Quí ego in Arido Discrimina mea orsus sim.
Aspectus littorum insulæ, quum postero mane in stegam veneram, omnino mutatus erat. Quamvis flabra iam penitus cessaverint, haud exiguum iter nocte emensi sumus, et nunc malacia detenti, circiter dimidium milliarium ad orientem cum austro a plano ac demisso littore orientali hærebamus. Solum insula arboretum cineracei fere coloris ex magna parte operiebat. Color quidem iste perpetuus passim ruptus erat in locis depressioribus per strata fulvæ arenæ, perinde atque celsioribus arboribus plurimis e specie pinuum — quæ alias arbores altitudine superabant — nonnullæ solitariæ, aliæ gregatim; coloratio tamen totius erat uniusmodi atque lugubris. Colles acribus lineamentis in sublime procurrebant supra virorem plantarum in nudos scopulos rupium. Cuncti eorum formas curiosas ferebant, Spy-Glass autem, quod cætera culmina tercentenis aut quadringenis pedibus celsitudine totius insulæ superabat, erat etiam per figuram suam maxime curiosum omnium, quippe quod fere undique præceps exsurgebat, fere ad instar columnæ, cui statua erat superimponenda.
Interim “Hispaniola” æstu oceani violenter volutabatur. Antennæ fere trochleas effregerunt, clavus huc et illuc trusitabatur, totaque navis vacillans, tamquam fabrica stridebat et gemebat. Ego interim cancellis posticis firmiter innitebar, atque mundus ante oculos meos vertigine gyrabat; nam quamvis satis aptus essem nauta quum in itinere versaremur, hic modus uno loco hærendi, lagenæque instar volutari, res mihi erat prorsus ignota, nec sine impetu nauseæ, præsertim mane, ieiunus, sustinere poteram.
Hæc fortasse in causa fuit — fortasse aspectus insulæ, cum arboretis suis cineraceis tristibusque, cum feris scopulis, atque venilibus undis, quas in littoribus præruptis tonare, ac spumantes confligere, videre et audire poteramus — quamquam sol splendebat calebatque, atque aves littorales vivaci stridore piscabantur, aut circa nos volitabant, facile cuipiam videri poterat quemque post tam diuturnam navigationem in terram descendere gratum esse futurum, at mihi aspectu insulae cor defecit, et ab hoc temporis puncto, vel de Insula Thesauraria cogitare in exosis habui.
Labores dimidii diei, nobis ingrati, nos exspectabant, quod nulla indicia venti videbantur, nam lintres promendæ erant et remiges adhibendi, navis autem ternis aut quaternis milliaribus circa angulum insulæ hæserat, remulcaque vectanda erat per angustum fretum in portum pone Insulam Sceleti. Ego me sponte mea pro una lintrium obtuli, quod nihil mei negotii erat. Æstus pæne ferri nequibat, atque nautæ labori suo save obmurmurabant. Lintri meæ Anderson præfuit, ipse autem loco disciplinam inter nautes sustinendi, non minus quam cæteri obganniebat.
“At,” inquit ille cum maledicto, “hoc non in æternum sic erit.”
Istud ego sinistrum indicium iudicavi; nam usque in eum diem quisque nautarum munia sua solerter et bono animo obibat; sed vel ipse conspectus insulæ frænum disciplinæ relaxavit.
Ioannes Longus per totum iter ad latus guberni adstabat, navimque regere iuvabat. Aditus illi tam erat cognitus quam palmus manus suæ; et quamquam nauta catapirator continuo plus aquæ indicabant quam mappa significabat, Ioannes nulli unquam dubio locum cessit.
“Refluxus iste nimium quam rodens est,” fatur ille, “et alveus hic, ut verbo utar vulgari, quasi pala est effossus.”
Eo ipso loco constitimus ubi in mappa locus ancoræ indicatur, circiter una tertia milliarii ab utrolibet littore, a solido nempe insulæ, atque ab Insula Sceleti. Fundus erat ex integro sabulosus. Sonitus ancoræ nostræ in aquam iactæ, totum fere gregem avium suscitavit, quæ exterritæ, strepentes et conclamantes nemora circumvolitarunt; sed vix uno minuto post iterum resederunt, iterumque silentium factum est.
Locus cæterum undique terra continebatur arbores ad margines usque aquæ tempore æstus, vegebant, littoribus plerumque planis, vertices autem collium longioribus intervallis in circuitu, unus hic, alter illic eminebat, in speciem amphitheatri. Duo rivuli, vel rectius paludes, se in hoc stagnum, ut vocaveris, effundebant; frondes vero his in partibus littoris venenoso quodam virore splendebant. Ex navi nulla vestigia domus, sive valli, conspici poterant, quod sub tegmine arborum latebat; ac nisi e mappa in impluvio cognitum esset, nos eramus primi, qui ancoram illic iecissent, ex quo insula se ex mari emersisset.
Aer omnino immotus hærebat, nec ullus sonus audiri erat, præter boatum fluctuum, ut foris, ad dimidium milliarium, littora rupesque verberabant. Odor quidam stagninus pulvinario impendebat — odor foliorum lixatorum stirpiumque putrescentium. Animadverti medicum naso halitantem, velut is, qui casu ovum putidum gustasset.
“De thesauro nihil habeo certi,” fatur ipse, “sed capillamentum meum paciscor hic febres vigere.”
Si mores nautarum in navi causam solicitudinis præbuerunt, nunc, quum in stega congregati erant, iam plane minaces facti sunt. In constrato circumiacentes loquelis mutiebant. Mandata etiam leviora contuitu sinistro excipiebant, atque invito ac perfunctorie perficiebant. Ipsi adeo fidi contagione affecti esse videbantur, quoniam ne unus quidem reperiebatur qui alios corrigere vellet. Manifestum erat seditionem nobis, tamquam tempestatem impendere.
At nec solum nos, ex diæta, periculum præsentiebamus. Ioannes Longus omnis erat in circumeundo manipulos nautarum iis bona consilia impertiendo, nec quisquam hominum eum exemplo bono superare potuisset. Bona voluntate atque civilitate ipse semet vincebat; in cunctos undique suaviter renidebat. Siquando mandatum edebatur, Ioannes puncto temporis in gralla sua stabat, et omnium suavissimo more “Sic, sic, mi Here,” respondebat; et quum nihil esset quod ageretur, unam post alteram cantilenam incepit, quasi ad ægrum animum cæterorum celandum ac dissimulandum.
Inter omnes mœstos eventus eius temporis pomeridiani, funestissima erat Ioannis manifesta sollicitudo.
In diæta convenimus consultatum.
“Mi Here,” fatur navarchus, “si vel unum ulterius mandatum edere tentavero, in nos omnis caterva irruet. En tibi totam rem. Nonne mihi rude respondetur? Si ergo verba reddam, confestim pugiones vibrabuntur; sin faciam, Silver animadvertet aliquid sublatere, ac tum omni modo de nobis actum est. Proinde unus tantum hic est cui fidere possimus.
“Et quis is est?” quærit Spectabilis.
“Silver, Here mi;” refert navarchus; “ipse enim tam avide cupit res componere, quam ego aut tu. Iracundia hæc est subdita; ille eos, si modo occasio ei detur, ex ea mox exarguet, atque mihi in votis est talem ei occasionem præbere. Demus nautis quodam postmeridiem facultatem in siccum descendendi. Si cuncti exiverint, nos navim propugnabimus. Si nullus exiverit, nos diætam tenebimus, ac Deus iustam causam defendat. Si denique aliqui exiverint, memineris verba mea, Here, Silver eos tam mites in constratum referet quam agnos.”
Sic decretum est; sclopella onerata data sunt cuique fido; Hunter, Joyce, atque Redruth inter fidos cooptati sunt, et hi nova minus stupentes audiverunt meliorique erant animo quam erat exspectandum, quo facto, navarchus in stegam processit et ad nautas verba fecit.
“Iuvenci,” inquit, “fervidissimum exegimus diem fere sumus lassi, nec parum succussi. Excursus parumper in littus, ut opinor, cunctis vobis gratus erit — lintres usque in aqua sunt; sumatis, licebit, scaphas, ac tot vestrum quot voluerint, poterunt in littus in postmeridiem excedere. Dimidia hora ante occasum ictum edam tormenti.”
Existimo stultos hos lurcones futurum putavisse ut, quamprimum in siccum egressi essent pedes confestim in thesauris offenderent; nam stoliditas eos protinus reliquit, et clamorem lætitiæ ediderunt, qui aviculas e latibulis iterum ad circumvolandum, et circa pulvinarium strependum, exturbavit.
Navarchus multo plus sapiebat, quam ut obstet. Is momento evanuit, ut ad agmen ordinandum Ioanni Silver occasionem præberet; et mihi quidem videtur eum optime statuisse. Si enim in stega mansisset, ne vel simulare quidem potuisset se rerum statum ignorare. Hoc iam sole clarius erat. Silver erat navarchus, præerat autem manui nautarum seditiosissimæ. Manus fidæ — et tales inter eos exstitisse mox comperturus eram — admodum stulti esse videbantur. Aut vero, rectius, ut opinor, sic verus rei status erat: fides omnium nautarum, exemplo capitis seditionis, luxa erat — nisi quod aliquorum plus, aliorum minus; aliqui vero probi quum essent, fere omnino, nec ulterius duci, nec impelli poterant. Unum enim atque diversum est otiari, occultamque offensam gestare, aliud autem navim occupare, atque nonnullos insontes trucidare.
Tandem denique egressuri coaluerunt. Sodalium sex in navi remansuri erant, cæteri autem tredecim, inter eos et Silver, in lintres descendere cœperunt.
Tum mihi primum ea efferata prima notio animum subiit, cui servata nostra vita ex magna parte tribuenda est. Si enim sex nautæ a Silver relicti sunt, certum videri debebat nostras partes navim apprehendere, eamque tueri non posse; atque quum sex tantum relicti essent, item, æque certum erat partes, quæ diætam tenebant, pro præsentia mea opera non egere. Statim itaque mihi in mentem venit in littus descendere. Igitur extemplo descendi ex latere navis, in prora lintris conquexi, ac fere eodem momento ipsa se dimovit.
Nemo me animadvertit præterquam primus remex a prora, qui me affatus est, “Tune is es, Iacobelle? Demitte caput.” Sed Silver, ex altera lintre acribus oculis speculabatur, sciscitans clamabat utrum is ego essem; et ab eo momento, quid fecissem, me pœnitere cœpit.
Nautæ certatim littus petebant; sed linter, qua ego vehebar, quum et prior esset tempore, et levior, et melius ageretur, consortem celeritate vicit, prora sua casu inter pendulas arbores littorales irruit, quo facto, ego ramum quemdam apprehendi, me sublevavi, et in proximo dumeto abdidi, dum Silver, reliquaque caterva centum usque passus abfuerunt.
“Iacobelle, Iacobelle!” audivi eum clamantem.
At credideris licebit me nihil curavisse, cuncta persultans, declinans atque conculcans prorsum rui nasum meum secutus, nec constiti dum pedes me ferre poterant.