Insula thesauraria · Robert Louis Stevenson (translated by Arcadius Avellanus)

Chapter 10: Caput 10

Iter.

Tota ea nocte, rebus ad sua quæque loca digerendis, navis omnis fervebat, amicique Spectabilis, sibi ad valedicendum, prosperumque reditum postulandum, lintratim venerant, quos inter et Herus Blandly, aliique sortis eiusdem. Nulla unquam mihi in Admiral Benbow, fuit nox, qua vel dimidio tanti laboris obrutus essem, et nunc iam fere confectus eram, quum paullo ante lucem naucurius sua fistula cecinit, qua suscitati nautæ confestim ad ergatam se contulerunt. Vel si alterum tantum fessus fuissem, stegam non deseruissem; tam enim mihi erant cuncta nova et insueta — concepta mandata, cata vox fistulæ, nautarum agilis ad sua loca concursus in languido lumine lucernarum navis.

“Nunc autem Barbecue, age, præcine nobis quandam cantilenam,” vox cuiusdam auditur.

“Veterem illam,” clamat alter.

“Eia, eia, sodales,” fatur Ioannes Longus, qui cum gralla sub axilla adstabat, subito verbis melodiaque mihi tam notis in aerem prorupit:

“Quindeni viri super cistam mortui” —

Cui tum universa caterva in choro accinit:

“Io-ho-ho lagenaque cannei!”

Ad tertium autem “ho!” vectem unisone propulerunt.

Memoria, etiam hoc excitato momento, puncto temporis me retro ad Admiral Benbow rapuit, mihique vocem navarchi in chorum incinentem audire videbar. Verum ancora mox in alto erat; mox ad proram pendula aquas verritabat; mox vela ventum capere, ac trahere, ripæ atque navigia utrimque regredi cœperunt; et antea quam ego decumbere, soporemque accire horæ, poteram, “Hispaniola” iter suum adversum Insulam Thesaurariam aggressa est.

Singula itineris narrare supersedeo. Iter satis prospere cessit. Navis se aptam comprobavit, nautæ item peritos se exhibuerunt, navarchus autem negotii sui omnino erat gnarus. Verumtamen, priusquam cursum ad Insulam Thesaurariam usque absolveramus, res duæ aut tres evenerunt, quas non præterire iuvabit.

Herus nimirum Arrow se etiam deteriorem præstitit, quam navarchus suspicatus erat. Ipse enim apud suos nulla erat auctoritate, eum quisque ad arbitrium tractabat. At ne hoc quidem summa malorum erat; nam post unum aut duos in alto dies, ipse in stega oculis caligantibus, genis rubentibus, lingua balbutiente, aliisque ebrietatis indiciis comparere cœpit. De stega semel iterumque cum dedecore iussus est decedere. Aliquoties etiam cadens sese læsit; alias dies integros in cama sua, iuxta impluvium iacebat; iterum alias diem unum aut duos fere sobrium se præbebat, muneraque sua pæne probe obibat.

Nos, interim, nullo pacto explorare poteramus, unde ipse temetum compararet. Id arcanum navis erat. Utut ei invigilabamus, in deprehendendo nihil profecimus; quum vero coram quæsivimus, nihil nisi risit ebrius, sobrius autem verbis disertis negabat se quidquam præter aquam bibere solitum.

Sic vero non solum ut officialis se inutilem reddebat, moresque suorum pervertebat, sed clarum quoque erat fore ut sese recta enecet; itaque nemo magnopere mirabatur, neque dolebat, quum quadam caliginosa nocte, mari turbulento ipse penitus evanuit, nec unquam postea visus est.

“Excussus!” inquit navarchus. “Igitur, viri, curá eum in vincula dandi liberati sumus.”

At vero nunc sine pronavarcho eramus; proinde utique necesse erat aliquem provehi. Naucurius Iob Anderson omnium in navi maxime probabilis videbatur, qui, itaque, veteri titulo retento, munere pronavarchi etiam fungebatur. Herus Trelawney vitæ nauticæ erat peritus, quæ scientia eius haud exiguo erat usui, quod tempore faciliori, etiam ipse excubare solebat. Gubernator autem Israel Hands nauta erat cautus, astutus ac veteranus cum summa experientia, qui si res postularet, omni fere in re fidem merebatur.

Longus Ioannes Silver huic valde confidebat, et sic, quoniam nomen eius hic incidit, cocum nostræ navis, ut nautæ facere solebant, Barbecue appello.

Hic grallam suam in navi e laqueo circum collum suspensum gerere solebat, ut ambarum manuum liberum usum haberet. Dignum visu erat, ut hic extrema gralla parieti applicita, singulisque navis motibus cedens, cocturam tanta stabilitate perfecit, quam quisque in terra firma tutus. Etiam curiosius aspectu erat quí etiam tempestate stegam transiret. Ubi spatia latiora erant, restim, aut duos deligatos habebat, quorum adminiculo Ioannes Longus — cuius annuli hi vocabantur — sese e loco in locum manibus propellebat, alias ope grallæ, alias hanc e collo pendentem tractans, et hoc tam celeriter, quam quisquam pedibus integris posset. Tamen aliqui nautarum, qui iam antea cum eo navigaverant, miserebantur eius, quod ad hoc devenisset.

“Non gregarius iste est, Barbecue,” gubernator aliquando mihi dixit. “Adolescens bene institutus fuit; et quum ita ei videtur, ut liber loqui valet; audax autem — leo, Ioanni Longo comparatus, nihil est! Vidi eum cum quatuor certantem, eorumque capita conquassantem — se inermi.”

Omnis caterva reverebatur eum, quin et parebat ei. Erat ei modus quidam proprius cum iis agendi, ac singulos singulis beneficiis sibi obstringere callebat. Erga me officiosum se præstare nunquam destitit; meque circa culinam semper libens videbat, cuius munditiei nihil erat comparandum; patinæ semper extersæ pendebant, in angulo autem psittacus suus in cavea sedebat.

“Veni modo, Hawkins,” dictitabat, “veni fabulatum cum Ioanne. Nemo, mi fili, te ei gratior. Age, conside, audique nova. En, Navarchum Flint — voco enim psittacum meum Navarchum Flint, de nomine famosi piratæ — en Navarchum Flint, prædicentem prosperum eventum nostri itineris. Nonne, Navarche?

Psittacus autem summa celeritate clamitare solebat, “Nummi octonarii! nummi octonarii! nummi octonarii! donec mirareris quod spiritus eum non deficeret, aut usque dum Ioannes mucinium suum caveæ superiniiceret.

“Iam isthæc avis;” dictitabat ipse, “est fortasse ducentorum annorum, Hawkins — plerique enim vivunt in æternum; atque siquis plura viderit flagitia, is diabolus ipse esse debet. Ista enim navigabat cum England — magno illo Navarcho England, pirata. Visit ipsa Madagascar, et Malabar, item Surinam, Providentiam, atque Portobello. Intererat ipsa expiscationi navium argento onustarum. Illic ista verba ‘Nummi octonarii’ didicerat, nec mirum; fuerunt enim eorum tercenta et quinquaginta millia, mi Hawkins! Etiam intererat quum ‘Viceroy of the Indies,’ haud procul a Goa, assultu capiebatur, ita sane interfuit; et tamen aspectu eam meram infantem credideris. At, nonne navarche, pulveres pyrios iam olfecisti?”

“Adsta ad divergendum[1]” vagit subinde psittacus.

“A, scitulum istud navigium, hæc avicula est,” solebat cocus dictitare, frustulumque sacchari ei e sacculo dare, quum avis clathra sua mordicare, ac maledicta, quæ fidem excedant effutire.

“Heu, mi puelle,” solebat Ioannes subiungere, “picem, quin manus inficias, tractare nequis. En exemplum misellæ, innocentis, senis aviculæ meæ, atra evomentis maledicta, quin quid effutiverit, sciat, nec dubites. Eodem modo malediceret, ut ita dicam, capellano præsente. Tum Ioannes solemni modo, sibi consueto, contrectabat suas capronas, ut hominem eum omnium probissimum crederes.

Interea Spectabilis a Navarcho Smollett gratia usque erat seiunctus. Nec Spectabilis id celavit; navarchum aspernabatur. Navarchus, vicissim, nullum verbum edebat, nisi rogatus, et tum acriter, breviter, et aride, nullo dispendio verborum. Pressus, fatebatur se de caterva haud æque iudicasse, quod aliqui eorum tam essent pernices quam exoptare posset, et quod omnes satis bene se gererent. Quod ad navim attinet, eam omnino adamavit. “Ea quidem, mi Here, una linea propius subibit ventum, quam id quispiam ab ipsa propria uxore exspectare possit. Sed,” subiungere solebat, “plus dicere non libet, nisi quod necdum reversi sumus, nec ista navigatio mihi placet.”

Spectabilis ad ista se avertens, mentoque sublato, in stega sursum deorsumque ambulare cœpit.

“Vel hilo plus cum isto,” dictitabat, “displodar.”

Interim et severiorem tempestatem experti sumus, quæ nihil nisi virtutes “Hispaniola” comprobabat. Omnes in navi bene contenti esse videbantur, nisi contenti fuissent, exingentissimi habendi essent; nam ut mea fert opinio, nulli unquam comites navigationis, sic ut isti fuerunt indulgentia emolliti, ex quo Noah sese arcæ suæ commiserat. Dupla enim portio cannei temperati vel minima etiam causa rata erat; diebus feriatis, veluti si Spectabili innotuit alicuius natales esse, offæ dispensabantur; atque in media navi semper apertum dolium stabat malorum, ut quicunque ita vellent, sibi tollere possent.

“Nullum unquam bonum inde provenire expertus sum,” dixit navarchus Doctori Livesey. “Corrumpe antemalinos[2] facies diabolos. Sic ego credo.”

Bonum tamen provenit e dolio malorum, ut audies; nam si id non adfuisset, indicio moniti non essemus, manuque proditionis cuncti perissemus.

Istud autem hunc in modum evenit.

Ut vento adversum insulam, quo tendebamus potiremur, invasimus etesias — apertius dicere vetor — et nunc iam eò in via eramus, diebus noctibusque cautissimis excubiis. Ratiocinio etiam liberalissimo hic dies erat ultimus futurus navigationis nostræ extrorsum; aliquando ea nocte, aut summum, postero die circa meridiem, in conspectum Insulæ Thesaurariæ venturi eramus. Ad Meridiano Meridiem cum Occiduo tendebamus, flabra secunda a latere nacti, mari tranquillo. “Hispaniola” constanter nutabat, prorale suum subinde undas attingens leni aspergine. Pedes a summo et ab imo cuncti trahebant; forti optimoque quisque erat animo, quod nunc iam tam prope finem primæ partis temerarii itineris nostri attigeramus.

Nunc, sole modo merso, laboribus meis cunctis peractis, mihi ad camam meam itanti, appetentia mali subitanea, suborta est. Recurri igitur ad stegam. Proreta[3] totus prorsum speculabatur adversum insulam. Gubernator sibi leniter sibilans oras velorum intuebatur, nec alius sonus percipi poterat quam aquarum, proram lateraque navis alluentium.

Toto corpore dolio immersus, vix unum illic mali reliqui reperi; sed ibidem in tenebris considens, sonitu aquarum, navique nutante sive obdormivi, sive vero prope ad id eram, quum subito aliquis gravi pondere strepituque prope me consedit. Dolium vacillabat ut ille scapulis suis huic innitebatur, ego autem iam prope assurgebam, quum ipse loqui cœpit. Vox erat Ioannis Silver, ac vix vel duodena verba exceperam, iam me ne pro mundo quidem prodidissem, quin potius illic iacebam tremens et auscultans, actus extremo pavore simul et curiositate; nam ex his duodenis verbis intellexi vitam omnium proborum in navi me unico niti.

1. Divergium, -ii, actus, aut locus divergendi, se, suum
\ cursum, navim, equum aliquorsum — ad dextrum, ad lævum,
\ sursum, deorsum, prorsum, retrorsum — divertendi. Hic de
\ mandato agitur, quo nautæ parati adesse iubentur ad navim
\ aliorsum flectendam, ad ventum, ex vento.
2. Antemalinus, -a, -um, quod est ante malum, i. e., arborem
\ in navi, ex qua antenna suspensæ sunt; est locus
\ habitationis nautarum gregariorum, vulgi; antemálinus, —
\ gregarius, plebeius. Ut ex malo, fructu, id nomen
\ adiectivum est, nihil obstare existimo quominus et de
\ altero “malo” adhiberi possit ac liceat.
3. Proreta, -æ, m., nauta qui in prora excubias agit; “Si tu
\ proreta isti navi es, ego gubernator ero;” Plaut., Rud.
\ iv, 3,75