Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 2: Caput 2

Canis Niger comparet atque evanescit.

Non multo post hæc factum est ut primus accideret eventuum tam mysteriosorum, qui nos, denique, a navarcho liberavisset, quamquam, ut mox constabit, non perinde a suis negotiis. Hyems erat frigore acerba, cum diuturno gelu procellisque sævis; certumque videbatur iam ab initio misellum patrem meum proximum ver haud conspecturum. Ipse magis in diem deficiebat, hinc ego et mater soli diversorium administravimus, proinde, etiam sine speciali cura molesti nostri hospitis, negotiis satis eramus distenti.

Quoddam mane erat Ianuarii maturrimum — mane cum frigore mordaci — æstuarium gelu erat canum, undulæ rupibus leniter incidebant, sol usque imus, vix summos colles perstringebat, ac longinque, introrsum mare, fulgebat. Navarchus solito maturius surrexit, ac deorsum, secundum littus itabat, copide sua inter sinus longæ pænulæ oscillante, telescopio orichalcino sub axilla, pileo autem in occiput represso. Memini ut halitus eius in aere, tamquam fumus pone eum flutabat ut ipse procedebat, sonum autem ultimum ab eo tunc audivi, quum cautem magnam prætergrediens, fremebat ex indignatione, acsi in animo usque cum Doctore Livesey ageret.

Itaque mater in diæta erat cum patre; ego autem mensam ientaculo[1] sternebam ante navarchi reditum, quum ianua œci pandebatur, homoque intrabat, quem antehac videram nunquam. Creatura pallida ac sebosa is erat, duobus digitis lævæ manus deficientibus ; atque licet copidem gerebat, pugnax esse non videbatur. Moris mihi erat oculis prosequi nauticos, sive unius cruris sive duorum, et probe memini quam hic mihi ænigmati fuisset. Nautæ quidem speciem hic non ferebat, tamen, quodammodo mare redolebat.

Quærenti mihi quid sibi præponi vellet, respondit se canneum velle; sed quum ad temetum afferendum proditurus eram, iste in mensam consedit, meque nutu ad se accedere iussit. Ego, ubi eram, cum mappa in manu, constiti.

“Veni huc, filiole,” fatur ille. “Accede huc propius.”

Propius gressus sum.

“Estne ista mensa pro sodali meo, Bill?” quærit ex me obtutu quodam inani.

“Ego negavi suum comparem me novisse; locum esse cuiusdam inquilini domus, quem nos navarchum appellare soliti essemus.

“Recte quidem,” ait ille, “consortem meum Bill æque posse navarchum appellari ac non. In genarum altera cicatricem fert a copide, cæteroquin moribus est iucundus, præsertim inter pocula, meus scilicet consors, Bill. Dabimus argumenti gratia vestrum navarchum cicatricem in gena habere — hanc autem genam, si ita tibi placet, rectam esse. Cæterum, quid attinet? Est ut dixi. Ergo estne sodalis meus, Bill, in ista domo vestra?”

Respondi ei illum foras, ambulatum ivisse.

“Quorsum? filiole. Qua via profectus est?”

Quum vero indicassem ei cautem, memorassemque quomodo et quando navarchus reversurus esset, et aliquot aliis quæstionibus respondissem, “A,” ait ille, “hæc sodali meo Bill tam bene cedent quam potus.”

Aspectus vultus eius ut hæc verba proferebat, nequaquam erat gratus, mihique satis suberat causæ, quare hunc errare putarem, etiamsi quæ dixerat ita intelligi voluisset. At ea non me attinebant, ut mecum existimabam; præterea et scitu difficile erat quid facto opus esset. Advena hærere ac superstitare pergebat paullulum intra ostium diversorii, dispectans in angulis, tamquam felis murem opperiens. Semel ipse quoque egressus sum in viam, sed ipse me confestim revocavit, at quum non satis propere ad suum arbitrium regressus essem, in faciem suam sebaceam incredibilis mutatio subivit, meque tam immani maledicto introire iussit, ut ruendo illi obsequerer.

Quamprimum intus eram, ad mores priores rediit, partim blandiendo, partim sugillando, me in humeris compalpavit, me puerum probum collaudavit, meque haud parum adamavisse dixit. “Ego quoque habeo filiolum meum proprium,” inquibat, “adeo tui similem, quam lac lacti; et ipse superbia cordis mei est. Quod tamen puerorum maxime interest, mores sunt ac disciplina, mi filiole — disciplina. Iam si cum Bill mare navigasses, non ibi otiatus ac bis vocandus fuisses — non tu inquam. Non sic consuetudo Bill ferebat, nec eorum qui cum eo navigarunt. Atque, ecce, revera, hic meus sodalis, Bill, appropinquat, cum telescopio sub axilla, sane, Dii eum bene ament. Itaque ego et tu, filiole, tantum in œcum recedemus, ac pone ianuam nos occulemus, ac Bill nostrum necopinato consalutabimus — Dii eum — repeto — bene ament.”

His dictis peregrinus mecum una retrorsum in œcum cessit, meque pone se in angulum statuit, ita ut nostrum uterque ianua tegeremur aperta. Eram admodum perterritus et concitatus, ut facile perspicuum est, ac metum meum auxit etiam manifesta peregrini ipsius formido. Hic enim capulum suæ copidis ab obicibus liberavit, mucronem in vagina motavit, ac per totum id tempus quo ibi præstolantes stabamus, glutitare pergebat, acsi quid ei in gula hæsisset.

Tandem intro grassabatur navarchus, ianuam pone se cum sonitu obdit, et quin dispexisset, otiose perambulat cubiculum adversus locum, ubi ientaculum sibi dapinatum erat.

“Bill,” fatur peregrinus voce, ex qua iudicari posse arbitrabar eum se fortiter atque graviter agere videri velle.

Navarchus in calce se circumvertit, fronteque se nobis sistit; quidquid fusci in vultu eius fuit, dissipatum est, ac vel nasus eius livescebat; speciem præ se ferebat hominis, qui spectrum conspexisset, aut Ipsum Dæmonem, aut quid, si id fieri posset, deterius; ac fide asserere non dubito, miserebat me videre, quí ictu oculi consenuisset, et confectus esset.

“Eia, Bill, tu me nosti; sodalem nauticum tuum veteranum certe nosti, mi Bill,” ait peregrinus.

Navarchus quodammodo auram captabat.

“Canis Niger!” fatur denique.

“Et quis alius?” querit alter, maiori animo sumpto. “Canis Niger, ut semper fuit, venit visum suum sodalem nauticum, Billy, in Diversorio Admiral Benbow. A, Bill, Bill, nos duo mira vidimus tempora, ex quo ego has ungulas amiseram,” ait iste, manu sua mutila sublata.

“Attende modo,” inquit navarchus, “tu me usque huc insectatus es; hic itaque sum; loquere ergo; quid id est?”

“Tu ipse id es, Bill,” refert Canis Niger; “res penes te est, Billy. Mihi lubebit ab isto charo puello pocillum cannei obtinere, quem adeo adamavi; dein considemus, si ita tibi videbitur, et ex corde colloquemur, ut veterani sodales nautici.”

Me cum canneo redeunte, hi iam alter alteri ex adverso, ad mensam, ubi navarcho ientaculum apparatum erat, discubuerunt — Canis Niger propius ianuæ, sedebatque lateratim, ita ut uno oculo suum sodalem observaret, altero autem, ut mihi videbatur, suo effugio caveret.

Iste me secedere iussit, ianuam autem patere. “Cave autem, filiole, ab ianua auscultaveris,” inquit; itaque eos una reliqui, meque in dispensatorium[2] recepi.

Quamquam haud parum avidus eram auscultandi, idque et tentavi, diu nihil auribus perceperam nisi submissum gannitum; denique tamen voces assurgere cœperunt, atque unum alterumque vocabulum, plerumque maledicta navarchi, excipere quivi.

“Non, non, non, non; eiusque rei finis!” semel exclamavit. Tum iterum, “Si ad oscillandum veniatur, oscillent omnes, inquam.”

Dein, extemplo ingens eruptio maledictorum alteriusque strepitus sequebatur, sella mensaque in cumulum iacta sunt, et clangor sequebatur chalybis, tum vagitus doloris, ac temporis momento post vidi Canem Nigrum summo nisu profugientem, navarchum autem magno conatu persequentem, uterque destricta copide, prior cruore ex humero suo late manante. Ipso in ostio navarchus alterum et ingentem ictum fugienti intentabat, quo hic certe ad spinam dorsi usque fissus fuisset, nisi tabula gravis tituli nostri, Admiral Benbow, ictum excepisset. Vibicem in quadratura eius in inferiori ora hodiedum cernes.

Ictus is pugnæ fuit ultimus. Semel via potitus, Canis Niger, saucius ut erat, plantas pedum mira celeritate ostentabat, et intra dimidium minuti pone verticem rupium evanuit. Navarchus, ex sua parte, modo hominis stupore perculsi stabat, oculis in titulum defixis. Deinde manibus semel iterumque super oculos prætervectis, tandem in domum reversus est.

“Iacobelle,” me affatur, “canneum;” ac dum hoc dicebat, aliquantum vacillabat, unaque manu parieti innitebatur.

“Num es læsus?” quærebam ego.

“Canneum,” repetit ipse. “Necesse est ut hinc migrem. Canneum, canneum.”

Allatum procucurri; sed iis quæ hic gesta erant haud parum enervatus, unum pocillum fregi, cubiculum inquinavi, ac dum me in proprium modum reducere contendo, sonitum magnum lapsus ex œco exaudio, quo quum cucurri, reperi navarchum tota sua longitudine in constrato iacentem. Eodem momento mater clamoribus certamineque exterrita, per gradus deorsum currens, mihi auxilio venit. Viribus iunctis caput iacentis levavimus. Gravi halitu laborabat; sed oculi clausi erant, color autem vultus tæter.

“Va, me infortunatam,” clamitabat mater, “quantum probrum domus nostræ! Pater autem tuus misellus, æger!”

Interea consilii inopes nesciebamus quí navarcho opitularemur, nec ulla nobis subiit cogitatio, nisi quod e lucta cum peregrino lethale accepisset noxam. Canneum quidem attuli tentavique in labra eius inferre; sed dentes arcte compressi, maxillæque erant quasi ferreæ. Magnum levamen nobis allatum sensimus, quum ostio aperto, Dr. Livesey intrabat patrem meum visurus.

“O medice,” clamabamus una, “quidnam faciamus? Ubi est hic vulneratus?”

“Vulneratusne? Fungum! refert medicus. “Haud plus vulneratus quam ego, vel vos. Tactum tulit paralyticum, ut eum monueram. Tu, mea Hera Hawkins, potius ad maritum in diætam ascendas, nec tamen de his rebus, quoad fieri potest, quidquam ei memorabis. Quod vero ad me attinet, cuncta mihi tentanda sunt, ut vitam huius scelionis ter inutilem, servem; tu autem, Iacobelle, pelvim aquæ mihi comparabis.”

Reversus cum pelvi, reperi medicum manicam navarchi iam proscidisse, brachiumque eius musculare nudasse. Id pluribus in locis figuris compunctum erat. “Fortuna Propitia,” “Ventus Secundus,” atque “Billy Bones suus lusus,”[3] erant exempla faberrima in brachio; superius vero, in lacerto, infra armum, imago erat patibuli, hominisque inde pendentis — efficta, ut mihi quidem paret, ingeniose.

“Præsagium,” inquit medicus, digito figuram indicans. “Atque nunc, mi Here Billy Bones, si id vocaris, iuvabit colorem sanguinis tui explorare. Iacobelle,” inquit, “aversarisne aspectum sanguinis?”

“Non aversor,” respondi ego.

“Itaque,” inquit, “tene hanc pelvim;” quibus dictis applicuit scalpellum, venamque secuit.

Non parum sanguinis tractum est antequam navarchus oculos aperuit, caligansque circumspexit. Primum omnium agnovit medicum, quod frons rugata satis prodidit; dein me animadvertit, quod eum relevare videbatur. At subito color vultus mutatus est, et surgere tentavit his verbis:

“Ubinam est Canis Niger?”

“Nullus Canis Niger est hic,” respondit medicus, “præter eum quem in ipso tuo dorso habes. Canneum potare perrexisti; paralysi tactus es, ut tibi clare prædixi; ac te, perquam me invito, e fauce mortis per capillos eripui. Nunc autem, Here Bones —”

“Id non mihi nomen est,” interpellat ipse.

“Multum sane curo,” regerit medicus. “Nomen est piratæ mihi noti; sic te placet, gratia brevitatis appellare; hoc tamen est quod tibi dicere opportunum putavi: unum pocillum cannei non te perdet, verumtamen si sumis unum, sumes et alterum, atque iterum alterum, at ego capillamentum paciscor meum, nisi mox abstinueris, futurum ut moriaris — tenesne? — et in locum tuum migrabis, veluti ille in Bibliis. Nunc autem enitere, compone te. Semel saltem iuvabo te ut in lectum devenias.”

Denique nos, non sine molestia, feliciter eum in diætam sustulimus, in lecto collocavimus, ubi caput eius in culcitam recidit, acsi exanimis esset.

“Modo autem animum attende,” monet eum medicus, “officio meo satisfeci — nomen cannei idem tibi significabit ac mors.”

His persolutis, ad patrem meum secessit, quo brachio meo prehenso, secum duxit.

“Id nihil est,” ait mihi medicus, quamprimum ianuam clausit. “Satis sanguinis eius traxi, quo eum per aliquod tempus compescerem; ubi modo est, septimanam exigat iacendo — id et sibi et tibi plurimum expedit; alius tamen impetus eum finiret.”

1. Ientaculum, -i, “epulas trifariam semper, interdum
\ quadrifariam dispertiebat; in ientacula et prandia, et
\ cœnas commessationesque;” — Suet., Vitel. 13. — “Me
\ inferre Veneri vovi iam ientaculum,” Plaut. Cur. 1, 1,72.

Surgite iam vendit pueris ientacula pistor,
Cristatæque sonant undique lucis aves.
M. Val. Martialis, Apophor, xiv, 221.
2. Dispensatorium, -ii, appello locum, ubi aliquid
\ dispensatur. Dis autem et pensare, est pendere, appendere
\ trutinæ, bilanci, metiri quacunque mensura, atque
\ distribuere, dimetiri, divendere, divenditare, sive id
\ sit temetum, potus, farina, panis, fabæ, frumentum
\ quidquid aliud. Hic pars est popina, ganeæ, diversorii,
\ ubi potus. — vinum, camum, cælia, sabaia, canneus, pretio
\ divenditur.

3. Lusus, -us, m., ex ludo, 3, -si, -sum, aliquid non serio,
\ sed puerili modo agere, nugari, iocari; hinc nomina
\ substantiva tria: ludus, -i, actus ludendi, qui fit
\ viribus corporis, uti ludus gymnicus, exercitatio
\ corporis; ludi Olympici, Sæculares, ludus pilarum; item
\ ludus litterarius, sive schola, ludimagister, præceptor
\ scholæ. Tum est lusus, -us, m., qui fit mente, ingenio,
\ scripto, versibus, sermone; denique lusio, -nis, f.,
\ actus ipse; eius composita: allusio, collusio, delusio,
\ elusio, illusio.

Quandoquidem ab auctore (pag. 63) monemur sententiam “Billy
\ Bones his fancy” otiosi scribillantis esse, neque ullum
\ sensum fundere, potuissem verbum verbo reddere, dicereque
\ Billy Bones sua phantasia — quod fancy phantasia est —
\ tamen significatio verbi Latini ab Anglico perquam
\ discrepat, lingua autem Latina vim non patitur; nam
\ Latine is, qui non serio, dataque opera, atque consilio
\ agit, ludere dicitur, et id quod agit lusus appellatur,
\ si verbis aut scripto fiat, ut cuique linguae Latinæ
\ gnaro satis superque constat, proinde locum sic reddendum
\ iudicavi.