Israel Hands.
Ventus, continuo secundus, nunc ad occasum se flexit. Cursus itaque nobis ab angulo insulæ occiduo septemtrionali ad ostia Sinus Septemtrionalis tanto erat facilior. Attamen, quum nulla nobis esset facultas ancoram iaciendi, nec essemus ausi navim in vada dirigere donec æstus in iustam surrexisset altitudinem, tempus nobis ad terendum superfuit. Gubernator itaque docuit me, quemadmodum navis retardanda ac sistenda esset; quod et post multa tentamina etiam effeci, quo facto, tempus cibo nos reficientes, unaque sedentes explevimus.
“Navarche,” denique affatur me cum eodem ingrato risu, “hicce est meus sodalis O’Brien; putabam te eum in mare deiecturum. Res minutas ego plerumque parum curo, nec mihi lubet culpari ob eius rationes diremptas; at vero eum usque hic iacere, decori esse haud puto; tune aliter?”
“Ego,” inquam, “nec viribus valeo, nec id munus exsequendi mihi placet ibique iacebit, quantum ad me attinet.”
“Isthæc navis — “Hispaniola,” mi Iacobelle, male ominata est,” prosequebatur nictans. “Iam satis magnus numerus hac in navi “Hispaniola” cæsus est — haud pauci nautæ miselli morte deleti sunt, ex quo ego et tu Bristoliæ navi nos commiseramus; tam iniquam fortunam ego nunquam vidi, non ego. Hic est ille quondam O’Brien, nunc vero — est mortuus, nonne? Ego, profecto, doctus non sum, tu vero ephebus es, qui legere et numerare scis; itaque, ut rem clare ponam, existimasne mortuos esse mortuos in æternum, an futurum ut reviviscant?”
“Corpus, mi Here Hands, sane occidere potes,” respondi ego, “non autem spiritum; tantum iam et te scire oportet. Isthic O’Brien iam est in mundo altero, ac, fortasse, nobis advigilat.”
“A!” fatur ille. “Ehem, pro dolor — sic autem homunciones occidere vix aliud esse videtur quam tempus pessumdare. Attamen spiritus, quantum quidem experientia me docet, haud magno in numero sunt. Ego vero, mi Iacobelle, partes meas contra spiritus tuebor. Nunc autem, siquidem libere dixisti, gratum mihi feceris, si in illam ibi canabam descenderis, mihique hem, ita vivam ut nomen rei meminerim; sic, sic, mihique lagenam vini attuleris, Iacobelle — isthic brisæus capiti meo nimius est.”
At hæc gubernatoris hæsitatio mihi quidem naturæ adversari videbatur; notionem autem hanc suam quasi vinum brisæo anteponeret, plane non credidi. Totum id merum verborum prætextum redolebat. Unum tantum erat manifestum, eum nempe voluisse, ut constratum relinquerem; quo tamen proposito, divinare nequibam. Oculi eos meos vitabant: hi continuo errabant huc et illuc, sursum ac deorsum, modo cœlum intuentes, modo furtim cadaver O’Brien circumvolantes. Per totum id tempus ipse subridebat, exserens interim linguam mente flagitii maxime conscia, et indicio impensæ confusionis, ita quidem, ut vel infanti palam esse debebat, eum aliquem dolum meditari. Responsum tamen mihi in promptu erat, quippe qui rite cognoscerem quas partes tutiores sequerer; et quum suspiciones meas ante tam crassæ inscitiæ nebulonem satis facile dissimulare scirem.
“Aliquantumne vini?” quæro. “Id longe præstat. Albumne vis an rubrum?”
“Ut ego quidem reor, mi sodalis, id vix refert quidquam,” ait ille, “unum tantum refert, ut, nempe sit forte, et quantum sufficiat.”
“Teneo,” respondi ei. “Afferam itaque Callense,[1] Here Hands. Quærendum tamen mihi erit.”
His dictis, maximo quam poteram strepitu deorsum impluvium me contuli, calceos exui, catastam cancellatam caute percurrens, scalam propodii ascendi, caputque ex impluvio anteriori exserui. Novi satis bene eum illic me non visurum, tamen diligentissime cavendum putavi; atque pessimum quod suspicari poteram, verum se comprobavit.
Interim ille mutato situ, in manus genuaque cosurrexit, atque quamquam ex crurum vulnere necesse erat eum acrem percepisse dolorem quum se movebat — satis enim audivi eum supprimere gemitum — tamen haud leni nisu se trans constratum contulit. Vel dimidio minuto ad incile lævum pervenit, ubi e glomere funium cultrum longiorem, vel pugionem breviorem, produxit, ad capulum usque cruentatum. Pugionem paulisper aspectabat, aciem eius manu tentabat, ac demum eundem in tuniculam recondidit, quo facto, iterum in priorem locum, ad cancellos claudicavit.
Nec plus scire cupivi. Israel se loco circummovere valebat; modo etiam armatus erat; atque si tanto nisu sibi elaborandum existimavit ut me e medio tolleret, præter dubium nunc fuit me proximam victimam existimandum esse. Quid deinceps acturus esset — utrum tentaturus esset trans totam insulam, a Sinu Septemtrionali, ad sua castra usque intra paludes perrepere, an ictum tormento Long Tom editurus esset confidens futurum, ut sui sodales primi advolarent sibi auxilium allaturi, utique scire non poteram.
Attamen certum existimabam me ei in una re dumtaxat confidere posse, quod unum negotium habebamus commune, destinatio scilicet navis. Mea etenim æque ac sua intererat, ut navim in quodam idoneo loco, summa qua pares essemus cautela in fundum ageremus, ita quidem, ut tempore opportuno eadem minimo periculo atque labore, quantum fieri poterat, iterum levari ac flutare posset; quoad id fieret vitam meam certe tutam existimabam.
Dum has res mecum in animo revolvebam, nec corpus meum penitus neglexi. Interim enim clam me in canabam contuli, calceos meos otiose iterum induxi, manu lagenam vini sine delectu produxi, tum hanc excusationem prætexens, in constrato iterum comparui.
Hands iacebat in eodem statu, velut in cumulo compositus, ut eum reliqueram, demissis palpebris, quasi nimis debilis ad lucem perferendam. Me tamen adveniente, suspexit, collum lagenæ decussit, velut qui eius rei longa experientia doctus erat, atque suo more apprecatus, “Pro fortuna!” solido haustu se refecit. Tum paulisper in quietem se composuit, dein producto cuneo nicotianæ, petivit a me, ut offam eius abscinderem.
“Præcide sis mihi offam istius rei,” rogat me, “quod ego cultellum non habeo, nec ad id viribus sufficio, etiamsi cultellum haberem. A, Iacobelle, Iacobelle, officia mea obire me neglexisse mihi videor! Præcide offulam, sis, ea, mi puelle, mihi videtur fore ultima, sum enim in meo itinere in æternam patriam, nec id dubito.”
“Esto,” refero, “præcidam frustulum nicotianæ tibi; verum tuo loco, atque si in eo esse statu in quo tute esse putas, ut Christianum decet, ad preces meas recurrerem.”
“Quamobrem?” quærit. “Explica sis, quare.”
“Quare?” respondi ei. “Paullo ante me de mortuis interrogavisti. Tu fidem fregisti; vitam in peccatis, mendaciis atque sanguine egisti; hoc ipso tempore illic iacet ad pedes tuos homo, quem tu occidisti, et tu me quæris cur! Ad misericordiam Dei impetrandam, si causam quæris.”
Paullo fervidius loquebar, quod de pugione in sinu suo recondito cogitabam, quo in animi sui perversitate me finire meditabatur. Ipse, vicissim, sumpto altero vini haustu, maxime insueta solemnitate loquebatur.
“Annos triginta,” inquit, “maria navigavi, vidique bona ac mala, meliora ac peiora, tempestates bonas ac malas, penu exhaustum, cultros vibrari, et idgenus omne. In summa, mihi crede, bonum e bono provenire vidi nunquam. Eum, qui ictum prior infert, potiorem habeo; mortui non mordent; in hac sum sententia — amen, ita esto. Nunc vero præbe aures,” subiunxit subito mutata voce, “iam satis harum gerrarum habuimus. Æstus iam-bene assurrexit. Tu, Navarche Hawkins, sequere modo mandata mea, et futurum est ut ex sententia adnavigemus, et voto potiamur.”
In summa, vix duo milliaria nobis ad navigandum supererant; sed navigatio hic res erat delicata, etenim introitus in istud pulvinarium septemtrionale non modo erat angustus ac vadosus, verum etiam ab ortu occasum versus iacebat, proinde caute erat gubernandum ut navis introagi posset. Existimo autem me pronum ac paratum fuisse subditum, sed certe Hands se eximium præstitisse ductorem; circuibamus enim dextrorsum ac lævorsum, campsabamus, littoraque radebamus tanta dexteritate ac pernicitate, ut visu delectabile esset.
Linguam terræ vix superavimus, quum terra undique incincti fuimus. Oræ Sinus Septemtrionalis arboribus ita erant consitæ ut pulvinarium meridianum; situs tamen loci erat longior et angustior, atque speciem accuratius referebat æstuarii, quod et reapse fuit. Prope ante nos ad cornu meridianum conspicabamur rudera navis fractae, iam in extremo statu dissolutionis. Erat autem hæc navis quondam grandis trium malorum, sed iniuriis tempestatum tam diu obnoxia, ut magni algarum manipuli ex ea undique penderent, in constrato autem eius dumi littorales radices egissent, modo autem hi etiam florerent. Triste hoc erat conspectu, sed nobis indicio erat locum pulvinarium esse tranquillum.
“Nunc vero,” fatur tandem Hands, “videdum, illic est locus ad pessum faciendam navim selectissimus. Littus sabulosum est ac demissum, nullus venti halitus, arboreta circumquaque, ac flores circumcirca, tamquam hortulus in illa antiqua navi.”
“At vero,” interrogo, “si semel navim pessum fecerimus, quinam eam iterum flutabimus?”
“Nihil facilius,” refert ille, “æstu refluxuro, illic in adverso latere, efferes rudentem in unam illarum celsarum pinuum, hunc circumages, referes eum, et circumvolves tympano suculæ, æstumque opperieris. Æstu adveniente cunctæ manus attrahent rudentem, quum ipsa assurget ac flutabit ex cordis tui sententia. Nunc autem puerule, ad locum! prope enim sumus ad oram, navis autem ultra modum festinat. Paullo dextrorsum — sic — caute — dextrorsum — lævorsum, miculam — caute sis, — cautedum!”
Sic sua mandata impertivit, quibus ego suspenso spiritu obtemperavi, usque dum necopinato clamavit, “Nunc tandem, corculum, ad auram!” Quapropter clavum illico ad summum sustuli, quo facto, “Hispaniola” se protinus circumvertere, proraque antrorsum in demissam sylvestrem oram retro ferri cœpit.
Animo quum essem propter superiores eventus nimis quam concitato, vigilantiam, qua gubernatorem prosequebar, quodammodo relaxavi. Quin et modo ita eram animo præoccupato, exspectabundus dum navis fundum attingeret, ut conscientiam periculi capiti meo impendentis negligerem, cancellisque dextri lateris cubitatim applicitus undulas observarem ab acie proræ dilabentes. Victima facilis succumbere poteram sine lucta, nisi sensus quidam insecuritatis atque præsagii me supervenisset, quo actus, caput retro verti. Sive crepitus ad aures meas pervenit, seu angulo oculi umbram eius percepi; sive vero instinctu quodam felino actus sum: revera conspicabar Hands, medio iam itinere emenso, pugione in dextra manu ad me accedere.
Oculis nostris concurrentibus uterque nostrum exclamasse videbatur, sed meus clamor quiritatus fuit terroris, illius autem fuit boatus furentis tauri impetentis. Eodem puncto temporis quo ipse prorsum ruebat, ego ad latus, adversum proram navis, prosilivi. Hoc facturus clavum misi, qui repente sub ventum resilivit; et hoc, ut opinor, vitam meam servavit, nam idem pectori Hands illisus est, eumque pro præsenti saltem, quasi mortuum stitit.
Antequam ipse se recipere potuisset, ego ex angulo quo me compulerat, salvus evasi, toto constrato ante me ad cursandum eumque vitandum. Arcte ante principem malum constiti, sclopellum e sacculo protraxi, et id in eum animo constanti collimavi, iam ipso quidem verso, et adversum me properante, manuleam[2] apprimo. Marcellus[3] incidit, verum nec fulgor, nec sclopatus insequitur; incensorium aqua marina frustratum erat. Ob improvidentiam mihi maledixi. Curnam ego sola mea arma iam longe antea redoneraverim, curamque incensorii habuerim? Si fecissem, modo non essem agnus, lanionem effugere tentans.
Saucius ut ipse erat, tamen mira celeritate se movebat, canastri sui capilli in vultum delapsi, vultus autem ex violento motu ac furore flammeo rubore erat perfusus. Ad experiendum alterum sclopellum meum nec otium mihi erat, nec animus, nam enim pro certo arbitrabar illud quoque extra usum esse. Unum mihi dumtaxat certo constabat, nempe haud satis futurum ut pedes meos ante eum retraherem, quod ipse me intra convexum facile in incitas ageret, perinde ut paullo ante me in incitas coegerat. Quodsi id fieret, sicque captus essem, pugio novenum aut denum pollicum et cruentatum unica foret citra æternitatem mea experientia. Proinde palmos meos principi malo applicui, tigno nempe magnæ molis, ac sic exspectavi, omnibus nervis meis ad summum intentis.
Videns me vitando intentum, ipse quoque anceps stetit, et sic aliquot momenta præteriverunt, ipso insidiante, me autem effugia parante. Hic eiusmodi ludus erat, quem ego domi, circa rupes Black Hill Cove, sæpe exercueram; nunquam tamen, mihi crede, corde tam ferociter pulsante. Nihilominus ludus id erat pueris proprius, ut iam monui, meque parem existimabam qui partes meas contra senescentem nauticum cum vulnerato fœmore, cum effectu tueri possem. Quin, profecto, audacia mea sic accrescere cœpit, ut aliquot vagas cogitationes mentem pervolare sinerem de futuro exitu istius ludi; tamen, demum, etiamsi certo scirem me sic diutissime eum eludere posse, æque clare intellexi postremo effugium mihi haud dari.
Denique, dum hæc gerebantur, extemplo “Hispaniola” se fundo impegit, paulisper in sabulo nutabat, postremo, dicto celerius lævorsum inclinat, usque eo dum constratum ad angulum quadraginta quinque graduum versum est, et aliquantum aquæ in orificia inciliorum irruit iacetque in lacuna cancellos inter et constratum.
Uterque nostrum intra ictum oculi subversus est, uterque nostrum fere una devoluti sumus in incile; mortuus autem rubro-capedulus, brachiis suis usque distentis, rigide post nos volvebatur. Profecto tam prope ad invicem eramus, ut caput meum pedibus gubernatoris illideretur, et hoc ita, ut dentes mei concuterentur. Quæque fuerint hæc incommoda, ego primus me in pedes erexi, quoniam Hands cadaveri erat implicitus. Subito obliquatum constratum currendo haud erat idoneus locus; hinc novus me tuendi modus, et hoc subito, reperiendus erat, siquidem persecutor meus tantum quod me non attigit. Dicto celerius in compagem rudentum medii mali me inieci, manibus alternatis me sublevavi, ac ne spiritum quidem duxi, antequam in media antenna securus sederem.
Servatus itaque sum celeritate. Pugio vix dimidium pedem subtus me hæsit, dum sursum repebam; illic autem stabat Israel Hands, ore patulo, vultuque ad meum subrecto, tamquam vera statua mirantis, speque delusi.
Quoniam nunc aliquo otio fruebar, ad reficiendum et aptandum incensorium sclopelli mei nihil moræ interponendum censui, et quum sic unum in procinctu habiturus essem, ut securitati meæ plus satis caverem, etiam alterius onus evellere, novoque prorsus onere gravare perrexi.
His laboribus me intentum quum Hands cerneret, magnopere obstupuit, intellexitque aleas contra se verti, atque post aliquantum dubitationis, captu facilis, ipse quoque in restes gravi suo pondere scandere cœpit, pugionem mordicus tenens, atque caute, nec sine magno dolore, me consequi conatus. Dispendio infiniti temporis gemitusque vectabat secum crus suum saucium, quum interim ego opus meæ cautelæ quiete persolvi, antequam ipse multo plus quam tertiam partem sui ascensus emensus esset. Tunc, sclopello in utraque manu, eum affatus sum:
“Vel si uno gressu plus feceris, Here Hands, calvariam tibi displodam! Mortui, ut scis, non mordent,” subiunxi, represso cachinno.
Ipse illico constitit. Videre arbitrabar e mutationibus sui vultus ut tentabat ratiocinari, quod tamen opus tam erat arduum, magnoque labore fretum, ut ego e medio meæ consciæ securitatis cachinnare inciperem. Denique, postquam semel iterumque glutiverat, fari cœpit, vultu summam suam confusionem usque indicante. Ad eloquendum necesse erat eum ex ore pugionem tollere, cæteroquin nullo modo videbatur motus.
“Iacobelle,” fatur denique, “ut mihi quidem apparet, uterque nostrum in incitis est, proinde nobis ad paciscendum deveniendum est. Te quidem iam pridem potitus essem, nisi subversi fuissemus; sed mihi fortuna semper adversatur, nunc autem existimo me tibi dedere oportere,quod quidem ut vides, durum est, ut nauta veteranus id pusioni nautico, ut tu es, faciat.”
Verba eius ego patulis excepi auribus, notione securitatis occœcatus, tamquam gallus gallinaceus in suo sterquilinio, quum, ictu oculi, dextra eius sublata, retroque flexa est. Eodem fere tempore aliquid in aere, veluti sagitta, sibilabat; ego me ictum sensi — fuique ad malum defixus. Terrore subitaneo atque dolore improviso perculsus — dicere haud possum me data opera fecisse, et pro certo scio me non collimasse — utroque sclopello iaculatus sum, et utrumque etiam manu excidit. At hæc non sola ceciderunt: vagitu represso gubernator, manibus suis laxatis rudentes misit, atque in aquam præceps decidit.
1. Callensis, -e, adiectivum e nomine proprio Calle,
\ indecl., nomen urbis ad ora fluminis Durii in Oceanum
\ Atlanticum labentis, in Lusitania extrema. Portus huius
\ urbis fuit quondam frequentissimus et celeberrimus, adeo
\ quidem, ut lapsis temporibus ipsum nomen Lusitania
\ prorsus oblitteratum sit, eique substitutum Portus Calle,
\ quod denique detritum est in Portocal, Portugal. Quum
\ vero regio generosum quoddam vinum quoque genuisset, id
\ etiam nomen nactum est (vinum) Callense, aliæ autem
\ gentes idem Portum, denique Port, port, hoc est, vinum
\ Porticum ceperunt appellare, quod Angli hodiedum ita
\ appellant. Urbs ea Lusitaniis hodie Oporto est.
2. Manulea, -æ, in tormentis, sive catapultis Romanis,
\ tigillum (parvum lignum) erat cuidam nodo funium
\ insertum, funesque tentos coercebat. Eo, facili tactu
\ revulso, funes intenti resolvebantur, eoque ictu
\ subitaneo missile evibrabatur. In armis nostris
\ ignitariis fere idem fit, quum pessulum intra malleolum
\ indice leniter reprimimus, quo fit ut malleolus in
\ incensorium recidat, id percutiat, ac succindat.
3. Marcellus, -i, alia forma marculus, -i, ambo diminutiva
\ verbi marcus, -i, quod malleum magnum et gravem
\ significat, qui duabus manibus libratur: alio verbo
\ malleolus; cæterum et nomina propria, Marcus (Tullius
\ Cicero), atque (Marcus Claudius) Marcellus, inde
\ derivantur.