Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 20: Caput 20

Legatio Ioannis Silver.

Nec dubitandum: haud procul extra vallum duo pirata stabant, unus eorum albam telam ostentans; alter autem haud alius erat quam Silver ipse, placide iuxta eum adstans.

Bene mane erat, et algidissimum fere omnium quod memini me foris egisse, algor erat talis, qualis corpus ad medullam usque mordet ac macerat. Cœlum in sublimi erat sudum, atque vertices arborum sole matutino coruscabant. Ubi tamen Silver stabat cum suo locumtenente, usque sub umbra erat, et duo illi genuum tenus in albicante vapore vadere videbantur, qui nocte e paludibus diffundebatur. Algor vaporesque repentes haud delectabilem locum hanc insulam esse significaverunt. Clarum itaque est hunc locum uvidum, febribilem, valetudinique omnino adversarium esse.

“Continete vos interius,” inquit navarchus. “Paciscar dolum hic seri.”

Tum piratas inclamat:

“Quis hic? Sta, aut iaculabimur!”

“Vexillum induciarum!” reclamat Silver.

Navarchus in portico stabat, se extra ictum perfidiosum, siquid eius intentatum esset, solerter continens. Illic se vertens, sic nos affatur:

“Excubitus medici, attendito! Doctor Livesey, velis latus septemtrionale curare; Iacobelle, tu orientale; Gray, occiduum. Excubitor ab inferiori, manus omnes onerate sclopeta. Agiliter, sultis; caute.”

His editis mandatis, se iterum ad rebelles vertit.

“Et quidnam tu vis cum isto tuo vexillo indutiarum?” quærit.

Nunc alter ille respondit.

“Navarchus Silver, Here, vestram petit stegam ad vobiscum de pace agendum.”

“Navarchusne Silver? Non eum novi. Quis is est?” reclamat navarchus. Nobis autem licebat audire secum subiungere: “Nonne, navarchus? En subitam provectionem!”

Tum Ioannes Longus pro se respondit.

“Ego is, Here. Isti miselli juvenculi me navarchum creaverunt, postquam tu nos deserueras” — cum singulari emphasi in verbo “deserueras.” “Nos quidem nos dedere non abnuimus, si de conditionibus inter nos convenerit, nec ad ossifragium inter nos veniretur. Nihil abs te postulo, nisi fidem tuam, Navarche Smollett, nisi ut mihi ex isto hoc vallo salvo et incolumi liceat abscedere, et pauca minuta ad excedendum extra ictum, antequam quis iaculetur!”

“Mi homo,” respondet Navarchus Smollett, “ego tecum loqui ne minime quidem appeto. Si vero tu mecum colloqui velis, licet tibi ad me venire; et hæc est rei summa. Siquid perfidiæ eveniat, id ex tua parte fiet, et tunc Dii sint tibi propitii.”

“Hæc sufficient, navarche,” læte exclamat Ioannes Longus. “Vel verbum abs te satis est. Virum generosum agnosco, mihi crede.”

Advertimus interea piratam, qui vexillum gerebat, ut Ioannem Silver cohibere conabatur. Nec mirum, siquidem verba navarchi tam erant fastidiosa. At Silver cachinno ei respondit, eumque a tergo oppuviavit,[1] quasi omne periculum absurdum esset. Dein ad vallum accedens, grallam suam introiecit, tum uno pede in vallum sublevato, maximo conatu iuxta et pernicitate vallos transcendit, et in interius devolutus est.

Ego autem fateor me iis rebus, quæ tunc ibi gerebantur tantopere fuisse animo intentum, ut muneri excubitoris haud plane fuissem idoneus; quin, profecto, meum speculatorium orientale iam penitus deserui, atque clanculum pone navarchum repsi, qui nunc in limine consedit, cubitis suis supra genua, capite inter duos palmos, oculis autem in aquam defixis, ut hæc ex antiquo cácabo ferreo in arenam circa pullulabat. Interim secum cantilenam sibilabat, “Venite virgunculæ atque iuvenci.”

Silver ingenti nisu valebat clivum superare. Adversum acclivitatem densas vacerras, mobilesque arenas, ipse, suaque gralla, tam fuerunt imbecilles, quam navis in stativis.[2] Ille tamen pro parte virili perseveravit silenter, ac denique ad navarchum pervenit, quem condigno modo salutavit. Fuit autem festive indutus, ut maxime; gerebat enim longam tunicam cæruleam, nodulis aurichalcinis dense consitam, quæ genuum tenus ei pendebat, occipiti autem eius insidebat pileus pulchre patagiatus.

“Hic itaque es, mi homo,” inquit navarchus, capite erecto. “Satius erit te considere.”

“Non ergo sines ut introeam?” queritur Ioannes Longus. “Mane admodum est algidum, ut quisquam foris in frigida sedeat arena.”

“Euge, Silver,” regerit navarchus, “si tibi visum esset te hominem probum præstare, poteras in tuo cavo culinario sedere. Hoc tui ipsius facinus est. Sic vero tu aut meus es cocus nauticus — quo in statu digne tractabaris — aut Navarchus Silver, communis coniurator, et pirata, tunc autem patibulandus!”

“Eia, eia, navarche,” refert cocus marinus, se in arena, ut iussus erat, demittens, “mi navarche, tuum erit mihi iterum succursum præbere, nec quidquam plus. Interim vos hic iucundissimo loco fruimini. A, illic Iacobellus! Medice, ad obsequia tua. Quin vos hic tamquam felicissima degitis familia, ut ita dicam.”

“Siquid habes, mi homo,” interpellat eum navarchus, “quod dicere velis, effare.”

“Recte memoras, Navarche Smollett,” refert Silver. “Officium utique officum est, ergo adverte animum, velim, hesternum illud negotiolum vestrum belle gestum est. Non nego id bene gestum esse. Aliqui vestrum asperiorem vectis partem probe librant. Nec volo negare aliquos nostrum bellule quassatos fuisse — fortasse cunctos fuisse quassatos; fortasse et ego quassatus fui; fortasse ob id modo hic sum ad agendum de conditionibus. At vero, Hercle, nota tibi navarche, idem repeti non expediet. Necesse erit nos cautius excubare, atque unam, aut duas lineolas a canneo cedere. Fortasse tu existimas cunctos nos vela fuisse vento data. Sed mihi crede, ego sobrius fui, sed muli instar defessus; atque si vel minuto maturius expergefactus fuissem, vos in actu deprehendissem; ita, sane. Ille nondum fuit mortuus quum ego adveni, non ille.”

“Tum?” quærit Navarchus Smollett sedatissime.

Cuncta quæ Silver hactenus narrabat, sibi merum ænigma fuit, id tamen e sono vocis suæ minime poterat coniectari. Quod ad me attinet, iam aliquid vage præsagire cœpi eum piratas, quum hi ebrietate sepulti fuerunt circum suum ignem, visum ivisse, et nunc mecum lætus reputare cœpi modo nobis tantum quatuordecim hostibus obluctandum esse.

“En, habeto summam rei,” ait Silver. “Nos illum thesaurum volumus habere, et eo etiam potiemur — hoc est nostrum propositum! Vos autem æque cupitis vitam vestram servare; hoc autem est vestrum. Nonne vos habetis mappam?”

“Sicne an aliter res sit, nihil attinet,” refert navarchus.

“At vos eam habere probe scio,” reddit Ioannes Longus. “Non convenit te mecum ita curtum esse; id enim prorsus nihil iuvabit, et hoc memineris. Ut clarius proponam, nos illam mappam a vobis postulamus. Ipse ego nocere nunquam cupivi.”

“Ita mecum, mi homo, res minime ages,” incidit in sermonem eius navarchus. “Etenim nos, quid agere cupiveritis, ad amussim scimus, sed æque parum curamus, et nunc iam vides vos id efficere non posse.”

Post hæc verba navarchus tranquille in eum respexit, fumamque suam replere perrexit.

“Si Abraham Gray —” suscipit Silver.

“Siste hoc!” clamat Smollet. “Gray mihi nihil narravit, ego autem ab eo nihil quæsivi; et quod plus est, mallem te, et eum, totamque istam insulam ex his aquis in penitissima Tartara displosos. En tibi totam meam mentem, mi homo, circa istas res.”

Hæc parvula tempestas animi erumpens Ioannem Silver aliquantum refrigerasse videbatur. Adhuc non parum succendi cœpit, sed iam se contraxit.

“Fieri potest,” tum fatur. “Equidem decernere nollem quid ingenui probatum aut improbatum iudicarent, posito aliquo casu. Interim, quum videam te fumam tuam sumere, audebo et ego idem facere.”

Fumam itaque suam complevit, accendit, tum per aliquod tempus silenter sedentes alter alterum aspectabat, iam nicotianam farsitantes, iam denique ad sputandum proclinantes. Aspectu iucundi erant tamquam scena ludicra.

“Ergo,” suscipit Silver, “en totam rem. Vos nobis mappam dedetis qua thesaurum reperiamus, sistetis in misellos nauticos iaculari eorumque dormientium capita pertundere. Sic vos facietis, nos vero copiam vobis dabimus eligendi. Aut embola thesauri facta nobiscum navigabitis, quo in casu iureiurando me obstringam ad vos alicubi in terra dimittendos. Aut vero, si hoc vobis minus placet, quum aliqui meorum nimis sint rudes, et vindictam spirant ob priores severitates, licebit vobis hic perseverare. Hoc in eventu suppetias inter nos viritim partiemur, ego autem iterum fidem meam interponam, ut in altero casu, faciamque ut navim primam quæ nobis obviam fiat, ad vos hic suscipiendos mittam. Nunc demum agnosces et concedes hæc proposita esse proba. Certe nihil humanius proponi potest; hoc agnosces. Spero præterea” — voce elatiori prosequitur — “fore ut cuncti in hac casa trabaria verba mea probent et confirment, nam quod dixi uni, dixi cunctis.”

Navarchus e loco suo surrexit, cineresque e fuma in palmam manus suæ lævæ excussit.

“Istane summa est?” quæsivit.

“Summa, et ultimum verbum, Here!” respondit Ioannes. “Recusa modo hæc, et non amplius me, sed glandes plumbeas videbis.”

“Esto ergo,” respondet navarchus. “Nunc me audito. Si quisque vestrum singillatim inermis huc ascenderit, spondeo me unumquemque in compedes coniecturum, et domum, in Angliam revecturum, atque iudicibus, ad iuste iudicandum traditurum. Sin secus, nomen mihi est Alexandro Smollett, sub vexillo mei regis navigavi, daboque operam ut ad Davy Jones perducamini. Thesaurum vos reperire nequitis. Navim vos regere pares non estis — nemo unus inter vos est qui navim regere sciat. Nec nobiscum pugnare valetis — Gray, illic, a quinque vestrum evasit. Navis vestra in vinculis est, Here Silver; vos in littore sub adverso vento estis, et ita reperies. Hic ego sto, et tibi hæc dico; atque hæc sunt ultima amica verba quæ a me audies; nam, sic me Dii omnes adiuvent, glande tergum tibi feriam proxime si te videro. Facesse, mi iuvence. Effer te hinc, sodes, verte tergum, citato gradu.”

Vultus Ioannis miro modo immutatus est; oculi eius rabie inflammati ardebant. Ignem e fuma sua excussit.

“Velis me manu sublevere!” tum petivit.

“Non ego,” refert navarchus.

“Quisnam me manu iuvabit?” boabat denique.

Nemo e nobis se movit. Maledicta itaque tæterrima evomens, in arena reptabat usque ad porticum, qua prehensa se sublevavit, grallaque sua se fulsit. Tum in fontem inspuit.

“En!” clamavit, “tanti vos facio. Ante horæ spatium antiquam vestram casam trabalem infringam, tamquam vetustum dolium cannei. Ride modo, ridedum, per Acheronta! Antequam hora prætereat, iam in Tartaris ridebis. Qui morientur, erunt feliciores.”

Edito dein maledicto fœdissimo, prorsum claudicavit, sulcavit arenam, adiutus vallos transcendit post quaternos aut quinos lapsus, eius opera qui vexillum indutiarum gesserat, ac se paulo post visui inter arbores subduxit.

1. Ex obsoleto verbo puvire, a sono, quum dorsum alicui sive
\ serio, sive iocose pugno percutimus; oppuviare,
\ percutere, præsertim in tergo, edito sono puff.
2. Stativa, orum, ubi statur, ubi stare, nec moveri, debet,
\ veluti navis, antequam in cursum flectatur.