Medicus Narrationem prosequitur: Ultimum iter Cymbæ.
Iter istud quintum a superioribus prorsus fuit diversum. Primum quod minutula illa naucula, fere patellam dixerim, iusto plus erat onerata. Adulti quinque, quorum tres — Trelawney, Redruth, atque navarchus — senûm pedum proceriores, iam plus appendebant, quam quod ex proposito nauculæ licebat complecti. Adde insuper pulverem, suillam, canistrumque panis. Labra a puppi iam aquam sorbitabant. Aliquantulum aquæ iam etiam gestabamus, unde meæ braccæ, perinde ac laciniæ tunicæ meæ plane madebant, priusquam vel centum ulnas progressi essemus.
Navarchus libramentum nauculæ æquare iussit, et sic effecimus ut ea magis ad libellam iaceret. Nihilo tamen secius vel spirare timebamus.
Alterum; refluxus maris iam incepit — fluentum bullulans occasum versus ruebat per angusta, tum ad meridiem, et adversum mare, deorsum fretum, per quod mane ingressi eramus. Ipsæ adeo undulæ periculum nauculæ nostræ præoneratæ minabantur; peius tamen etiam erat quod nos a vero nostro fine et cursu divertebamur, abacti a loco nostri descensus pone promontorium. Si ad arbitrium fluenti rapi passi essemus, terram iuxta lintres attigissemus, ubi piratæ quolibet momento comparare poterant.
“Proram eius vallum versus tenere non valeo,” significabam navarcho. Ego enim gubernabam, dum ipse atque Redruth, duo novitii, remos agebant. “Æstus eam deorsum rapit. Possetisne validius pellere?”
“Non quin cymbam hauriamus,” respondit ille. “Sustineas, oportet — sustine, velim, donec te prævalere sentias.”
Tentavi, sed tentando comperi nos æstu occasum versus rapi, donec proram eius recta ad ortum vertissem, sive fere recto angulo adversum viam, qua nos ire oporteret.
“Hoc modo,” monebam ego, “littus nunquam assequemur.”
“Si hic unicus est cursus quem prosequi valemus, prosequamur æque,” refert navarchus. “Cursum nos contra fluxum sustinere necesse est. Intelliges enim,” pergit ille, “nam si vento cedentes ultra locum descensionis feremur, difficile dictu est, ubi littore potiemur, ne impetum lintrium memorem, quum tamen cursu, quem tenemus, æstum mox temperari necesse est, quod si fiat, secundum littus facile retro serpemus.”
“Fluxus, mi Here, iam lenior est,” interpellat Gray, qui in anteremigio sedebat; “iam et paucillum lentescere tibi licebit.”
“Gratias, mi homo,” respondi illi, acsi nihil evenisset; quod interim cuncti nos ad eum inter nostros numerandum adducti sumus.
“En tormentum!” ait ille.
“De ea re iam et ego cogitavi,” inquam quod certum putabam eum de oppugnando vallo cogitare. “Tormentum in littus evehere illi nunquam valebunt, et, si valerent, id per dumeta baiulare nunquam poterunt.”
“Respice modo a puppi, medice,” fatur navarchus.
Interim nos longi novenarii penitus obliti sumus; et ecce, modo illi sceliones quinque, summo nostro terrore, eodem occupabantur, solventes eius singillionem, ut vocabant crassam eius tegetem picatam, qua obvolutum in navi vehebatur. Nec hoc tantum, sed subito mihi incidit globos pulveremque tormenti a nobis relictos in navi esse, quibus malefactores hi uno ictu securis potiri possent.
“Israel fuit tormentarius Navarchi Flint,” advertit Gray rauce.
Omnia ausuri proram recta ad terram fleximus. Nunc iam e fluxu adeo excessimus ut gubernationem cum necessario leni remigatione concordem servaremus, unde mihi licebat æquum cursum adversum metam servare. Alterum tamen præsenti situ nostro periculum incurrimus, quandoquidem loco puppis, integrum latus “Hispaniolæ” velut scopum, tam planum quam ostium horrei, adverteramus.
Interim non audire modo, verum et videre mihi licebat, quum ille bibulus, furcifer, Israel Hands, globum ferreum in stega volvitabat.
“Quisnam vestrum est iaculator optimus?” quærit navarchus.
“Herus Trelawney omnium longe peritissimus,” respondi ego.
“Mi Here Trelawney,” fatur navarchus, “velis, amabo, unum eorum carpere? Hands, si fieri possit.”
Trelawney ferri instar erat frigidus. Aspectabat incensorium[1] sui sclopeti.
“Caute sis sclopetum tractes,” monet navarchus, “ne cymbam evertas. Cunctæ manus ad æquilibrandam navim, dum is iaculabitur, adiuvent.”
Spectabilis itaque sclopetum attolit, nos remos sistimus, ab eo in adversam partem inclinamus ad æquilibrandum, ac tam feliciter rem egimus, ut ne guttam quidem hausissemus.
Per hoc tempus illi tormentum in sua vertebra circumegerunt, dum Hands cum pavicula in manu iuxta orificium adstans, ob hanc causam maxime erat in propatulo. Verumtamen fortuna nobis non favit; etenim simul ut Trelawney iaculabatur, ille declinabat, glans autem sibilans supra caput eius prætervolavit, atque unus e cæteris quatuor cecidit.
Eiulatus quem is edebat, non tantum clamorem sociorum in navi suscitavit, sed etiam a littore reverberabatur, quo cum oculos vertissem, vidi cæteros piratas ex arboreto emergere et conglobari, atque unumquemque eorum in locum suum in lintribus recurrere.
“Hic veniunt lintres,” clamavi ego.
“Tum cedamus,” respondit navarchus. Nunc iam nihil curandum si eam everterimus. Si littore potiri nequiverimus, actum de nobis est.”
“Una tantum lintrium fert nautas,” notavi ego, “caterva alterius ut mea fert opinio, in sicco circuit ad nos intercludendos.”
“Admodum erit eis currendum,” refert navarchus. “Nautula, ut scis, in arido parum potest. Non hos ego vereor; ictus globi me angit. Globi illi ludicri! Vix ancillula matronæ iis falleretur. Velis nos commonere Spectabilis, quum ignitabulum videris, et nos remos sistemus.”
Interea nos satis celeriter progrediebamur, pro naucula adeo onerata, et id efficiendo perexiguam aquam ceperamus. Iam ad metam prope eramus. Tricenis aut quadragenis ductibus licebat nobis siccum assequi; enimvero refluxus iam nudavit angustam syrtem sub arboribus dense imminentibus. Linter iam timenda non erat; exigua lingua terræ hanc iam a conspectu texit. Refluxus qui paullo ante fatali fere modo nos demorabatur, iam et compensabat nos, adversarios demorando. Unum tantum periculum nobis usque impendebat, tormentum.
“Si audendum putarem,” ait navarchus, “alterum eorum decuterem.”
Satis interim clarum erat eos nulla re in iaculando retardari velle. Et hoc adeo, ut ne levando quidem socio cæso operam darent, qui quidem mortuus non erat, et licebat mihi videre, ut e medio repere tentabat.
“Paratus!” clamat Spectabilis.
“Siste!” subito reclamat navarchus veluti echo.
Ille, atque Redruth tanto nisu reclinarunt, ut puppis nauculae tota mergeretur. Eodem puncto temporis et fragor iactus intonuit. Atque hic fuit primus sonus quem Iacobellus perceperat, quod sonitus iactus Spectabilis ad aures eius non pervenit. Quo globus tormenti prætervolaverit, nulli clare constabat; ut tamen mihi videtur, necesse est eum supra capita nostra præterlapsum esse, et verosimile est ventum eius ex aliqua parte causam ad nostrum infortunium attulisse.
Cæterum naucula a puppi leniter subsedit in aqua ternûm pedum, me et navarcho, e regione invicem stantibus, relictis. Cæteri præcipites mersi sunt, sed mox madentes ac bullantes emerserunt.
Adhuc nihil gravioris incommodi tulimus. Vitæ nulla iactura contigit, et ex aqua salvi et incolumes evasimus. Verumtamen suppetiæ nostræ cuncta pessum iverunt, et ut nihil infortunio nostro deesset, e quinque sclopetis duo tantum usui apta relicta sunt. Ego meum, instincto quodam e gremio eripui, atque supra caput levatum servavi. Navarchus vero suum in collo e fascia gerebat, ut sapientem decebat, incensorio sursum verso. Reliqua tria cum naucula mersa sunt. Ad hæc accedebat, quod voces ad nos ex arboreto secundum oram appropinquantes percepimus; unde non modo periculum imminebat interclusionis a vallo in isto statu nostræ inopiæ, verum etiam timor ante nos, utrum Hunter atque Joyce, si vel a senis illorum in se impetus fieret, satis consilio atque fortitudine ad resistendum possent. Utique scivimus Hunter esse firmum; de Joyce licebat dubitare — homo iucundus, civilis, more caculæ, ad tergendas et everrendas vestes, sed moribus militaribus non omnino videbatur esse præditus.
Has res nobiscum volvitantibus, celerrime quam poteramus, sursum littus vasimus, chara nostra naucula, magna cum parte nostri pulveris commeatusque pone nos relictis.
1. Incensorium, -ii, voco genus papillæ in antiquo genere
\ sclopetorum, quæ ab extremitate canalis eius eminet
\ tenuissima, quæ in medio perforata est. Orificium huius
\ papillæ solebat conspergi pulvere pyrio, quem scintilla
\ ex chalybe siliceque concussis supra hanc aperturam
\ insiliens, solebat pulverem succendere, unde displosio
\ secuta est sclopeti, per hoc foramen succensi.