Ferio Jolly Roger.
Vix in rostrali[1] locum occupavi, quum prævolum[2] vento laxum in alteram partem, hunc inflando cum sonitu tormento simili incidit. Impulsu sic reverso navis omnis ad carinam usque tremebat; sed quum cætera vela usque traherent, prævolum in suum locum recidit, ibique iners pependit.
Hæc concussio me prope in mare elisit; post quæ nihil moratus, secundum rostrale retro serpere perrexi, ac, demum in constratum præceps me proieci.
Sub averso latere propodii[3] stabam, atque velum princeps, quod usque trahebat, partem constrati posticam mihi obtegebat. Nullus mortalium conspiciebatur. Axedones, qui inde ab ortu tumultus loti non fuerant, vestigiis multorum pedum erant maculati; atque lagena inanis, in collo fracta, in incili[4] vivi instar alicuius huc et illuc volutabatur.
Derepente “Hispaniola” in ventum incidit. Rudentes pone me crepitare cœperunt; plectrum in locum recurrit, tota navis ægrificam edidit convulsionem et oscillationem; iuxta etiam antenna princeps introrsum versa, cannabis inter iuga ingemiscebat, simul etiam posticam navim sub averso vento mihi patefaciebat.
Duo utique erant excubitores; rubrum-capedulum iacebat supinum, stipitis instar rigidum, brachiis utrimque crucifixi modo propansis, dentibus per hiantia labia candicantibus; Israel Hands cancellis applicitus, mento in pectus dependulo, manibus utrimque in tabulato iacentibus, vultu, alioquin sole ustus, tamquam candela sebacea pallebat.
Navis paulisper refractariam se præbebat equi instar indomiti, huc et illuc versando, velis nunc hinc, nunc illinc turgentibus, antenna summa modo huc, modo illuc vacillante, ut malus sub onere gemeret. Præterea subinde super cancellos aspergo incidit densæ nebulæ in speciem, tum proræ in fluctus vehemens impetus — siquidem tanto magis obnoxia hæc cum tanta armatura navis erat fluctibus, quam meus carabus parvulus, qui modo in imo iacebat mari.
Ut navis subsultabat, ita rubrum-capedulum prorsum ac retrorsum lapsabat — sed id præsertim fœdum erat visu, quod sæve ut iactatus fuerit, lineamenta vultus, hiulco ore, pressis tamen dentibus nihil mutata sint. Item Hands, quæque fuerit iactatio tanto magis magisque a se recedentibus, quum interea truncus corporis eius plus et plus puppim versus inclinabat, ut vultus eius pedetentim visui meo subduceretur, ac denique, præter unam auriculam, atque barbæ cirrum, nihil ex eo videre possem.
Simul etiam circa utrumque eorum in tabulato maculas atri cruoris animadverti, unde pro certo inferendum putavi, eos, in suo ebrio furore sese invicem occidisse.
Me hæc in quiete contemplante, navi tranquilla, Israel Hands se ex parte circumvertit, submissoque gemitu se in eum statum reluxit, in quo eum primum deprehenderam. Gemitus hic index erat doloris, maximæque debilitatis, modus autem quo maxilla dependebat patula, cor meum perquam affecit. Verumtamen quum colloquium, quod in dolio malino sedens exceperam, mihi in memoriam revocavi, misericordiam omnem misi.
Dehinc retrorsum itavi, donec malum summum attigi.
“Scande iam navim, Here Hands,” ironice aiebam.
Is oculos tantum cum labore volvitabat; verum, ad prodendam admirationem iam nequaquam valebat. Nec quidquam efficere poterat, nisi unum verbum efferre, “Brisæum.”
Interim memini nihil temporis mihi ad terendum superesse, quamobrem, evitans antennam principem, quæ iterum in eo erat ut transversum constratum verteretur, retrorsum cessi, ac per impluvium posticum in canabam descendi.
Qui fuerit illic status confusionis, haud quisquam sibi fingere posset. Cuncti foriculi obserati, causa reperiendæ mappæ insulæ, erant effracti. Tabulatum cœno erat fœdatum pedibus rudium helluonum, illic post reditum e paludibus stationem suam circumdantibus, sedentium ac potantium. Parietes fori, cuncti candido picti, auroque decore ocellati ac virgati, contagione sordidarum manuum erant infecti et conspurcati. Denæ aut vicenæ lagenæ vacuæ volutabantur in tabulato, collisione resonantes. Unus librorum medicorum Doctoris Livesey iacebat in mensa apertus, aliquot paginis elaceratis, procul dubio ad accendendas fumas. Mediis his omnibus lucerna usque spargebat suum lumen fumidum, ac lurido obscurum.
Hinc in cellarium descendi. Nullum ibi dolium nisi vacuum reperi; lagenarum longe maior pars, quod fidem fere superat, erat epota et abiecta. Ab exorta seditione profecto, nemo hic esse poterat, nisi ebrius.
Disquisitione instituta, reperi lagenam brisæi pro Hands, mihi autem erui aliquantulum buccellati, quosdam conditos fructus, magnum racemum uvæ passæ, segmentumque casei. His fretus in constratum veni, meas suppetias pone cardinem gubernaculi deposui, nempe loco, a gubernatore tuto, deinde ad hydriam progressus, magno haustu me refeci, ac tum, nec prius, brisæum Hands obtuli.
Quartarium, ad minimum, parebat exsorbsisse, antequam lagenam misisset.
“Eheu, Hercle,” inquit, “quantopere hanc rem appetivi!”
Ego vero interim in angulo meo ad manducandum consedi.
“Multumne læsus?” quæro ex eo. Ipse grunniebat, aut potius dixerim, latrabat.
“Si medicus ille in navi esset,” respondit, “paucos intra dies valerem, verum, ut vides, fortuna mihi nullo modo arridet, et hoc potissimum est unde laboro. Quod autem istum scordalum attinet, est, inquam, bene mortuus,” indicans nautam cum capedulo rubro. “Is utique nauticus non fuit. Tu autem unde?”
“Ego,” respondi “navim hanc conscendi, Here Hands, ut in possessionem eius venirem; proinde me, imposterum, ut navarchum tuum agnosces, donec aliter statuatur.”
Satis quidem acidum in me respexit, dixit tamen nihil. Interea aliquantum coloris in genas suas rediit, quamquam usque perquam ægrum ferebat aspectum nec se continere valebat, quin, navi volutante, iterum recideret.
“Cæterum,” prosequebar, “vexillum illud ego non feram, Here Hands, idque, cum bona tua venia, tollam. Omnino nullum, quam hoc, præstat.”
His dictis, elusa magna antenna, ad restes cucurri vexillares, maledictum horum nigrum vexillum detraxi, idque in mare abieci.
“Deus servet Regem!” clamavi, capedulo meo agitato; “et sic demum finis est Navarcho Silver.”
Is me arcte et clam observabat, mento suo usque dependulo.
“Iam suspicor,” fatur denique — “suspicor te modo iam Navarche Hawkins, in aridum appellere parare. Quid si ea de re consultemus?”
“Sic, sane,” inquam, “ex toto corde meo, Here Hands. Effare.” Ego autem ad prosequendam meam merendam acerrima cum appetentia, ad locum meum recessi.
“Iste, hic,” cœpit ille, nutu cadaver indicans languido, “nomen ei fuit O’Brien — tæterrimus Hiberniacus — iste, inquam, et ego, carbasa navi indidimus, eam reducturi. Ecce, ipse iam extinctus est — tamquam titio; quis autem istam navigabit, non perspicio. Nisi ego te nutu dirigam, ipse, quantum ego saltem existimo, non is es. Ergo, præbe aures, tu me esca potuque pasces, et aliquo centone, vel mucinio iuvabis vulnus meum illigare, quod facies tu; ego autem regam te in navigando; et hoc utrimque æquum esse duco, ut mihi quidem paret.”
“Unum est quod te monitum esse volo,” respondi; mihi non est in animo ad pulvinarium Navarchi Kidd reverti. Potius in Sinum Septemtrionalem libet tendere, navimque illic, omni quiete, in sabulonem agere.”
“Ita, profecto, tu statuisti,” exclamabat ille. “Imo ego nequaquam sum glebo tam vecors, ut probatum cernis. Nonne perspexi? fare. Nam et ego tentavi meam fortunam, uti cernis, sed aleam perdidi, atque tu modo polles meis ventis, Sinusne Septemtrionalis? Atqui mihi nullum est ius eligendi, non mihi! Iuvabo eam ad crepidinem patibuli navigari, sic me Dii! ita vivam.”
Verba eius sane non videbantur sensu carere. Inter nos illico convenit. Intra tria minuta “Hispaniolam” iam sub velis habebam, facile labentem sub vento secundum littora Insula Thesaurariæ optime iure sperans fore, ut circa meridiem, superato promontorio, ante reversurum æstum Sinum Septemtrionalem assequi possem, quum tutum esset in vadum deducere, exspectareque dum æstus recederet, nobisque salvis excedere liceret.
Clavum itaque frænavi, inde vero cavum subivi ad propriam meam cistam, unde mucinium exprompsi sericeum meæ matris. Me adiuvante Hands grave suum vulnus in suo fœmore eo ligavit, atque postquam se cibo aliquantum refecit, haustumque aut duos brisæi iterum sumpsit, non parum reviviscere, rectius sedere, clariori ac fortiori voce loqui, et homo plane diversus fieri cœpit.
Flabra nobis miro modo favebant. Subter ea ad instar avis volabamus, littora celeriter præterlabebantur, aspectusque regionis continuo mutabatur. Editiora loca mox e conspectu recesserunt, et ad planitiem sabulosam attigimus, pinetis pumilis parce interspersam, tum mox hæ vicissim recesserunt, ac paullo post circuivimus collem saxosum, qui insulæ a septemtrione terminum ponit.
Novo meo imperio me perquam elatum sensi; item cœlo claro et aprico, diversisque littorum variationibus admodum eram delectatus. Iam aqua etiam potabili, abundantiaque alimenti affluebam. Mens quoque mea, desertionis conscia, quæ me hactenus acri morsu inquietabat, magna præda atque victoria parta, conquievit. Ut nunc existimabam, nihil mihi ad desiderandum et ad felicitatem superfuit, nisi quod oculi gubernatoris, quocunque me in constrato verterem, derisoris contuitu me sectabatur, et quod peculiarem quemdam risum subactum in vultu eius animadverti continuum. Risus hic erat, qui dolorem iuxta ac debilitatem prodebat — exsanguis et vecors risus silicerniis[5] inerat tamen ei, præterea, mica derisionis, umbraque perfidiæ in suo aspectu, ut me variis rebus occupatum subdole observabat.
1. Rostrale, -is, n., sic voco longum tignum, palum,
\ longurium, qui e rostro navis prorsum porrigitur, ad
\ cuius extrema pedes, sive vela, destinantur. Anglis
\ bowsprit.
2. Prævolum, i, quod hic pes (velum), præ cæteris volat;
\ Anglis flying jib.
3. Podium, ii, verbum Romano-Græcum, denotat autem
\ suggestum, locum editum, catastam (catastasin Græcis),
\ super quam stant ii, qui cum multitudine agunt. In
\ navibus locus præsertim est editior, sub quo ingressus,
\ descensus fit ad interiora. Hinc placuit præfixo pro
\ (-præ, ante) Propodium fingere ad designandum locum ante
\ suggestum.
4. Incile, is, est decursus aquæ, depressio quæ aquam
\ deducit in cloacam, præsertim in urbibus, extra tramitem
\ pedestrium, atque marginem itinerum, quibus vectabula
\ omnium generum præterlabuntur.
5. Silicernium, ii, proprie celebratio funeraria; convivium
\ funebrale; ulterius extensum, hominem vetulum, senem
\ decrepitum, pappum, significat:
De. Ubi potetis vos; bene, sane; sed cesso ad eum
\ pergere.
Sy. I, sane; ego te exercebo hodie, ut dignus es,
\ silicernium.
P. Terentius, Adelphi, 4, 2, 48.