Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 24: Caput 24

De Vagatu Carabi.

Provecto iam die denique evigilavi, meque circa occiduo-meridianas oras Insulæ Thesaurariæ iactatum reperi. Sol iam pridem surrexerat, sed tamen pone magnam Spy-Glass molem delitescebat, qui mons hic abruptis lateribus mari se mergebat.

Promontorium Haulbowline Head, atque collis Mizzenmast Hill mihi a cubito erant; collis quidem erat sterilis et opacus, promontorium autem cautibus erat cinctus, quadragenos aut quinquagenos pedes altis, magnaque mole ruderum saxorum septum. Ego vix ad quadrantem milliarii a littore fluitabam, unde primum de appellendo carabo ac descendendo in littore cogitabam.

Consilium hoc mox missum feci. Etenim fluctus rudera saxorum violento tumultu verberabant; unde aquæ verberatæ ingenti boatu suam asperginem quaquaversum respergebant, quoque momento undæ illinc resilientes; ex quo satis intellexi futurum, ut si accedere tentassem, scopulis illisus perirem, ascendere autem hæc rudera saxea, neutiquam possem, sicque vires meas perperam expenderem.

Nec hoc satis; nam in planis saxorum animadverti quædam monstra horrida in speciem limacum mollium, quæ corpora sua mucida ac viscida huc et illuc gregatim traxerunt, ingentis magnitudinis, aut magno latratu, rupibus reverberantibus, sese turmatim in mare deiecerunt.

Postmodum tandem intellexi hæc animalia phocas esse, prorsusque innocuas. Aspectus tamen earum accessum ad littus difficiliorem reddidit, cui si addas fluctuum perpetuos impetus, intelliges quamobrem hunc locum egrediendi perhorrescerem. Satius prohinc existimavi vel fame in alto perire, quam hæc pericula tentare.

Interea existimare cœpi magis opportunum locum me nactum iri. Ad septemtrionem ab Haulbowline Head ora se introrsum flectit, ubi æstu recedente lingua terræ denudatur fulvi sabulonis. A septemtrione eius loci aliud sequitur promontorium, Promontorium Nemorosum, ut erat in mappa designatum — magno pineto virenti incinctum qui ad marginem aquarum usque se protendebat. Nunc demum memini quod Silver monere solebat de fluxu, qui ex toto occiduo littore Insulæ Thesaurariæ septemtrionem versus vergit; et quum adverterem ex meo loco me iam eo fluxu teneri, satius existimavi Haulbowline Head pone me relinquere, viresque meas integras servare ad adoriendum alterum, longe propitius Promontorium Nemorum.

Superficies æquoris grandi turgore tumebat. Ventus aequabili modo ac leniter ex austro flabat, nec fluxus huic adversabatur, prohinc aquæ æquabili cursu undulabant.

Si res aliter se habuissent, me iam dudum perivisse oportebat; nunc tamen mirum erat quam misellus meus carabus per cristas undarum labebatur. Mihi usque in fundo iacenti plus semel contigit, ut quum haud plus quam unum oculum supra labra nauculæ, magnum aquæ glaucæ cumulum supra me extolli viderem; et tamen pusillus carabus vix plus quam leniter exsiliret, acsi choragiis[1] uteretur, et in adverso turgoris latere, tamquam levis avicula, leniter descenderet.

Mox post perquam audax factus, me ad sedendum erexi, ut remigare tentarem. Verum vel levissima situs mutatio atque oneris, summopere mutat pusilli carabi semet gerendi rationem. Vix itaque me commoveram quum naucula, mutata sua leni ratione per undas labendi, per declive proximi turgoris tanta celeritate rapiebatur, ut me vertigo caperet, suamque proram proximæ undæ ita profunde incussit, ut inde aspergine totus perfunderer.

Madens et conterritus in priorem me situm protinus composui, quo facto, carabus suam proram in pristinum statum illico restituit, meque, ut antea, leni oscillatione super undas prorsum vexit. Clarum iam erat se non passurum ut ego eum regere tentem hoc autem eventu, quandoquidem cursui suo moderari nullo pacto poteram, quinam licebat mihi portu me potiturum sperare?

Terror ineffabilis me incessit, tamen desperan dum non putavi. Primum itaque cautissime assurgens, aquam ex carabo capedulo meo exhausi; tum oculos meos iterum supra labra sublevans speculari perrexi ut viderem, quonam pacto efficeret, ut per fluctus tam leni motu me pervectaret.

Reperi autem quamque undam, loco ingentis, lævis refulgentisque collis, ut ex arido, vel e constrato, navis videri solet, prorsus similitudinem ferre tumulorum in arido, plurimis verticibus, planis, atque vallibus. Carabus ergo, non impeditus, se in latera versans, per has planities carpebat suum iter, si sic loqui fas est, evitatis cristis, arduisque cacuminibus undarum.

“Ergo,” cogitabam mecum, “iam manifestum est me ibi, ubi sum, iacere oportere, nec æquilibrium ultra turbare; at vero perinde manifestum est me quandoque, aquis tranquillis, posse remo ab uno latere, paucis ductibus nauculam adversus terram impellere.”

Dictum et factum. Sic itaque cubitis innixus iacebam, situ perquam difficili, et semel iterumque edito leni impulsu proram adversus littus dirigebam.

Labor hic nimis quam erat lentus ac molestus, tamen sensim me proficere notavi; atque ut Promontorium Nemorosum versus propinquabam, licet palam viderem me prætervectum iri, tamen aliquot centena ulnarum propius ad orientem poteram altiores arborum virentium vertices, ut ii vento agitati nutabant, cernere, nec dubitabam fore ut proximo promontorio potiri possem.

Summum etiam id tempus censebam, quandoquidem iam sitis me urgere cœpit. Etenim ardor solis desuper, millenæ eius ab undis reverberationes, aqua marina quæ in me inciderat, exsiccataque erat, ipsa mea labra sale incrustans, iunctim effecerunt, ut guttur meum siti arderet, meumque adeo cerebrum doleret. Proximitas, præterea, arborum desiderio ad ægritudinem usque allectabat; verumtamen fluxus me mox locum excedendi prætervexit; quum vero proxima maris regio sub oculos meos incidit, visionem conspexi, quæ cursum cogitationum mearum plane mutavit.

E regione etenim mihi, nec plus dimidio milliario, conspicatus sum “Hispaniolam” sub velis. Utique pro certo habui futurum ut caperer; sitis tamen me tanta ægritudine oppressit, ut vel id ambigerem utrum capi optandum an abhorrendum esset: attamen, priusquam vel hoc mecum diremissem, stupor ita totum animum meum obsedit, ut nihil quidquam facere, nisi stupere, atque mirari possem.

“Hispaniola” sub velo principi, duobusque proraticis erat, atque pulchræ et candidæ telæ nivis, vel argenti instar albicabant. Ubi primum eam conspexi cuncta eius vela tumebant, ipsaque in caurum tendebat, unde suspicari cœpi manus insulam circumnavigare velle, et in prius pulvinarium pervenire. Subito sensim in occiduum cursum flectere navis cœpit, unde suspicio mihi incidit hos me notasse et nunc me insectari. Denique tamen vento adverso incidens, omnino hæsit, ibique sui impos, aliquantum otiabatur, velis prorsus laxatis.

“Furciferi dementes,” mecum inquibam, “hi usque temeto madent, tamquam spongiæ,” et mecum cogitabam, quemadmodum Navarchus Smollett eos coercuisset.

Interim cercurus immotus hærebat, mox vela eius iterum intumescere, paulisper iterum incedere, ac, denique, iterum obviam vento facta, concidere, cercurusque immotus hæsit. Hæc iterum iterumque repetita sunt. Huc et illuc, sursum ac deorsum, in septemtrionem atque meridiem, in ortum et occasum “Hispaniola” ferebatur per accursus et impetus, eo semper recidens quo orsa erat post singulas repetitiones, velis concidentibus. Inde clarum mihi apparebat plectrum a nemine teneri. Si vero sic res erat, ubinam nautæ erant? Necesse proinde videbatur eos aut ebrietate esse sepultos, aut navim deseruisse, ut mihi quidem videbatur, sicque, fortasse, possem ego eam conscendere, navimque navarcho suo reddere.

Fluentum et cercurum, et carabum in meridiem rapiebat æqua celeritate. Quod ad priorem attinet, cursus eius tam erat efferatus, tum iterum laxatus, ac tantis detinebatur moris, ut certe nihil proficeret, si non plane recideret. Si modo ausus essem ad sedendum me erigere ac remigare, certum mihi videbatur illum me assequi posse. Propositum afflatu quodam audaciæ mihi animum erigebat, et quum de hydria iuxta anterius impluvium cogitassem, fortitudinem meam audendi etiam duplicari sensi.

Surrexi ergo, et quamvis illico imbre asperginis exceptus essem, in proposito perstiti, remoque cunctis meis viribus innixus, “Hispaniolam,” sine gubernaculo fluitantem assequi perrexi. Mare ita erat turbulentum, ut semel iterumque mihi sistendum, et aqua ex carabo exhaurienda esset, interea corde meo, fere ut exaudiretur, palpitante; paulatim tamen his rebus assuefactus, caraboque in vallibus undarum vectus semel iterumque tantum prora quassata meque asperginem experto.

Nunc cercurum cursu celeriter vincere incipiebam; iam et aurichalcum plectri refulgere percepi, ut illud huc et illuc iactabatur; et tamen nullus in constrato eius comparuit. Non poteram non credere eam esse desertam. Si hoc minus, tum sceliones in imo iacebant ad mortem ebrii, ubi ianuis obseratis, sub clavi seraque continere eos, navim autem in meam ditionem redigere, possem.

Per aliquod tempus cercurus id agebat, quod mihi maxime erat invisum — stabat. Prora eius ad meridiem spectabat, utique, continuo huc et illuc versata. Quoties enim velis suis ex parte tumentibus ipse ex tramite excidit, vela eam iterum in adversum ventum impulerunt. Hic mihi maxime invisum esse dixi; etenim ut sui impos esse parebat hoc in statu suo, velis tormentorum more tonantibus, rechamis[2] autem in constrato huc et illuc volutantibus, ipse a me usque abscedebat non modo celeritate fluxus, sed etiam toto suo latere sub vento, hoc autem certe erat summum.

At nunc demum occasio mihi arridebat. Flabra enim paulisper ad minimum conciderunt, fluxu autem eum paulatim circumvertente, “Hispaniola” suo axi se circumagebat, ac, tandem, puppim suam adversum me vertit, cum fenestra canabæ usque patente, atque lucerna supra mensam, die iam adulto usque ardente. Velum princeps vexilli instar languidum pendebat. Præter motum fluxus navis prorsus iners iacebat.

Per aliquantulum temporis in prosequendo deficiebam; sed mox maiori vi innixus, in navi insectanda iterum superior evasi.

Vix centum ulnis ab ea aberam, quum ventus iterum irruit cum impetu; vela eius a lævo iterum explebantur, ipsa autem iterum viam tenebat, oscillans, se erigens, rectaque labens, tamquam hirundo.

Primo animi impetu desperare, altero iam gaudere cœpi. Cercurus enim ecce appropinquat, mox vero toto latere mihi adstat — vertendo se dimidio spatio suæ a me distantiæ emenso, tum duabus tertiis, ac, tandem tribus quadrantibus. Facile poteram videre ut aquæ sub prora eius spumantes et bullantes albicabant. Mihi ex humili in carabo loco eius latera celsissima et abrupta parebant.

Et nunc repente statum meum perspicere cœpi. Vix mihi vel cogitare vacabat — vix mihi agere, meque servare vacabat. Ego enim in vertice pendebam unius undæ, dum cercurus iam inclinabat in altera. Iam rostrale eius super me imminebat. In pedes protinus subsilio, subsulto, carabum sub aquam calco. Una manu prehendo antennam, pedes meos iniicio antario atque rudenti antennæ; et ut ibi usque pendeo halitans, tremor lenior me docet cercurum in carabum incurrisse, meque sine recessu “Hispaniolæ” esse commissum.

1. Choragium, i, verbum Græco-Latinum, nempe ex chorus et
\ ago, Latine salto, saltito; est res mechanica, scilicet
\ spira chalybeia, ut in sellis mollibus, aut in lectis, in
\ quæ si nos demittimus, quasi mergimur ac dein recellimus.
\ Item in horologiis choragium impellit totam machillam,
\ sive machinulam.
2. Réchamus, i, est quasi truncus ligneus, suspensus ex
\ malo, in eo autem sunt cava, in quibus plures cochleæ,
\ sive rotula in axibus versantur, quibus restes, sive
\ funes, sunt inserti, qui propter cochleas facile
\ moventur, quorum omnium ope magna onera sine gravi labore
\ facile et celeriter levantur. Caput illud sive truncus
\ vel etiam singulæ cochleæ, alio verbo etiam trochlea
\ vocantur.