Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 14: Caput 14

Primus Ictus.

Vigilantiam Ioannis Longi me fefellisse tanto mihi fuit gaudio, ut iam lætitia cœpissem frui, atque in singulari hac terra, in qua versabar, cum oblectamento dispicerem.

Transivi tractum terræ palustrem, salicibus, iuncis, insolitis et exoticis arboribus palustribus plenum; iam ad oras emersi terræ siccæ et undulantis atque arenosæ, circiter in unius milliarii longitudinem, in qua passim pinus aliquot, et magna copia arborum distortarum, a quercubus, ratione crescendi, haud absimilium, vigebant, foliis tamen pallidis, instar salicum. Ex adverso latere tractus huius campestris collium unus eminebat cum geminis præruptis verticibus, qui in sole resplendescebant.

Nunc tandem primum explorationis gaudio fruebar. Insula incolis carebat; socios nauticos pone me reliqui, ante me autem nihil vivi erat, nisi feræ et alites. Inter arbores me huc et illuc versavi. Passim plantas florigenas, mihi prorsus ignotas, conspexi; passim angues mihi sub oculos venerunt, quorum unus ex ora rupis caput sublevavit et in me sono sibilavit, qui murmuri turbinis versantis erat similis. Parum suspicabar eum inimicum esse maxime mortiferum, sonitum autem crotali illius famosissimi esse.

Deinde ad arboretum veni longum ac spissum earum arborum in speciem quercuum — vivarum, vel, ut postmodum didici, quæ proprie sempervivæ appellandæ sunt — quæ deorsum, secundum arenosa rubeta creverunt, cum frondibus curiose tortis, spissisque foliis tegularum instar. Dumetum a summo unius tumuli arenacei deorsum se protendebat, ac progrediendo augescens, usque dum marginem attingeret depressionis uliginosæ, per quam primus rivulus se percolando in pulvinarium dilabebatur. Palus sub ardore solis vaporabat, lineamenta autem montis Spy-Glass in exsurgente vapore tremere videbantur.

Subito in denso iunceto aliquid commoveri parebat; anas fera cum clamore subvolavit, hanc altera sequebatur, mox totum agmen earum regionem supra paludem nubis instar complebat gyrans ac strepens in circuitu. Inde coniectabam illico aliquos meorum sodalium oras paludis appropinquare. Nec opinio me fefellit; mox enim audivi submissum sonum vocis humanæ, quæ, ut auscultare pergebam, continuo elatior ac propior fieri cœpit.

Inde metus impensior me subito incessit, prohinc sub tegmen proximæ quercus sempervivæ serpere statui, ibi conquexi, ac muris instar silens auscultavi.

Alia vox responsitabat; tum iterum prima vox perrexit, quam nunc iam agnovi ut Ioannis Silver, narrationem prosequentis, quæ ex ore eius torrentis modo fluebat, vix semel aut iterum ab altero rupta.. Collocutio ex sono sua admodum seria iudicanda erat, imo et propemodum ferox; sed nullum verbum distinctum in aures meas incidit.

Denique disceptantes pausam interponere videbantur, ac fortasse consedisse; nam non modo propius accedere cessarunt, verum etiam aves pacatiores fieri cœperunt, et in sua latibula in palude residere.

Interim ego negotio meo deesse mihi videbar, quod quum tam temerarius fuissem, ut cum istis latronibus in terram descendissem, æquum erat ut saltem eorum consultationes subauscultarem; clarum ac manifestum igitur officium meum esse iudicavi ad eos proxime quam latibulum pendentium arborum sineret, clam accedere.

Situm colloquentium satis certe declarare poteram, non solum e regione soni, sed præsertim e modo avium exterritarum gerendi, invasorum capitibus superinhærentium.

Itaque quadrupedatim lente sed constanter ad eos arreptavi; denique tamen per aperturam inter frondes caput attollens, prospectum nactus sum recta valliculam virentem versus ad oram paludis arboribus obumbratam, ubi Longus Ioannes Silver unusque nautarum coram colloquentes stabant.

Sol in eos toto ardore incidebat. Silver pileum suum iuxta se in gramen deiectum habebat, amplusque vultus lævis et flavidus æstu relucens, quasi deprecabundus ad vultum alterius erat levatus.

“Sodalis,” aiebat, “hoc inde est, quod te pulveris aurei æstimo, pulveris inquam aurei, nec de hac re dubites! Nisi tibi picis instar animo hæsissem, existimasne ad te commonendum me hic futurum? Actum est — nec facere, nec mutare quidquam potes; loquor ut collum tibi servem, atque si unus ferocium id sciret, dic, Thomas, ubinam gentium ego essem — dic modo ubi ego essem?”

“Silver,” ait alter, — et animadverti eum non modo rubere in vultu, sed et rauce loqui corvi instar, et etiam vox eius tremebat, tamquam restis intenta — “Silver,” inquit, “tu senex es, et probus aut ita saltem existimaris; etiam pecuniam habes, qua plerique miselli nautæ carent; tu et audax es, aut ego fallor. Fatere, reverane tibi in animo est sinere, ut te ea turba quisquiliarum seducat? non te! Deos testes appello malle me manum amittere, si ego officia deseram —”

Tum subito sermo eius sonitu quodam interrumpitur. Unum e fidis repereram — hem, hoc ipso momento nuntium de altero venit. Longe hinc in ora paludis sonus percrepuit tamquam subitus clamor furentis, tum postea alter; denique tractior eiulatus. Rupes Spy-Glass vel vicies sonitum reddiderunt; totus grex avium palustrium iterum subvolavit, cœlumque volatu suo obnubilavit; atque diu post, dum eiulatus mortis animum meum usque opprimebat, silentium iterum recepit suum imperium, nec nisi languidior strepitus avium residentium, atque murmur undarum littus verberantium tranquillitatem pomeridianam turbarunt.

“Thomas eo sonitu, tamquam equus calcari, subsiliit; sed Silver ne nictavit quidem. Stabat suo loco, grallæ leviter innixus, sodali advigilans, tamquam coluber ad saltum paratus.

“Ioannes!” fatur nauta oblata manu.

“Tolle manum!” clamat Silver, vel ternos pedes resultans, saltem ut mihi parebat, tanta celeritate ac pernicitate, quanta quis gymnicus exercitatus.

“Tollam quando ita vis, Ioannes Silver,” inquit alter. “Atra ea conscientia est, quæ te ad me timendum adigere possit. At, per Deorum fidem, dic mihi quid illud fuerit.”

“Illud?” refert Silver subridens, sed solito cautior, cum oculis adinstar cuspidum aciscularum e largo vultu micantibus non aliter quam frustula vitrea. “Illud?” O, ut opinor, ille Alan erit.”

Ad hæc nova misellus Thomas velut heros effulgebat.

“Alan!” exclamabat. “Tum requiescat anima eius tamquam veri nautæ! Quoad vero te, Ioannes Silver, diu mihi sodalis fuisti, sed iam sodalis non es. Si canis instar mihi moriendum sit, in officio moriar. Nonne tu Alan occidisti? Et me occide, si potes. Repugnabo ego.”

His dictis, fortis hic iuvencus coco recta tergum vertit, et ad littus deorsum abire cœpit. At longe abire ei datum non est. Etenim Ioannes, arrepto ramo propinquæ arboris, exclamavit, prehensaque gralla, sub axilla hocque ineptum iaculum in aere tremens recta in eum misit. Misellum Thomam hæc in medio tergo, inter scapulas cuspide percussit. Manus suas hic protinus in altum sustulit, graviter suspiravit, denique concidit.

Utrum graviter an leviter hic vulneratus sit, nemo unquam comperit. Satis erat verosimile spinam dorsi eius ruptam fuisse illico, e sono licebat iudicari. Spatium tamen illi ad se redeundum negatum est. Silver, etiam sine crure aut gralla tamquam simius pernix, iam proximo momento super eum erat, suumque cultrum in imbecille illud corpus capulo tenus bis immersit. E meo latibulo audire mihi licebat ut halitabat cultro dum feriebat.

Quid intermori proprie significet, haud scio, probe tamen scio brevi eo spatio temporis totum mundum ex oculis mihi evanuisse atque in confusis nebulis circumversatum esse; Silver atque aves, perinde atque celsus vertex collis Spy-Glass gyrabant seque miscebant volutantes ante oculos meos, et pulsus dissitarum campanarum vocumque humanarum e longinquo in auribus meis resonabant.

Quum ad me rediveram, monstrum illud iam se composuit, gralla erat sub axilla eius, pileus in capite. Ad pedes eius immobilis iacebat Thomas in gramine; sicarius tamen eum nihili faciebat, interea cruentum cultrum suum panicula herbarum purgans. Aliud prorsus nihil erat mutatum, sol immitis usque urebat vaporantem paludem celsumque montis verticem, dum ego vix mihi persuadere poteram necem vere esse commissam, vitamque humanam paullo ante, sub ipsis meis oculis fuisse ereptam.

Nunc vero Ioannes manum suam sacculo immersit, fistulam inde prompsit, variis modulaminibus inflavit, quæ longe lateque per silentia aeris resonavit, Cuius rei signum id fuerit, utique nescivi; statim tamen metum in me suscitavit. Certum erat plures conventuros. Facile deprehendi poteram. Hi duos ex fidis iam interfecerunt; nonne post Thomam et Alan ego sequi poteram?

Itaque ex eo loco me continuo expedire, iterumque retro, ad apertiorem sylvæ partem omni vi ac silentio quibus par eram reptare cœpi. Interea salutem dari atque reddi inter veteranum piratam suosque sodales audivi, et hic sonus perniciei alas mihi commodare videbatur. Simul ac me e dumeto eripueram, cucurri, ut in mea vita antea nunquam, incurius qua, dummodo a sicariis via abduxerit; quocirca currenti mihi formido augeri et ingravescere cœpit, donec in phrenesin aucta esset.

Enimvero quisquamne ita deperditus quam ego esse poterat? Quum sonitus tormenti audiendus erat, quínam eram ausurus cum his dæmonibus sanguine usque olentibus, ad lintrem intrandam descendere? Num non primus eorum qui me conspexisset, tamquam pullum iugularet? Nonne vel id solum, quod abfuerim indicio esse oportebat meæ proditionis, idemque cognitionis meæ fatalis? Actum de me est, mecum cogitabam. Vale iam “Hispaniola;” valete medice, Spectabilis, navarcheque. Nihil iam pro me superfuit nisi mors per famem, aut mors per seditiosorum manus.

Per totum id tempus, ut iam monui, usque currebam, immemor omnino, quum ad radices perveni colliculi cum gemino vertice, partemque insulæ attigi, ubi quercus sempervivæ sparsiores crescebant, magnitudineque ac statura speciem arborum sylvestrium referebant. His paucæ pinus interspersæ stabant, quædam quinquagenûm, aliæ septuagenûm pedum altitudinis. Aura quoque hic alsior ac salubrior esse sentiebatur quam infra ad paludem.

Hic autem alius terror me rigebat, et ad sistendum cogebat corde meo tremente.