, et uno forti nisu sublatum, mortuum in mare præcipitem dedi. Incidit autem in aquam magno sonitu; capedulum rubrum excidit, in superficie fluitans; atque, simulac discussæ aquæ resederunt, licebat mihi videre hunc et Israelem alterum iuxta alterum iacere, uterque volutatus aquis huc et illuc moventibus. O’Brien, quamquam usque iuvenis, calvus erat admodum. Illic ipse iacebat cum illo capite calvo transversum genua illius qui eum occiderat, pisciculis pernicibus supra utrumque nando circumerrantibus.
Nunc iam in navi solus eram. Æstus modo incipiebat refluere. Sol tam prope erat ad horizontem, ut umbræ pinuum littoris occidui per pulvinarium se exporrigerent, suas in navi figuras depingentes. Flabra vespertina surgere occipiebant, rudentes tamen leni sibilo resonabant, tametsi per collem duorum verticum ab ortu satis arcebantur, vela autem in otio pendentia huc et illuc agitabantur.
Interim ego navi periculum impendére suspicabar. Prævola protinus relaxavi, quæ constratum magno strepitu reciderunt; sed velum princeps longe alia res erat. Nam enim, quum navis in latus vertebatur, antenna maior deversa est extra cancellos navis, quin ad pedem, vel duos, cum velo una aquæ erat mersa. Id etiam periculosius esse censebam; tensio tamen tanta erat, ut ei rei me ingerere nequaquam auderem. Denique sumpto cultro meo, antarios præcidi. Tumiditas veli illico concidit, copiaque veli inflati propansa in superficie aquæ fluitabat; quum vero summo quo par eram nisu revellendo efficere nihil potuissem, id totum erat summa ac fructus conatuum meorum. Cæterum “Hispaniola” se fortunæ concredere debebat ut ipse ego.
Sub hoc tempus iam totum pulvinarium umbra obrutum erat — ultimi radii, ut memineram, per aperta sylvarum penetrabant, refulgentes tamquam gemmæ in florido operculo navis fractæ. Interim aura refrigescebat; æstus celeri lapsu altum versus ferebatur, dum navis interim lateri suo magis magisque subsidebat.
Interea ego caute prorsum repsi, et in aquam despectavi. Hæc quidem satis vadosa videbatur; tum oram præcisam, ultimæ securitatis causa utraque manu prehendens, me leni lapsu in aquam demisi. Aqua mihi vix ad lumbos meos attigit; fundus arenosus erat firmus, vestigia exhibens undularum; ego vero animo erecto ex aqua evasi, “Hispaniola” relicta in latus declinata, velo principe longe lateque in superficiem aquæ dependulo. Sub idem tempus sol quoque horizonti imminebat, flabra autem vespertina submisso sibilo pinus nutantes oborto crepusculo perflabant.
Mare dumtaxat denique reliqui, nec inde manu vacua redivi. Illic enim iacebat navis, a piratis liberata parataque ad nostros excipiendos, siquando se mari committere vellent. Nihil mihi antiquius videbatur, quam me domum, in vallum conferre, meisque ibi rebus gestis gloriari. Fortasse aliquantum ob desertionem reprehensus forem, verumtamen recuperata “Hispaniola” irrefragabile responsum erat, sperabamque futurum, ut ne ipse quidem Navarchus Smollett me tempus trivisse coargueret.
Sic ratiocinatus, spirituque erecto, vultum domum versus ad vallationem ac sodales meos direxi. Memineram rivulorum ad ortum defluentium et in pulvinarium Navarchi Kidd delabentium primum ex colle cum gemino vertice, ad lævum meum derivari; proinde cursum meum illac direxi, quippe ubi rivulus ob exiguitatem facilius traiici posset. Sylva satis erat aperta, cuius extremas radices secutus, cornu eius collis mox attigi, nec multo post amnem vadavi, aquis vix mediam suram meam attingentibus.
Hoc iter meum prope ad eum me locum duxit ubi Ben Gunn extorrem primum conveneram; illinc diligentiori cura oculos continuo utrimque circumferens, prorsum itavi. Crepusculum iam plene obrepsit; ut vero angusta geminati verticis collis penetrarem, lumen ardoris e cœlo reverberatum animadverti, ubi, ut quidem opinio ferebat mea, insulanus ille coquebat cœnam suam ad crepitantem ignem. Et tamen mecum mirabar quod is se tam incurium præbebat. Namque, si mihi licebat hunc ardorem visu animadvertere, nonne idem licebat et Ioanni Silver ipsi, qui in suis sedebat castris in littore, inter paludes?”
Tenebræ interim magis magisque augescebant; nec plus efficere poteram quam me, nec sine molestia, domum versus dirigere; relicto interim colle bicipiti pone me, dum Spy-Glass a recto mihi magis magisque livescere cœpit; sidera pauciora ac pallida micabant; in terra autem depressiori, ubi errabam, non raro me in dumetis offendi, et in arenosis scrobibus cespitavi.
Subito genus claritudinis mihi incidit. Oculos attollo, videoque languidum lumen lunæ in summitatem Spy-Glass incidisse, ac paullo post clare animadverti aliquid luminosi argenteique inter arbores gliscere, ex quo intellexi lunam surrexisse.
Saltem tantillum adiutus, cæterum quod ex itinere supererat, traieci; aliquando currens, alias incedens, moræ vix patiens, vallationem pedetentim proximavi. Tamen, quum iter meum per nemus illi attiguum calcare cœpissem, tam improvidus non eram ut gressus meos non tardarem. Finis enim tanti cœpti mei haud fuisset faustus exitus, si quo casu, ex errore, aliquis meorum in limine me traiecisset.
Luna interim sensim ascendebat; lumen eius per apertiora loca sylvæ latius diffundebatur; e regione autem mihi fulgor alterius cuiusdam coloris apparebat, subinde in obscurum recidens — veluti prunæ ac torres ignis vigilum emorientis.
Ne vel pretio vitæ quidem divinare poteram quid id esset.
Tandem postremo deveni in ipsam oram loci clari. Extremitas huius occidua iam lumine lunæ erat perfusa; reliqua pars, ut et casa trabaria ipsa usque umbris erant obrutæ, longisque virgis argenteis luminis scutulatæ. Ab adverso latere casæ ingens congeries ignis in favillas atque cineres deflagravit, rubore cuncta in circuitu perfundens, qui cum pallore lunæ amœnam contrarietatem gignebat. Nullum erat signum vitæ, ne sonitus quidem ullus, præter strepitum flabrorum.
Constiti magnopere mecum miratus, nec parum terroris fortasse me perculit. Apud nos enim non fuit moris magnos ignes suscitare, quin, profecto, ex mandato navarchi parcissimi eramus sarmenti consumptores; unde suspicari cœpi, hic, ex quo ego discesseram, aliquid adversi evenisse.
Prohinc furtim circuivi extrema ad ortum, me in umbra caute contento, loco autem, ubi tenebræ densissimæ erant, vallum transilio.
Ut securitati meæ etiam magis providerem, manibus genibusque nixus, adversum angulum casæ omnino mutus prorsum repsi. Approximanti mihi cor magnopere allevari subito cœpit. Sonus quem excepi non quidem fuit iucundus per se, de eo enim sæpius conqueri solitus eram; nunc tamen ad instar musicæ erat amicos meos audire posse stertere tam consono modo, qui indicio erat placidi sui somni. Clamor ille nauticus excubitorum, “Cuncta prospera,” auribus meis nunquam lubentius incidit.
Interim de una dumtaxat re, nihil erat dubii: reos se infamis excubationis reddidisse. Si nunc loco mei Silver, suique prædones illis subrepsissent, nullus eorum solem surgentem conspexisset. Sic res solet esse, mecum cogitabam, ubi navarchus vulneratus iacet; atque ipse me iterum reprehendi, quod eos in tanta pernicie, ubi tam pauci ad excubias agendas essent, reliquissem.
Nunc iam ad ianuam perveni, meque in pedes erexi. Intus tenebræ erant, nec oculis quidquam percipere poteram. Quod ad sonum attinet, nihil nisi constans tractus stertentium strepitus, atque rarus quidam stridor submissus, veluti scintillarum, aut rostri avis, arborem pulsantis, quem ego nullo pacto explicare poteram.
Brachiis meis ante me protensis prorsum itabam. Si loco meo solito decumberem (cogitabam mecum ridens) lubens vellem eorum vultus videre, quum postridie mane me conspicarentur. Eundo pes meus aliquam rem molliorem offendit — crus erat alicuius dormientis; hic conversus congemuit, sed non evigilavit.
Dein, subito, vagitus exauditus est in tenebris: aurei octonarii! aurei octonarii! aurei octonarii! aurei octonarii! et sic deinceps sine cessatione, aut mutatione, tamquam crepitus pusillæ molæ.
Psittacus autem viridis hic erat, Navarchus Flint, Ioannis Silver! Hæc volucris erat quam lignum carpentem audiveram; ipsa eadem erat, quæ ullo homine vigilantius excubabat, quæque suis tædiosis clamoribus me advenisse nuntiavit.
Ad me recipiendum nullum otium mihi relictum fuit. Acri clamore volucris omnes suscitati dormientes, in pedes consiliverunt; et ingenti voce maledica Silver boavit:
“Quis hic?”
Ad effugiendum me converti, sed alicui violenter illisus me recepi, moxque in brachium alterius incurri, qui vicissim me brachiis complexus, tenuit.
“Afferto sis tædam, Dick,” fatur Silver, quum sic prorsus captus essem.
Unus horum foras egressus, moxque rediens, ardentem torrem secum tulit.
Pars sexta Navarchus Silver