Quemadmodum Pericla mea Maritima Inceperim.
A coniuratis nihil amplius tentatum est — ne vel unicus quidem iactus e sylva prodiit. “Suas portiones eius diei acceperunt,” ut navarchus dixit, proinde locus, nemine disputante, erat noster, nacti etiam quietem ad saucios curandos, nosque prandio reficiendos. Ego et Spectabilis, nulla periculi ratione habita, sub dio coquebamus, verum etiam, hic, ob gemitus ægrorum sub cura medici distractissimi eramus.
Ex numero octo, qui in hoc certamine ceciderunt, tres tantum adhuc spirabant: nempe piratarum is, qui ad speculatorium glande est ictus — Hunter, atque Navarchus Smollett; horum autem priores tantum quod non mortui sunt; pirata, profecto, sub scalpello medici exspiravit; Hunter vero, quidquid tentaverimus, ad se nunquam rediit in hoc mundo. Totum diem vitam mortemque inter versabatur anhelus, ut quondam ille pirata senex domi nostræ apoplexia tactus; at vero ossa eius pectoris ictu contusa erant, suaque calvaria ex lapsu fracta, prohinc, aliquando, nocte secuta, sine indicio aut verbo, Creatori suo animam reddidit.
Quod ad navarchum attinet, vulnera eius sane gravia erant, non tamen exitialia. Nullum vitale organum corporis tulit læsuram lethalem. Glans naucurii Anderson — nam Iob is fuit qui eum prior traiecit — scapulam eius fregit, ac leniter etiam unum pulmonem adstrinxit; alter iactus aliquot musculos in sura eius laceravit ac distorsit. Certum erat eum restitutum iri, ut medicus docuit, interea tamen, ac per plures septimanas, ei non licere sive ambulare, sive brachia movere, ne vel loqui quidem, si id vitare posset.
Mea propria plaga trans articulos digitorum fortuita, merus morsus dicendus est pulicis. Doctor Livesey emplastro eam compegit, mihique insuper auriculas vellicavit.
Finito prandio Spectabilis atque medicus paulisper cum navarcho consultatione sederunt; postquam autem ad cordis plenitudinem disseruissent, paullo post meridiem, medicus, sumpto suo pileo, pari sclopellorum, seque copide succincto, mappam in sacculum recondidit, sclopetoque in humero, a septemtrione transcendit vallum, celerique gressu se per arboretum viæ committit.
Ego et Gray eodem tempore in ulteriori extremitate casæ una sedebamus, extra auditum, ne testes essemus consultationis præpositorum nostrorum. Gray fumam tollit ex ore, ac fere etiam oblitus est eam reponere, ita stupefactus est actibus medici.
“Quidnam, per Deorum fidem,” fatur, “medico nostro in mentem venit?” “Anne insanit?”
“Imo, nequaquam,” aio ego. “Quin ego certus sum eum ex omni hac turba plane ultimum esse qui insaniat.”
“At, sodalis,” prosequitur Gray, “fortasse ille non insanit, verum si ipse non, certe ego insanio.”
“Mihi quidem paret,” refero ego, “Doctorem Livesey suas habere rationes; atque, ni fallor, Ben Gunn it visum.”
Me in hoc non erasse, postea comprobatum est. Interim casa æstu ad suffocationem pæne erat oppressa, area autem arenacea intra vallum sole meridiano prope ad ardorem fervebat, quum mihi aliquid aliud in mentem incidit, quod nequaquam videbatur rectum ac probatum. Etenim invidere cœperam sorti medici sub alsia umbra arborum itantis, aviculis ei accinentibus, suavemque pinuum fragrantiam inspirantis, dum ego in fervore æstuabam, vestibus meis resinæ inhærentibus, tantoque cruore circum me, totque cadaveribus undique iacentibus, ut denique locum aversarer, quæque aversio pæne formidinem æquaret.
Per totum id tempus quo casam elutriebam, vasaque cibaria eluebam, aversio hæc atque invidia pedetentim ita in me augebantur, ut tandem, conspecto sacco panario, quum nec testem haberem quemquam, primum gressum effugii perfeci, utrumque sacculum meæ tunicæ buccellatis opplendo.
Demens fui, si ita lubet cuiquam me vocare, ac profecto actum stultum et præcipitem eram suscepturus; constitui tamen actum omni prudentia et cautela qua par eram, in effectum deducere. Hæc buccellata satis erant, siquid incommodi mihi accideret, usque ad magnam partem posteræ diei ad me alendum ac sustentandum.
Ut rem proximam, par sclopellorum cepi, et quum cornu pulveris glandulasque iam utique haberem, me rite armatum sensi.
Quod ad propositum ipsum attinet, id, per se, nequaquam erat malum. In animo nempe mihi erat ad linguam terræ sabulosam pervenire, quæ pulvinarium ad ortum ab aperto mari dividebat, atque albam reperire rupem a me hesterna vespera visam, et sic comperire, utrum ille esset locus necne, ubi Ben Gunn suum carabum abditum haberet. Ut etiam nunc credo, hæc res pretium operæ erat. Verumtamen, quum probe scivissem vallum mihi linquere nunquam indultum fore, nihil superfuit nisi effugium, ut quum me nemo observaret, elaberer; et hic modus agendi tam erat improbus, ut totum cœptum improbum ac nequam redderet. Attamen ego puer tantum eram, consilium autem sumptum.
Itaque, ut res denique successerant, reperi tandem occasionem prorsus miram. Spectabilis atque Gray mutandis ligaminibus navarchi erant occupati; nulla usquam indicia hostium; me in fugam dedi, atque traiecto vallo, spatium apertum transultavi, et in paucis momentis intra arbores, ubi iam nulla vox me revocantium assequi poterat, abditus, fugam prosequebar.
Hic fuit alter stultus actus meus, priore longe deterior, quandoquidem duos tantum valentes ad tuendam casam reliqui; verumtamen, ut actus prior, ad omnes nos servandos profuturus erat.
Cursum meum recta ad littus orientale insulæ direxi, quia tutius existimavi partem linguæ mari contiguam sequi, ne a pulvinario observarer. Postmeridiem iam erat, sole inclinante, sed tamen usque calidum ac sudum. Ut iter meum inter celsas arbores carpebam, non modo boatum fluctuum licebat mihi percipere e longinquo ante me littus verberantium, verum etiam ramorum atque frondium inter se frixorum stridorem, quo docebar flabra ex parte maris exorta esse solito asperiora. Mox algidæ undæ aeris me supervenerunt, ego autem mox post ex ora arboreti in littus egressus sum, vidique mare cæruleum ac sole illustre ante pedes ad horizontem usque profusum, cuius undæ veniliæ, altera alteram insectantes, magno murmure in littore collabebantur.
Mare circa Insulam Thesaurariam nunquam vidi tranquillum. Etiamsi sol in sublimi flagraret, aura sine flabris hæreret, æquor læve atque glaucum, fluctus tamen hi grandes in exterioribus oris, die ac nocte citato lapsu ferri, ac perpetuo boare et tonare solent, nec existimo ullum in insula esse locum, quo hic fragor non perferatur.
Haud mediocri gaudio obambulabam in littore secundum fluctus, donec me adversum austrum satis longe progressum esse iudicarem, tum me illinc averti, sub tegmen dumi me recepi, inde autem in supercilium promontorii languenti gressu ascendi.
Mihi illinc stanti a tergo erat mare, e regione autem pulvinarium. Flabra maritima quasi se exhauriendo intenta flatu suo violento, nunc iam resederunt; quibus leviora ac variabilia flabra ex austro-orientali successerunt, graves pulvillos nebulæ secum tractantia; pulvinarium autem sub alis Insulæ Sceleti, usque tranquilla et immota iacebat, prorsus ita ut tempore nostri ingressus. “Hispaniola” in eo speculo inturbato ab aquis, inde a cancellis ad lineam immersionis usque ad amussim reverberabatur, in suo fastigio vexillum Jolly Roger ferens.
Iuxta iacebat una lintrium, cum Ioanne Silver in postremigio sedente — aliqui autem in cancellos proclinati steterunt, unus eorum cum capedulo rubro, ille scordalus ipse, quem paucis horis ante in vallo videram altrinsece sedentem. Sermocinari ridereque videbantur, attamen ex tanta longinquitate — plus quam milliarii — ne vel verbum, aut quid dicerent, utique percipere poteram. Subito clamor insonuit petilus,[1] et quasi extraterreaneus, haud exiguo meo terrore, quamquam protinus memini vocis Navarchi Flint, quin et persuadere mihi posse putabam me avim, de suis plumis laute pictis, ut eadem in carpo domini sui, tamquam in pertica sedebat videre.
Mox post naucula divulsa ad littus accessit, interim piratæ, cum rubro capedulo una per impluvium canabæ introrsum descenderunt.
Sub idem fere tempus et sol occubuit pone Spy-Glass, quum vero vapores inciperent cito colligi, tenebræ serio oboriebantur. Nunc iam perspexi, mihi, si carabum illum ea vespera reperire vellem, ad terendum nullum superesse tempus.
Rupis alba, supra dumos satis quidem conspicua, usque circa octavam milliarii deorsum promontorium aberat, satis tamen temporis ad eo perveniendum consumpsi, haud raro enim in medio dumorum quadrupedandum erat. Iam nox prope supervenerat quum mihi licebat eam manibus per latera sua aspera compalpare. Ad radices huius perquam exigua depressio cespitis vivi plena pulvillis dumetoque genuum tenus operta, qui viror ibi abunde vigebat; in medio autem huius recessus, revera tentorium e pellibus caprinis stabat haud absimile illis, quæ Cingari[2] in Anglia secum portare consueverunt.
Desilivi itaque in foveam, sublevo operimentum a latere tentorii, et, ecce, ibi reperio carabum Ben Gunn, carabum nempe domestica arte factum, siquid unquam domestica arte factum fuerit; opus crudum, latere degravante et incondito, contrabium e ligno duro ac minime lenti, illique in tegumentum, e pellibus caprinis, villis introrsum superexpansis, operimentum infixum. Res tota perquam erat parva, etiam mihi, nec facile crediderim eam virum staturæ normalis sustinere potuisse. Erat in ea sessibulum humillime ut licuit positum, in prora vero fultura pedum transversa, parque palmularum ad eam agendam.
Hactenus nunquam videram carabum genus nauculæ, quod veteribus Britannis fuit solemne, sed exinde iam vidi, quare clariorem conceptum nauculæ Ben Gunn præbere nequeo, quam si eam horiolæ[3] conferam primæ ac pessimæ unquam arte humana factæ. Summum tamen bonum — nam aliquid boni certe possidebat — erat eius levitas, propter quam et ab homine portari poterat.
Nunc igitur, quam nauculam invenissem, prope erat illatio me denique potitum esse occasione otiandi interim tamen alia notio animum meum insedit, qua tanta tenacitate delectabar, ut ad eam in effectum deducendam, ita opinor, ipso adeo Navarcho Smollett invito, paratus essem. Propositum itaque meum erat, sub tutela noctis hinc elabi, retinacula “Hispaniolæ” præcidere, eamque arbitrio fluctuum committere, ut illic in littus incurreret, ubi ei lubitum esset. Equidem mihi iam persuaseram coniuratis nihil iam magis cordi esse, quam ut post repulsam ad vallum hoc mane acceptam, celerrime quam possent solverent, marique se comitterent; quod consilium prævertere perquam mihi arridebat, et nunc, quum vidissem quam suum excubitorem sine naucula reliquissent, id haud multo periculo perfici posse.
Consideo itaque continuo ut tenebras opperiar, interim buccellatis ex sententia pastus. Nox erat ad meum propositum ex sexcentis aptissima. Nebula totum cœlum absorpsit. Ut vestigia luminis diei etiam extrema adempta sunt, caligo densissima Insulæ Thesaurariæ incubuit. Quum vero cœna mea frugali absumpta carabum sublevaveram, eoque oneratus e fossa eluctatus palpando et cespitando in tenebris iter carperem, duo tantum spatii puncta circa totum pulvinarium visu percipi poterant.
Horum primum erat ignis flagrans in littore, circum quem profligati piratæ inter paludes laute agebant. Alterum erat mera lucubratio obscura adversum tenebras, quæ indicio erat situs, ubi navis sub ancora staret. Hæc se ad recedentem æstum convertit — prora nunc adversum me — sola lumina tantum in canaba eius videbantur; quod autem ego videram radii erant fortes fenestræ puppis, nebula reverberati.
Æstus iam ex aliquo tempore cœpit recedere, proinde mihi series pervadenda erat satis longa palestrium sabulonum supra talum, antequam ad oram recedentium aquarum pervenissem, ubi aquam aliquantum invadens, non sine labore ac pernicitate, carabum, carina deorsum, fluctibus commisi.
1. Petilus, -a, -um, verbum antiquarium et obsoletum, sed
\ perquam utile unde statui in vitam et usum revocare.
\ Significat autem tenue, macilentum, de voce autem acris,
\ pipiens acriter, uti hicce psittacus voce acutissima
\ clamitabat.
2. Cingarus, i, est gens vaga, quæ laborem aspernatur partim
\ ex cambio equorum, vasa metallica culinaria sarciendo,
\ clavos ferreos fabricando nomadicam degit vitam. Angli
\ hos homines falso et erroneo verbo Ægyptios vocitant.
3. Horiola, -æ, parva horia, est naucula piscatoria
\ Græcorum, generis pusilli, ac minimi.