Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 15: Caput 15

Incola Insulæ.

E Latere collis, qui hic arduus et lapidosus erat, glarea loco deturbata, magno strepitu saltibusque inter arbores dumosque dissiliens deorsum ruebat. Oculos ultro eo converti, vidique aliquam figuram celeri cursu pone stirpem cuiusdam pinus se recepisse. Quid id fuerit, homone an ursus, an vero simius, decernere nequivi. Statura ea atra atque villosa esse videbatur; plus scivi nihil. Terror tamen huius spectri me ad consistendum compulit.

Nunc iam utrimque interclusus esse videbar; a tergo mihi erant sicarii, ante me hoc ignotum monstrum. Itaque periculum cognitum mihi statim anteponendum iudicavi ignoto. Ipse Silver iam minus formidandus mihi parebat, quam istud terriculamentum sylvestre, proinde me circumverti, supraque humerum sedulo respectans, pedes navim versus retrahere cœpi.

Momento temporis figura ea iterum in conspectum venit, longiorique circulo emenso, me prævenire tentabat. Ego, utique, iam valde eram lassus; tamen si etiam tam fuissem alacer quam ubi primum surrexeram, palam vidi frustra id futurum, si cum eo animante agilitate contendissem. Id enim ab una stirpe ad alteram pernicitate damæ persultabat more humano, binis pedibus incedens, sed præter omne exemplum humanum mihi notum, se fere in duplum incurvabat. Et tamen hominem eum fuisse iam nihil dubitare poteram.

Iam mihi in mentem venit, quod olim de anthropophagis audivi. Etiam prope in eo res erat ut pro ope clamarem. Sed quoniam animans id homo tantum erat, quamcunque ferox, fiduciam mihi sumpsi, in eadem vero mensura metus meus Ioannis Silver revivescere cœpit. Silens itaque stabam, consiliaque varia mecum volvitabam effugii; ut vero sic deliberabundus hærebam, memoria mihi incidit mei sclopelli. Simul ac me non inermem sensi, audacia in corde meo refoveri cœpit; prohinc corde confirmatus cum insulano coram agere statui, propiusque ad eum viriliter accessi.

Sub hoc tempus ipse pone aliam stirpem arboris latebat, me tamen caute observare videbatur, nam primum atque me sibi propius fieri animadvertit, relicto latibulo, mihi obviam fiebat. Dein iterum hæsitare, regredi, iterum accedere, ac, tandem, summo meo stupore et confusione in genua se proiecit, palmosque mihi suppliciter prætendit.

Hac re obstupidus iterum substiti.

“Quisnam tu es?” quærebam ab eo.

“Ben Gunn,” respondit voce instar serræ ferruginosæ rauca et dedextra. “Miser ego Ben Gunn sum, inquam, nec ego per hoc triennium cum ullo Christiano collocutus sum.”

Nunc demum intellexi eum hominem album, mei similem esse, eiusque lineamenta vultus etiam iucunda. Cutis sua, ubicunque soli patebat, adusta erat, labia ipsa atra, oculi autem mites ex tam fusco vultu mirum quam insoliti erant. Ex omnibus mendicis, quos unquam vidi, aut finxi, hic fuit omnium pannosissimus. Erat enim e centonibus ac veteramentis velorum, pannorumque nauticorum vestitus; totum autem hoc centonarium omnigenis, maximeque incongruis ligamentis, nodulis aurichalceis, spinulis, laqueis stupeis continebantur. Circum lumbos baltheum fibulis aurichalceis tritis gerebat, qui ex omni suo indumento solus erat integer.

“Triennium!” clamo ego. “Num naufragus es?”

“Quin, sodalis mi,” respondit, “sum desertus.”

Verbum iam audivi, novique horribile genus pœnæ significare, quæ in vita piratarum satis usitata est, quum moribus suis quemlibet reum in littore cuiusdam desertæ ac dissitæ insulæ solum relinquere solent, exiguo pulvere pyrio, glandulisque attributis.

“Ita vero, desertus ante triennium,” prosequebatur, “et exinde carne caprina, baccis atque ostreis vitam sustentavi. Quis ubicunque sit, aio ego, sibi consulere valet. Verumtamen, mi sodalis, cor meum pro victu Christiano flagrat. Si casu quodam frustulum casei modo apud te habeas! Non habes? Eheu, per multas noctes de caseo — et hoc tosto — plerumque somniavi — tum experrectus iterum hic me reperi.”

“Si mihi unquam in navim regredi detur,” respondi ei, “caseum orbiculatim accipies.”

Per totum id tempus materiam singilionis[1] mei palpitabat, manus meas mulcebat, calceos lustrabat, et, universim, in intervallis sermonis, gaudium puerile prodebat de viso homine, sui simili. Ultimis tamen verbis meis in versutiam stupentem sese elaboravit.

“Si tibi unquam in navim regredi detur, ais tu?” repetit mea verba, “Euge, mi sodalis, quisnam te prohibet?”

“Non tu, probe scio,” respondi.

“Recte tu quidem mones,” clamat ille. “Nunc autem — quid est tibi nomen?”

“Iacobellus,” respondi.

“Iacobellus, Iacobellus,” repetit satis contentus, ut parebat. “Eho, mi Iacobelle, vitam ego duxi talem, qualem te audire puderet. E meo quidem aspectu non crederes me matrem probam ac piam habuisse? quærebat.

“Equidem haud adeo multum,” refero ego.

“Atqui,” ait ille, “revera habui — et ipsam valde piam. Ego autem puer fui civilis et pius, meumque catechismum tam celeriter recitare quibam, ut vel unum verbum ab altero non dignoveris. Et ecce, tamen quo ventum est, mi Iacobelle, et hoc initium cepit a taleis iactandis super benedictos cippos! Ita, in quam ista res incepit, sed et ulterius progressa est; sic mater mea monuit, totumque eventum prædixit, ita, sane, prædixit mulier pia. Verumtamen Providentia Divina me huc collocavit. Hæc ego omnia rite perpendi et excogitavi in ista deserta insula, et iam retro, ad pietatem me converti. Iam non adeo facile me in pytissando canneo deprehendes; digitabuli tantum, utique, ad apprecandam bonam fortunam, primum quam potero. Bonus probusque necessario sum futurus, et etiam viam ad id scio. — Præterea, Iacobelle,” — circum se spectans, voceque submissa ad susurrum fatur — “sum dives.”

Nunc iam pro certo existimabam misellum iuvencum in sua solitudine dementatum esse, atque, ut patet, hanc animi sententiam vultu quoque prodidisse; unum enim assertum alacriter repetivit:

“Dives! dives! inquam. Dicam etiam tibi aliquid; te, Iacobelle, hominem efficiam. A, Iacobelle, astro tuo natali benedices, inquam, tu enim me invenisti!”

His dictis, quadam tristitiæ umbra vultus eius obnubilari cœpit, manumque meam arctius premebat, atque minitantis in modum unum digitum indicem ante oculos meos sustulit.

“Nunc, mi Iacobelle, fatere verum; illa non est navis Navarchi Flint?” quærit a me.

Felix tunc mihi cogitatio incidit. Persuadere mihi cœpi socium fœderis me nactum esse, prohinc, sine mora ei respondi:

“Navis non est Navarchi Flint, Flint est mortuus; sed verum tibi fateor, ut postulas — aliquot manuum Navarchi Flint sunt in navi, pro mala omnium nostrum fortuna.”

“Num etiam quidam — cum uno — crure?” halitat ille.

“Silver?” quæro ego.

“A, Silver!” inquit, id ei nomen fuit.

“Iste noster cocus est; est idem et primipilus.”

Ipse me usque carpo tenebat, sed hoc audito, etiam graviori torsione me affecit.

“Si tu a Ioanne Longo missus es,” tum ait, “me nihil aliud quam suillam esse sentio; hoc pro certo scio. Sed profare, ubi te esse arbitraris?”

Ad edisserundum, me temporis momento apparavi, atque in responsum totam navigationis nostræ historiam, atque quibus in ambagibus modo versaremur, ei aperui. Narrationem meam intentissimo animo excepit, et quum finiveram, caput mihi compalpavit.

“Probus es ephebus, Iacobelle,” ait, “sed nonne nunc male es implicatus? Ast pone omnem fidem in Ben Gunn — Ben Gunn his rebus par est. Verosimilem putares nunc futurum, ut tuus Spectabilis, si quo casu auxilium afferretur, hominem liberalem se præberet — quum et ipse in incitis sit, ut tu ais?”

Certiorem eum feci Spectabilem virum admodum munificum esse.

“At vero, audidum,” refert Ben Gunn, “ego non indicare volebam ut ipse mihi portam custodiendam committeret, atque synthesin gerendam, nihil idgenus; talia non sunt meum pretium, Iacobelle. Hoc est quod mihi in animo fuit, utrum verosimile esset futurum ut in solidum descenderet, penderetque, verbi causa, mille libras eiusmodi pecuniæ numeratæ, quæ utique est tamquam mea propria?”

“Certum puto id eum acturum,” respondi ego. “Ut res modo sunt, eius omnes nostrum pro rata participes essemus.”

“Atque revectionem domum?” subiungit vultu vafritiei pleno.

“Enimvero Spectabilis,” respondi ego, “vir vere ingenuus est. Quin, præterea, si a cæteris liberabimur, opera tua ad navim domum vehendam indigebimus.”

“A,” ait ille, “ita sane, indigebitis.” Quocirca admodum allevatus videbatur.

“Nunc aliquid dicam tibi,” pergit ipse. “Tantum, et non plus, dicam tibi. Ego in navi fui Navarchi Flint, quum ille thesaurum defoderat; ipse et sex alii — sex fortes nautæ. Hi in insula erant pæne totam septimanam, nos autem prope, in antiqua ‘Walrus,’ aberamus. Certo quodam die signaculum pulchre subvolat, et ecce Flint, capite panno cæruleo obligato, omnino solus scapha advenit. Sol modo oriebatur, quum ipse mortui instar pallidus ad proram comparebat. Attamen ipse illic erat, nota autem tibi, illi autem sex omnes mortui — mortui et sepulti erant. Quí is hoc perfecisset, nemo nostrum in navi explicare poterat. Pugna illa fuit cædes ac mors subitanea[2] ad minimum — solius certamen contra sex. Billy Bones erat Pronavarchus; Ioannes Longus stegarius; hi quæsiverunt ab eo ubi thesaurus esset. ‘A,’ refert hic, ‘licebit vobis in terram descendere, si ita velitis, et illic manere,’ inquit, ‘sed quoad navim, hæc prosequetur cœptum comparandi, per Herculem!’ Hæc erant eius verba.”

“Interim ego ante triennium in alia navi eram, qua aliquando in conspectum huius insulæ veneramus. ‘Iuvenci,’ ‘hic est thesaurus Navarchi Flint defossus; descendamus et exquiramus.’ Navarcho id displicuit, sed propositum cunctis meis sodalibus arrisit, proinde descenderunt. Duodenos dies exegerunt quærendo, et quotidie me maledictis prosequebantur, donec quodam die cuncti in navim rediverunt. ‘Quoad vero te, Beniamin Gunn,’ me affantur, ‘en, habe tibi sclopetum, inquiunt, unam palam, unamque dolabram. Licebit tibi hic manere, pecuniasque Navarchi Flint pro ipso te indagare et exquirere’ dixerunt.”

“Itaque, Iacobelle, tres annos hic exegi, ac ne micam quidem cibi Christiani ad hodiernum usque diem degustavi. At nunc, attende sis, et ad me respice. Num ego speciem hominis ante malum præ me fero? Nonne negabis? Idem et ego negarem.”

His dictis nictavit, manumque digitis arcte constrinxit.

“Modo ista verba tuo Spectabili memores, Iacobelle” — pergebat ille: “Nec ille unquam fuit — hæc sunt verba aptissima. Per tres annos ipse fuit homo huius insulæ, interdiu internox, sereno ac pluvia; subinde cogitavit fortasse de precibus (sic tu dices), alias, fortasse, cogitavit de sene sua matre, si quo casu usque vivat (dices); sed per maximam partem temporis Gunn (sic tu dices) — maximam partem sui temporis alia re occupabatur. Tum manum eius stringes, ut ego tibi.”

Quo dicto manum mihi iterum acriter adstrinxit maxima fiducia.

“Deinde,” prosequebatur, tum eris in media re, dicesque: Gunn homo probus est (dices tu), et ipse oppido plus fidet — oppido plus, perpende hoc — viro ingenue nato, quam viris fortunæ, cuiusmodi et ipse olim fuit.”

“Ohe,” respondi ego, “ne verbum quidem omnium quæ dixeras, intellexi. Sed hæc neutrorsum faciunt; id enim quæritur, quí in navim revertar?”

“A,” inquit ille, “hoc profecto, offendiculum est. Verum illic est carabus[3] meus, quem ego propriis manibus feceram. Eum sub rupe alba contineo. Si omnia nos fallerent, et ad extrema veniretur, liceret nobis sub tenebris tentare. Au!” exclamabat, “quid est illud?”

Namque tum ipsum,[4] quamvis e cursu solis usque hora, aut duæ, supererant, omnis echo insulæ concitata erat, ac tonitru tormenti reboabat.

“Pugnam inceperunt!” clamavi ego. “Me sequere.”

Itaque ego, neglectis cunctis meis terriculamentis, adversum pulvinarium currere cœpi; homo autem desertus, in pellibus suis caprinis prope ad latus meum levi ac facili cursu me sequebatur.

“Ad lævum, ad lævum,” monebat ille, “sodalicule Iacobelle, tene lævum! Subter arbores tecum! Illic est ubi ego primam capram occidi. Ad hunc locum illæ non amplius ventitant; nunc iam illa celsa tenent montium, præ timore Beniamini Gunn. A! deinde ibi est sepulcretum. Videsne tumulos? Subinde, quum, ut ratiocinor, dies Solis esse potest, huc ventito precatum. Nullum quidem id sacellum est, tamen mihi locus solemnior parebat; tum etiam dices Beniaminum Gunn penuria manuum laborasse — nec enim capellanus ad manum est, quin ne tantulum quidem quam Biblia, vexillumque, dices.”

Sic loqui pergebat dum ego currebam, nec exspectato, nec accepto ullo responso.

Post longius intervallum temporis ictum tormenti ictus acervalis excepit sclopetorum.

Iterum aliquid moræ, postea autem, nec quadrante milliario a me, ecce cerne, super arboretum Vexillum Anglicum vento datum fluitabat.

1. Singilio, -nis, m. In epistola Gallieni, in qua explicat
\ quibus donis statuerit cum Imperatore Claudio in gratiam
\ redire, quod hic magna ira incensus esset, quum ei
\ relatum fuisset Gallienum vitam mollem ducere, sic
\ legimus: — — “Misi autem ad eum —— Vestes diversas
\ sedecim, Albam subsericam, paragaudem triuncem unam,
\ Zanchas de nostris Parthicis paria tria, Singiliones
\ Dalmatenses decem, &c.” Trebellius Pollio, Triginta
\ Tyranni, Claud. circa finem. Singilionem itaque
\ interpretor vestimentum internum (misit enim decem),
\ infra tunicam gerendum, aut loco tunicæ, ad naturalem
\ corporis calorem tuendum et conservandum contra subitanea
\ frigora montium in Dalmatia.
2. Verba sunt Liturgiæ Cœtus Romani, e precibus quae ut
\ Litaniæ Sanctorum cognoscuntur; sunt autem verba hæc:

A subitanea et improvisa morte,
Libera nos Domine,
A peste, fame et bello,
Libera nos Domine.

3. Cárabus, -i, ex Isidoro Hispalensi, genus scaphæ, vel
\ lintris ex viminibus textum, corio obductum,
\ vetustissimum navigium Phœnicum atque Celtarum, prorsus
\ eiusmodi quod auctor describit, non tamen proprie, nec
\ enim auctor noster id docet, sed per similitudinem, tam
\ enim erat opus nautæ imperiti Ben Gunn inconcinnum, ac
\ parum affabre factum.
4. Tum ipsum, eodem ipso tempore: “id quod aliquando posset
\ accidere, ne tum ipsum accideret, timere,” Cicero, de
\ Oratore, i, 27, 124.

Pars quarta Vallum